Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

in Jerusalem, Henricus comes Senensis, Theodoricus comes Clevensis, Otto comes Gelrensis, Willielmus comes Juliacensis, et alii quamplures. Signum domini Friderici, Dei gratia Romanorum imperatoris semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo sexto, mense madii, nona indictione, imperante domino nostro Friderico, Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno imperii ejus sexto [decimo], regni Jerusalem undecimo, regni vero Sicilie tricesimo octavo, feliciter. Amen. Datum apud Confluentiam, anno, mense et indictione prescriptis.

Fridericus, Romanorum imperator, fidelibus suis encyclicam mittit, qua statu pacifico imperii et rebellione Lombardorum fusius expositis, mandat ut ad curiam quam apud Placentiam duxit indicendam, se praeparent, ubi ambassatores etiam rebellium civitatum convocari debeant.

(Edit. ap. Petri de Vin. Epist., lib. III, cap. I, et ap. PERTZ, Monum. Germ. hist., t. IV, p. 320, ex codicibus tum Wilheringensi, tum Vaticano 4957. Collatum quoque damus cum codic. Paris. Notre-Dame, 202, et S. Germ. Harlay, 455, atque denuo cum codice Musaei Britann. (Harley 3678). Variae adsunt rubricae, inter quas ap. Petr. de Vineis : « Principibus Alamanniae (sic) quod veniant apud Parmam celebraturi ibidem solennem curiam; » in cod. Medio-Montan. penes D. Th. Phillipps: « Fredericus sacri imperii in Lombardia vicario quod citet communitates civitatum Lombardie ad curiam tenendam in Parma; » in cod. Musaei Britann. : « Fridericus, etc., venerabili Cumarum episcopo. >> Ex hoc ultimo fonte non dubitandum quin encyclica sit et ad mensem maium ineuntem collocanda. Cf. RAYNALD., Annal. eccles., ad ann. 1236, S IV.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator, Jerusalem et Sicilie rex, etc. Dum debitorum nostrorum chirographa legimus, dum calendarii nostri nomina diligentissime perscrutamur, et nos debitores aliis

[Maio

ineunte.]

evidenter agnoscimus, et aliorum nos esse prospicimus creditores. Hinc igitur pulsantis ad ostium creditoris justa nos urget instantia ne fenore pregravemur hinc ad exactionem debitorum nostrorum periculosa immiscens (a) sese negociis mora nos provocat ne ipse pereant actiones. Ab illo namque bono patrefamilias protinus et instanter a nobis exigitur debitum, qui peregre proficiscens, familiam suam sollicitudini nostre supposuit, cui talenta que tradidit reddere cogimur duplicata. Sed et versa vice nos excitat Cesaree fortune fastigium, ut ab eis, quos Romane ditionis habet imperium, subjectionis et obedientie debitum exigamus. Mirabile tamen utrumlibet conditionis est debitum, si subtiliter intuemur (b), cujus solutio debitoris emolumenta non minuit, sed auget fidem; imo solventi magis etiam crescit in commodo, quam suscipienti proficiat in augmento. Ceterum si in eo, prout de jure tenemur, satisfaciamus proponenti et propositi (c) diligenter officium impendamus, et temporalis honoris stipendia querimus, dum clarificamur in fama, et retributionis eterne fiduciam obtinemus, dum proficimus in salute. In jussu dominico, « que sunt Dei Deo, et que sunt Cesaris Cesari persolvantur, » emolumentum solutionis in totum fere solventi relinquitur, dum recipienti etiam magis commodi et honoris acquiritur, quam solventi vexationis et oneris aggregetur. Ea namque sunt omnia, si verum respicimus, subjectorum grata levamina, que sunt etiam onera principatus in hoc enim gloria regis extollitur et servatur, si in quiete pacis populum dirigat et in justicie vigore conservet. Ad quarum primam non sine regnantium salutis et vite discrimine laboratur. Legimus namque plures pro quiete publica populorum labores eximios assumpsisse : nec ex toto secure justicia per reges et principes ministratur, qui dum inferiores judicant, ipsi superiori judicio reservantur. Et quanquam tanti solicitudo mysterii quibuslibet terre principibus debeatur, Romani tamen imperii veneranda sublimitas que in omnibus presentium oculis (d),

(a) In cod. Paris. 455, premittens, minus recte.

