Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

si manus in eam mittere potuisset, ubera ejus infelix homo precidere minabatur. Et nisi ad te dileclum principem nostrum et affinem habuisset confugium, cum consilio tuo postmodum ad presentiam nostram accedens, non haberet ubi caput tante nobilitatis domina reclinaret; que lachrymis apud Deum et nos clamore continuo querula, non cessat justiciam sibi adversus tam improbum filium implorare. Nec possumus silentio preterire qualiter marchionem Misnensem, sibi sorore sua nuptui tradita, et in terra sua nuptiis celebratis, cum prima thori gaudia coluisset, aggressus est eos in lecto nudos et surgere non permisit, donec eos in manibus ejus omnem dotem et jus de quibus tenebatur eis pro maritagio respondere, oportuit necessario remisisse, contra securitatem sibi promissam quod nullam deberet eis petitionem facere vel remissionem aliquam postulare; metu insuper incusso (a) ministerialibus suis quod nullus evaderet, nisi quicquid petierat compleretur; ut sibi et aliis suis intimis persecutor et tyrannus ab omnibus in communi operum judicio censeretur. Quibus omnibus lacessiti, cum tanta sit ipsius iniquitas quod non possit veniam promereri, ad tot queremonias principum in nostra presentia replicatas, ad querelas et lachrymas matris sue petentis de nostra sede judicium, ad lachrymosas voces nobilium et popularium, orphanorum et viduarum, et omnium inhabitantium terram suam, coram Deo et nobis clamantium contra eum; attendentes insuper offensas nostras et imperii per eum nequiter attentatas, ad condignam correctionem ejusdem, exigente justicia, duximus insurgendum, responsuri stulto (6) secundum stulticiam suam, ne sapiens sibi videatur, sed discat per se ipsum qualiter Deum timere debeat, ac nos et imperium teneatur omnibus modis revereri. Que omnia tibi et aliis principibus nostris duximus exponenda, ut rei certitudo ad ejus exterminium pateat universis (1).

(a) In codicib. inconcusso, sed ibi male.
(6) Ap. Petr. de Vin. (edit. de 1566) studio, pessime.

(1) Hanthalerum secuti, hanc epistolam quasi praeviam regi Bohemiae imperatorem direxisse arbitramur, qua ei proxime a se faciendam Friderici Austriaci proscriptionem significaret. Quum autem mense junio apud Augustam foedus contra ducem Austriae fuerit initum IV. Pars 2.

108

Boppardiae ,

maio.

Fridericus, Romanorum imperator, Hermanno magistro domus Theutonicorum Sanctae Mariae et fratribus ejus confirmat collationem cujusdam domus cum curte apud Bopardiam a Lutgardi de Waltmanshausen eisdem factam.

(Edidit J. H. HENNES, Cod. diplom. ord. S. Mariae Theuton., p. 105, n° 94, ex

origin. in archivo Vindobon.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jherusalem et Sycilie rex. Per presens scriptum patere volumus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod frater Hermannus venerabilis magister domus Theutonicorum Sancte Marie in Jherusalem et fratres ejus, fideles nostri, supplicaverunt nostre celsitudini proponendo quatinus quia Lutgardis de Waltmannenshusen vidua contulerat sibi et domui sue apud Bopardiam quandam domum suam cum curte quam de bonis suis mobilibus emerat, secundum quod per obtentam generalem in Bopardie curia sententiam res de bonis mobilibus conquisitas licite cui vellet conferre poterat et legare, collationem ipsius dictis magistro et fratribus factam ratam habere et de nostra sibi confirmare gratia dignaremur. Nos autem justis eorum supplicationibus favorabiliter annuentes, collationem ejusdem domus cum curte, sicut juste per eamdem Lutgardam facta est, ratam habemus et de innata nostri culminis gratia eisdem magistro et fratribus confirmamus; presentis scripti mandantes edicto quatinus nullus advocatus, scultetus, nullave persona alta vel humilis, ecclesiastica aut mundana, predictos magistrum et fratres contra presentis ratihabitionis et confirmationis nostre paginam temere impetere vel molestare presumat. Quod qui presumpserit indignationem nostram se noverit incursurum. Ad cujus rei futuram me

(cf. infra p. 882), ad mensem maium et forsitan dum curia Confluentiae celebraretur, encyclicam reponendam esse censemus.

moriam et stabilem firmitatem, presens scriptum fieri et sigillo nostro jussimus communiri, anno, mense, indictione subscriptis.

Hujus rei testes sunt dilecti principes nostri : Th. venerabilis Trevirensis archiepiscopus, H. lantgravius Thuringie et comes palatinus Saxonie, Frithericus comes de Zolre, comes Theodericus, et alii quamplures qui interfuerunt.

Data Bopardie, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo sexto, mense madii, none indictionis.

18 maii.

Fridericus, Romanorum imperator, scribit Johanni Leodiensi Wiesbaden, episcopo se ad supplicationem decani et capituli Sancti Servatii de Trajecto, ipsius provisioni et defensioni eamdem capellam in spiritualibus et temporalibus committere, ut hanc ab incursionibus malignorum tueatur.

