Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Viterbii. 5 maii.

cellarius, vice domini Siferidi Maguntine sedis archiepiscopi et in Germania archicancellarii, recognovi.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo sexto, mense madii, none indictionis, imperante domino nostro Friderico secundo Dei gratia Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, Romani imperii ejus anno septimo decimo, Jerusalem undecimo, regni vero ejus Sicilie anno tricesimo septimo, feliciter. Amen.

Datum apud Wetphelariam, anno, mense, indictione prescriptis.

Gregorius papa archiepiscopo Maguntino mandat ut electo Wormatiensi, si aliquod canonicum non obsistit, munus consecrationis impendat.

(Edit. ap. WURDTWEIN, Nov. subsid. diplomat., t. IX, p. 10, ex regest. Gregor. IX, anno X, no 69.)

[ocr errors]

Gregorius, etc., venerabili fratri archiepiscopo Maguntino salutem, etc. Per litteras tuas an ad consecrationem dilecti filii Wormaciensis electi procedere debeas, quesivisti. Cum igitur ad instantiam karissimi in Christo filii nostri F. Romanorum imperatoris semper augusti, venerabilibus fratribus nostris Ildesemensi et Ratisponensi episcopis inquisitionem super quibusdam de prefato electo commiserimus faciendam nec fuerit in ipsa processum, illo interim bonis episcopalibus spoliato, propter quod idem ad Sedem Apostolicam personaliter laboravit (1); fraternitati tue mandamus quatenus ne Wormaciensis ecclesia taliter maneat destituta pastore, assumptis duobus vel tribus suffraganeis tuis, eidem electo, si aliquod canonicum non obsistit, munus consecrationis impendas.

Datum Viterbii, III nonas maii, pontificatus nostri anno decimo.

(1) Vid. supra, p. 778, not. 2.

Inde imperator veniens Confluentiam, inferiorum partium militiam invocat contra Longobardos; sed paucis sibi annuentibus, milites de Suevia et Alsatia sibi assumit. GODEFR. COLON. ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 369.

[Maio.]

maio.

Fridericus, Romanorum imperator, privilegium a se ipso tem- Conduentiae, pore regni sui civibus Coloniensibus indultum innovat et confirmat, conceditque ut nec scabini nec cives ob debita seu promissiones cujuscumque archiepiscopi Coloniensis aut alterius personae, damnificari, detineri aut injuste gravari debeant.

(Edidit LACOMBLET, Urkundenb. für die gesch. des Niederrh., zw. band, p. 107-108, n° 205, ex originali in archivo civit. Coloniensis. Extat quoque ap. Memorial in Sachen der stadt Coln gegen den Erzb., ann. 1768, p. 191.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fredericus secundus divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex invictissimus. Imperialis excellentia sui nominis titulos ampliat et extollit cum innate benignitatis gratia fidelium merita quos speciali favore benignitatis amplectitur, propter fidelia et accepta obsequia prospicit et eorum justas favorabiliter petitiones admittit. Eapropter universis fidelibus imperii tam presentibus quam futuris volumus esse notum quod cives Colonienses, dilecti fideles nostri, celsitudini nostre quoddam privilegium eis tempore regni nostri indultum nostre excellentie obtulerunt; humiliter supplicantes ut ipsum privilegium eis innovare et confirmare de nostra gratia dignaremur; cujus tenor talis erat :

[Sequitur privilegium, sexto die mensis maii 1216 editum, quod videndum supra, t. I, p. 452.]

Nos igitur attendentes fidem et devotionem sinceram quam iidem dilecti fideles nostri ad personam nostram et honorem imperii incessanter habere noscuntur, inspectis etiam gratis et acceptis servitiis que nobis et imperio semper exhibent et in antea de bono in melius poterunt exhibere, privilegium supradictum de verbo ad verbum privilegio presenti transcriptum jussimus innovari. Ex habundantiori quoque gratia nostra imperiali sanccimus edicto quod predicti dilecti fideles nostri tam scabini quam cives Colonienses nec ob debita nec ob promissiones cujuscumque archiepiscopi sancte Coloniensis ecclesie pro tempore existentis aut alterius cujuslibet persone, in personis vel rebus suis debeant dampnificari, detineri aut quocumque modo injuste gravari (1). Insuper omnia jura eorumdem scabinorum, civium et civitatis necnon et omnes bonas et rationabiles consuetudines quas intra vel extra civitatem habuisse noscuntur cum omnibus que in suprascripto privilegio continentur, eisdem de gratia nostra confirmamus. Statuentes et imperiali auctoritate firmiter precipientes ut nulla omnino persona alta vel humilis, ecclesiastica vel secularis, predictos dilectos fideles nostros contra presentis privilegii tenorem super aliquibus ausu temerario molestare presumat; quod qui presumpserit, preter penam predicto privilegio appositam, centum librarum puri auri componat, medietatem fisco nostro, reliquam dictis fidelibus nostris persolvendam. Ut autem hec innovatio et confirmatio robur obtineat perpetue firmitatis, presens privilegium fieri et bulla aurea typario nostre majestatis impressa jussimus insigniri.