(b) Haec a Mirabile desunt ap. Pertz.

(c) Ap. Pertz prepositi; in cod. Harl. 3678 prepositi diligentis. (d) Ap. Pertz in omnium presidentium oculis.

velut in speculo, collocatur, tanto perfectius zelari pacem compellitur, quanto tenetur instantius vacare justicie subditorum, ut quam totius orbis ambitus quodammodo debita devotione deposcit, quasi a nobis presentibus obtineret; cujus vere tam spiritus quam affectus velut fidelis et prudens (a) spiritu vivit imperii, ut eo languente langueat et ipso prosperante letetur. Nec solum in temporalibus solatiis (b) christiani populi tenebras Romani sceptri fulgor illuminat sed et catholice fidei fulcimenta non levia subministrat, dum caput et matrem ecclesiarum omnium, Apostolorum Sedem, intra totius imperii potentie viscera collocatam, a qua ecclesie urbium singularum et locorum quorumlibet autoritatis insignia trahunt et instruuntur exemplis, hereticorum perfidiis vel aliquorum injuriis concuti non permittat (c). Propter quod gratissimum offerre vivo Deo putamus obsequium, si zelo laudabili et constanti proposito ad totius imperii statum pacificum tanto libentius aspiremus, quanto clariori presagio hoc de celesti colligimus voluntate. Nec enim ob aliud credimus quod providentia Salvatoris sic magnifice, imo mirifice direxerit gressus nostros (d), dum ab Orientali zona regnum Hierosolymitanum, Conradi charissimi nati nostri materna successio, ac demum regnum Sicilie, preclara materne nostre successionis hereditas, et prepotens Germanie principatus sic manu celestis arbitrii nobis assistente, pacatis undique populis, sub devotione nostri nominis perseverant, nisi ut sic illud Italie medium, nostris undique viribus circumdatum (e), ad nostre serenitatis obsequia et imperii redeat unitatem : quod nihil nobis restat vel modicum peragendum (/). Nec in hoc providere tantummodo com

(a) Haec a verbo debita devotione desunt ap. Pertz et in cod. Harl. 3678, neque prodesse videntur nisi quod sensum perturbent.

(b) Solatiis deest ap. Pertz.

(c) Ap. Pertz permittant, minus recte.

(d) Hic adduntur in Petr. de Vin. epistolis : « Nisi quod voluntati dominice dispositi in votis ea perficere gerimus per que Christi sponsa eradicatis zizaniis, salubriter gubernatur. Sic quod dum, etc. Locum tamen interpolatum censemus, dum ap. Pertz et in codicibus Parisiensibus et Harleiano quoque desit.

(e) Alias conculcatum, concordatum, male.

(f) Haec a quod nihil, etc., ap. Pertz desunt.

IV. Pars 2.

107

modis nostris intendimus, sed in hoc crucis negocium directissime procuratur, dum rebellibus nostris circa partes Italie in gremium nostre gratie revocatis, discordias (a) multorum nobilium desiderato fine precidimus qui vola sua in eventum hujusmodi suspenderunt, ne crucis signaculo presignitos christiani cruoris effusio, licet justa, ob debitum et honorem imperii et regni Sicilie (b), macularet. Nos etiam, de cujus manu potissimum terra predicta prestolatur subsidium, sine tacita saltem redargutione multorum, relicto in tam nobili regione imperii nostri corpore lacerato et dissimulata veteri rebellione rebellium, assumere libere tantum negocium non possemus.

