Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Datum apud Franszen (1), anno dominice incarnationis MCCXXXVI, mense maio, nona indictione.

Apud Herbipolim, maio.

Fridericus, Romanorum imperator, pro gratis et devotis civium Wormaciensium servitiis, privilegium eisdem a se tempore regni sui indultum inserit et renovando confirmat.

(Edider. MORITZ, Abhandlung von Worms, append., no XIV, p. 169.— HANSSELMANN, Diplomatisch. Beweiss des haus. Hohenlohe, tom. II, p. 278, n° CCXII.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Imperialis clementia eorum juste devotis petitionibus aures sue pietatis accommodat quorum obsequia digne prestita tanto liberalius desiderata merentur accipere, quanto ipsa servitia majestas imperialis gratiora se recolit recepisse. Tunc enim jocunda subditorum devotio in solita persistit et ad serviendum imperio ferventius animatur. Hac siquidem ratione ducti, notum esse volumus tam presentibus quam futuris quod constituti coram nobis cives Wormatienses devoti et fideles nostri exhibuerunt celsitudini nostre quoddam privilegium ipsis a majestate nostra contraditum tempore regni nostri, supplicantes illud innovari pariter et de plenitudine nostre gratie confirmari; cujus tenor talis erat :

[Sequitur de verbo ad verbum privilegium datum apud Frankenfort, anno MCCXX, XII calendas maii, indict. octava; quod supra videndum, t. I, p. 925.]

Nos itaque attendentes puritatem fidei ac devotionis qua prenotati cives Wormatienses progenitoribus nostris divis augustis constanter et

(1) Sic ap. Hugo, ex copia verisimiliter mendosa, cum fuerit in authentico Franckenford vel hujusmodi. Locus enim optime itinerario se accommodat.

fideliter hactenus adheserunt, recolentes nihilominus quod pro servitiis tempore necessario nobis et imperio prestitis ipsis teneamur ad digna premia respondere, ut eorum devotio et virtus laudata crescens, gaudens in posteris et jocunda nostros etiam transeat ad heredes, devotis eorum supplicationibus favorabiliter annuentes, de plenitudine imperatorie dignitatis presens privilegium innovare duximus et confirmare. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostram renovationis et confirmationis nostre paginam infringere vel ei ausu temerario contraire. Quod qui presumpserit indignationem summi judicis nostramque iram in se sentiet incurrisse.

Ego Sifridus Ratisponensis ecclesie episcopus, imperialis aule cancellarius, vice domini Sifridi Maguntine sedis archiepiscopi et in Germania archicancellarii, recognovi.

Testes hujus rei sunt : venerabiles Sifridus Maguntinus, Theodericus Trevirensis archiepiscopi, Otto dux de Bruneswic, Otto comes palatinus Rheni et dux Bawarie, Henricus lantgravius Thuringie, frater Hermannus magister Theutonicorum, Hermannus marchio de Baden, Conradus burgravius de Nuremberc, comes Fridericus de Zolre, Godefridus comes de Ziegen[hain], Gotefridus et Conradus de Hohenlo comites Romaniole, Eberhardus et Otto fratres de Eberstein, Wernherus dapifer de Bonlandia, Heinricus de Bappenheim imperialis aule marscalcus, Philippus de Bonlandia, Philippus de Hohenvels, et alii quamplures.

Signum domini nostri Friderici secundi, Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis M. CC. XXXVI, mense maii, none indictionis, imperante domino nostro Friderico, Dei gratia Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, Romani imperii ejus anno XVII (a), Jerusalem XI, regni vero ejus Sicilie XXXVII (b), feliciter. Amen.

[Datum] apud Herbipolim, anno, mense, indictione prescriptis.

(a) Recte autem XVI.
(b) Recte autem XXXVIII.

Apud Herbipolim,

maio.

Fridericus, Romanorum imperator, sculteto de Oppenheim et successoribus ejus mandat ut jura et consuetudines quae cives de Oppenheim a majestate sua tenent, observare studeant.

(Inedit. ex originali in archivo Darmstadtensi, n° 13; sigilli cerei fragmentum laqueis membraneis pendet.)

Fr., Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sycilie rex, sculteto de Oppenhein et universis scultetis ibidem pro tempore constitutis fidelibus suis gratiam suam et omne bonum. Quum ad hoc jura specialia per privilegia et scripta publica conceduntur ut status devotorum imperii de bono in melius augeatur, hinc est itaque quod nos future utilitati civium nostrorum de Oppenhein providere volentes, tibi tuisque successoribus mandamus per optentum gratie nostre firmiter precipientes quatinus jura et consuetudines civitatis de Oppenhein que per privilegia pro ipsis civibus nostra majestas introduxit, tam in civitate quam extra civitatem in terris et in aquis taliter observare studeatis ut se munitos privilegiis nostris gaudeant et vos indignationem nostram possitis evitare.