[ocr errors]

Hujus rei testes sunt : H. Coloniensis, Th. Treverensis archiepiscopi, abbas Prumiensis, ... abbas Werdenensis, H. dux Brabantie, H. lantgravius Turingie, frater H. magister hospitalis Sancte Marie domus Theutonicorum [in] Jerusalem, Henricus comes Seinensis, Th. comes Clevensis, O. comes Gelrensis, W. comes Juliaciensis, L. comes Hostadensis,

(1) Cf. supra privilegium Henrici regis, tom. III, p. 443, ubi sub eisdem verbis immunitas eadem exprimitur.

C. major prepositus Coloniensis frater ejus, H. prepositus Sancti Kuniberti, Walramus de Lemburg, Albertus de Rossewag imperialis curie justitiarius, et alii quamplures.

Signum domini Friderici secundi Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis gloriosissimi.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCCXXXVI, mense madio, none indictionis, imperante domino nostro Friderico Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno imperii ejus XVI, regni Jerusalem XI, regni vero Sicilie tricesimo octavo, feliciter. Amen.

Datum Confluentie, anno, mense et indictione prescriptis.

Fridericus, Romanorum imperator, ad petitionem civium Tremonensium, privilegium a seipso anno 1220 eisdem indultum et postea incendio consumptum, inquisitione prius de fide transcripti facta, renovat et inserendo confirmat.

(Edid. BERNH. THIERSCH, Der Hauptstuhl des Westph. Bemger. von Dortmund (Dortmund 1838), Anhang, p. 69. Pendet aurea bulla filis sericis flavi et rubri coloris.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Imperialis excellentia sui nominis titulos ampliat et extollit, cum innate benignitatis gratia fidelium merita prospicit et justas eorum favorabiliter petitiones admittit. Eapropter universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris volumus esse notum quod cives Tremonienses, fideles nostri, celsitudini nostre humiliter supplicarunt ut quia quoddam privilegium eis a nostra celsitudine tempore regni nostri indultum casu fortuito in incendio ipsius oppidi combustum fuerat, et quoddam transcriptum ipsius per omnia simile remanserat apud eos,

[blocks in formation]

nos juxta dicti transcripti tenorem eis ipsum privilegium innovare de nostra gratia dignaremur; cujus tenor est per omnia talis :

[Sequitur de verbo ad verbum privilegium pro Tremoniensibus indultum, dat. ap. Frankenvort, anno 1220, kalendis maii, indict. octava, quod supra, t. I, p. 777.]

Nos igitur tanquam de veritate precum incerti, cum et si dicti cives privilegium idem juxta formam oblatam transcripti a nostra fuissent excellentia consecuti et quod combustum fuerit nostre celsitudini non constaret, dilecto principi nostro venerabili Trevirensi archiepiscopo commisimus certitudinem premissorum diligentius inquirendam; cui dum et de privilegio impetrato et combustione ipsius ac veritate transcripti per juramenta quamplurium nostrorum fidelium loci prefati fide dignorum plene constitit, nobisque per ea attendentibus fidem puram et devotionem sinceram quam iidem fideles nostri cives Tremonienses ad personam nostram et imperii honorem firmiter habere noscuntur; considerantes etiam grata satis et accepta servitia que dudum nobis et imperio exhibuerunt fideliter et devote et exhibent incessanter ac in antea de bono in melius poterunt exhibere; transcriptum ipsum presenti privilegio de verbo ad verbum jussimus inseri, per hoc predictum privilegium quod amiserant de gratia nostre celsitudinis innovantes. Statuimus igitur et imperiali sanctimus edicto ut nulla omnino persona alta vel humilis, ecclesiastica vel secularis, predictos fideles nostros contra presentis privilegii nostri tenorem super aliquibus ausu temerario molestare [presumat]. Quod qui presumpserit, preter penam supradicto privilegio appositam, centum libras auri puri componat, medietatem fisco nostro, reliqua passis injuriam persolvenda. Ut autem hec innovatio robur obtineat perpetue firmitatis, presens privilegium fieri et bulla aurea tipario nostre majestatis impressa jussimus insigniri.

Hujus rei testes sunt: Henricus Coloniensis archiepiscopus, Theodoricus Trevirensis archiepiscopus, abbas Prumensis, abbas Werdinensis, Henricus dux Brabantie, Henricus langravius Thuringie, frater Hermannus (a) venerabilis magister hospitalis Sancte Marie Theutonicorum (a) In impresso Henricus, male.

« ZurückWeiter »