De sinu etenim ipsius Italie supradicta discordia ad honorem Dei et imperii laudabili fine sedanda, grande producere speramus auxilium Terre Sancte, que velut incolis populosa, vicina maritime, glebeque cultu fructifera, in opportunitatibus omnibus se utilem nimium exhibebit (c). Ad hec igitur omnia salubriter procuranda nostris non indulgere laboribus nec parcere sumptibus disponentes, estate presenti personaliter cum nostris principibus intrare condiximus Lombardiam; ad hec tria considerationum nostrarum assiduos cogitatus potissime dirigentes : ut eradicata in Italia heretica pravitate, jura Ecclesie et imperii reformemus ibidem; ut pacem discordiarum schismatibus fatigatis, et quibuslibet passis injuriam sine acceptatione qualibet personarum justicie copiam ministremus. -Scimus etenim, veritate testante, quod nihil malignum nobis adversari poterit, dum justicie solio presidemus; ut ad expiandum inimicorum fidei peculiare (d) flagitium in partibus transmarinis, de communi Transmontanorum et Italicorum consilio, votis communibus unanimiter aspiremus. Ad quod vestrum precipue et totius christiane universitatis presidium, nostra non tantum utilitas, sed ipsa necessitas instanter invitat, cum treugarum finis quas nos in ipsis partibus existentes inivimus cum soldano, fere in januis habeatur. Quare de nos

(a) Ap. Pertz expectationes.

(b) Ap. Pertz tantummodo imperii scilicet.

(c) Ap. Pertz exhibuit.

(d) ap. Pertz piaculare; in codice Harleiano pia celeritate.

trorum consilio principum, apud Placentiam (a) solennem curiam duximus indicendam, ad quam ab Urbe citra omnium civitatum Italie nuncios invitamus. Ibique quamplures nobiscum principes nostros habebimus in honorabili comitiva; legatos etiam omnium regum occidentalium partium, quos fere omnes affinitatis nobis vinculum unanimes jam effecit, ibidem procul dubio nos credimus habituros, ut intentionis nostre salubre consilium ac propositum, quod de subsidio Terre Dei et reformatione jurium Ecclesie et imperii in Italia et statu pacifico regionis ejusdem pia mente concepimus, in solennem et publicam prodeat notionem; et si tanta rebellium fuerit inventa protervitas, quod nec ad Dei negotium nec ad decus imperii et Ecclesie velint habere respectum, tam celebris tribunalis in eos sententie gladius exeratur : que nullius appellationis nec supplicationis remedio suspendetur, sed in rem transiens judicatam, effectum dante Domino debitum e vestigio consequetur. Et ut in omnibus antiquus et debitus mos et honor imperii conservetur, ecce quod ante faciem nostram de principibus nostris aliquem premittemus, cui plenariam dabimus potestatem universitates quaslibet ac etiam personas singulares extra culminis nostri gratiam in banno imperii existentes, in plenitudinem nostre gratie recipere, prout honori nostro et imperii viderit expedire. Premittendo etiam principi potestatem conferre decrevimus in contumaces nova banna decernere et debita eos animadversione punire; illo presentibus expressim inserto, quod nos promittimus inviolabiliter observare, et observari ab universis et singulis imperii fidelibus et principibus faciemus quicquid de restauratione gratie nostre cum quibuslibet universitatibus seu personis per ipsum extiterit ordinatum nec minus honori et voluntati nostre satisfactum habebimus quicunque, dicto principe mediante, gratiam nostram debita devotione poposcerit, quam si a nobis ipsam presentibus obtineret. Tu vero, velut fidelis et prudens, teipsum ad curiam supra dictam hono

(a) In epist. Petr. de Vinea et in Paris. codic. Parmam; minus tamen recte, quum ex aliis discamus testimoniis curiam apud Placentiam indictam ex legatione Jacobi Prenestini episcopi impeditam extitisse.

« ZurückWeiter »