Datum apud Herbipolim, anno dominice incarnationis M. CC. XXXVI, mense madii, none indictionis.

Apud Herbipolim,

maio.

Fridericus, Romanorum imperator, ad supplicationem Philippi de Hohenvels fidelis sui, filio et filiae ejus Philippo et Elizabeth feuda quae ipse Philippus ab imperio tenet, post mortem ipsius possidenda concedit.

(Inedit. ex originali in archivo ducat. Nassow. apud Idstein juxta Francofurtum; cujus copiam liberaliter nobis fecit vir egregius J. F. Boehmerus.)

non

Fr., Dei gracia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, universis presentes litteras inspecturis, fidelibus suis, gratiam suam et omne bonum. Supplicavit celsitudini nostre Philippus de Hohenvels, dilectus fidelis noster, ut nos feuda omnia, que ipse a nobis et imperio tenere dinoscitur, filio suo Ph. et filie sue Elisabeth, tamen in prejudicium filiorum, si quos in posterum ipsum generare contingeret legitimos, concedere dignaremur, et si ipsum sine prole aliqua premori contingeret, ad heredes legitimos redire deberent feuda supradicta. Nos vero suis precibus inclinati, de innata nobis mansuetudine filio suo prefato concessimus et filie sue possidenda legitime post mortem ipsius feuda memorata, et si eundem sine prole legitima premori contigerit, legitimos redeant ad heredes. Ad hujus itaque concessionis memoriam, presens scriptum sibi fieri jussimus sigillo nostro munitum. Datum aput Herbipolim, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo trecesimo sexto, mense madii, none indictionis.

Fridericus, Romanorum imperator,' praepositum et conventum monasterii in Selbold cum omnibus eorum bonis, quorum quaedam enumerantur, sub sua et imperii protectione recipit.

(Edit. ap. WENCK, Hessische Landesgesch., 2a pars, Urkundenbuch, p. 153, n° CXVIII.)

[ocr errors]

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Hierusalem et Sicilie rex. salutem et omne bonum. Per presens scriptum notum esse volumus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod nos, divine pietatis intuitu quo personas Deo dicatas respicimus, venerabilem prepositum et conventum monasterii in Selbold, monasterium ipsum, villam juxta sitam eodem nomine et ad ea pertinentia, scilicet Hattengesesse, Witterams, Gunsrodes, Lobberbach, Mietla, Miroldis, Heilers, Geilnhusen. . et partem de Wech

IV. Pars 2.

[ocr errors]

109

Apud Herbipolim,

maio.

tersbach, decimas in eisdem prefatis villulis ac alia bona sua que in presenti juste tenent et possident et in antea justo acquisitionis titulo poterunt adipisci, sub nostra et imperii protectione recepimus speciali; mandantes et precipientes universitati vestre firmiter et districte ut nullus sit (a) qui predictum prepositum, conventum, monasterium et bona ipsorum contra presentis protectionis tenorem temere perturbare presumat. Quod qui presumpserit indignationem nostri culminis se noverit incurrisse. Ad hujus rei memoriam et robur in posterum valiturum, presens scriptum fieri jussimus sigillo nostro munitum.

Datum apud Herbipolim, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo sexto, mense maii, none indictionis.

Apud Herbipolim,

maio.

Fridericus, Romanorum imperator, abbatissam et conventum Porcetensem juxta Aquisgranum cum omnibus monasterii bonis sub sua et imperii protectione recipit.

(Edit. ap. LUNIG, Reichsarchiv, t. XVIII, p. 308.- QUIX, Gesch, von Burtscheid, p. 231.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Hierusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum fieri volumus universis fidelibus nostris imperii tam presentibus quam futuris quod ex parte venerabilis abbatisse et conventus Porcetensis juxta Aquis, Cisterciensis ordinis, fidelium nostrorum, nostre fuit celsitudini humiliter supplicatum ut tam ipsas quam monasterium et bona monasterii ejusdem sub nostra et imperii protectione de nostra gratia recipere dignaremur. Nos igitur ipsarum devotis supplicationibus misericorditer et benignius inclinati, dictas abbatissam et conventum fideles nostras et monasterium ipsum cum omnibus suis que in presentiarum juste tenet et possidet et que in antea

(a) Erroneam certissime lectionem vestre firmiter considerare nullus sit, nunc ad solitam formam reducimus.

« ZurückWeiter »