(Inedit. ex originali ap. Archiv. de l'État à Liège, quondam servato in chartu

lario veteris capituli Sancti Lamberti (capsa 4, sec. armar.); a tergo hujus per-
gamenae affixum est membraneo laqueo in transversum deducto sigillum
cereum adhuc integerrimum, ubi imperatoris effigies sub solita figura inscul-
pitur. Adest ejusdem mandati exemplar in Chartul. S. Servatii ap. Biblioth.
imper. Paris., t. III, fol. 42 verso, et 239 verso.)

Fredericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, Johanni venerabili Leodiensi episcopo dilecto principi suo gratiam suam et omne bonum. Supplicarunt celsitudini nostre decanus et capitulum Sancti Servacii Trajectenses, cappellani et fideles nostri, ut ipsos et cappellam eandem que in terminis tue diocesis constituta te respicit in spiritualibus, cum universis hominibus, bonis juribus suis temporalibus que nos et imperium respiciunt, cum super diversis gravaminibus suis et singulis ad nos recurrerent incommode et difficulter, deffensioni tue qui comode potes intendere, committere dig

naremur. Volentes igitur predictorum cappellanorum nostrorum et cappelle que a divis nostris progenitoribus est fundata, commoditatibus providere, ipsorum decani et capituli predicti precibus favorabiliter annuentes, ipsos cappellanos et cappellam Sancti Servacii cum universis hominibus, bonis et juribus temporalibus que nobis et imperio spectant, deffensioni tuo duximus committenda; mandantes devotioni tue et precipientes quatinus juxta juris tui debitum eidem cappelle in spiritualibus provideas, nostraque nichilominus auctoritate eosdem, cappellam et ipsi cappelle pertinentia deffendens (sic) ab insultibus malignorum, ut ad nos pro deffectu justicie recurrere non cogantur.

Datum apud Wisebaden, XVIII madii, none indictionis.

Wiesbaden,

maio.

Fridericus, imperator, abbatem et conventum de Heisterbach Cisterciensis ordinis sub sua et imperii speciali protectione recipit.

(Edidit LACOMBLET, Urkundenb. für die Gesch. des Niederrh., zw. band, p. 108,

n° 206; ex libro copiali sec. XVII exarato ap. Düsseldorf, fol. 12.)

Fredericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum fieri volumus universis fidelibus nostris imperii tam presentibus quam futuris quod venerabilis abbas et conventus monasterii de Heistirbach, Cisterciensis ordinis, fideles nostri, majestati nostre humiliter supplicarunt ut tam ipsos quam bona monasterii ejusdem sub nostra et imperii protectione de gratia nostra recipere dignaremur. Nos igitur supplicationibus suis benigne et favorabiliter inclinati, dictos abbatem et conventum fideles nostros et monasterium ipsum cum omnibus bonis suis que in presentiarum juste tenet et possidet et que in antea justo titulo poterit adipisci, sub protectione nostra et imperii recepimus speciali. Presentium igitur tenore mandamus firmiter inhibentes quatinus nullus sit qui prefatos abbatem et conventum fideles nostros ac ipsum monasterium contra hujus protectionis paginam ausu temerario in aliquo molestare, indebite impedire vel inquietare presumat; quod qui presumpserit, indignationem culminis nostri se noverit incursurum. Ad hujus autem rei memoriam et perpetuam firmitatem , presens scriptum fieri jussimus majestatis nostre sigillo munitum.

Datum apud Wisebade, anno dominice incarnationis MCCXXXVI, mense maio, none indictionis.

Apud Frankenford,

maio.

Fridericus, Romanorum imperator, magistram et conventum monasterii Füssenich (juxta Zülpich) cum omnibus earum bonis sub sua et imperii protectione recipit.

(Edid. Hugo, Annal. Premonstr., t. I, probat., p. 572.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum fieri volumus universis fidelibus nostri imperii tam presentibus quam futuris quod magistra et conventus monasterii Vusenicz, fideles nostre, majestati nostre humiliter supplicaverunt ut tam ipsas quam bona monasterii ejusdem sub nostra et imperii protectione de gratia nostra recipere dignaremur. Nos igitur supplicationibus suis benigne et favorabiliter inclinati, dictas virgines et conventum fideles nostras et monasterium ipsum cum omnibus bonis suis que in presentiarum jaste tenet et possidet et que in antea justo titulo poterit adipisci, sub protectione nostra et imperii recipimus speciali. Presentium igitur tenore mandamus firmiter inhibentes quatenus nullus sit qui prefatas magistram et conventum fideles nostras ac ipsum monasterium contra hujus protectionis nostre paginam ausu temerario in aliquo molestare, indebite impedire vel inquietare presumat. Quod qui presumpserit indignationem culminis nostri se poverit incursurum. Ad hujus autem rei memoriam et perpetuam firmitatem, presens scriptum fieri jussimus majestatis nostre sigillo munitum.

« ZurückWeiter »