Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

communitas eis et eorum heredibus et (sic) in perpetuum confirmamus. Et si quis hoc nostrum privilegium violare et fideles nostros de Supramonte attemptare presumpserit, imperatorie majestatis et nostri culminis se noscat indignationem incurisse et triginta libras auri soluturum, quarum medietas camere nostre, medietas offensorum cedat profuturam (sic).

Hujus rei testes sunt : R. venerabilis Pataviensis episcopus, N. Secowensis episcopus, . . . Constantiensis episcopus, ... Spirensis episcopus, marchio de Baden, C. et G. comites de Hohenloh,

. . burcgravius de Nuripberch, H. comes de Werde, et alii quamplures.

Datum apud Spiream, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo sexto, mense aprilis, none indictionis.

Apud Spiram, aprili,

Fridericus, Romanorum imperator, cum Alrammus de Halse pro damnis multiplicibus ecclesiae Sanctae Mariae superioris monasterii in Ratispona illatis, satisfecisset, et per nuntium abbatissae curiae imperiali rationem satisfactionis praesentasset, ipsum instrumentum Alrammi, 12 martii datum, de verbo ad verbum inserit et confirmat.

(Edit. ap. Monum. Boic., t. XXX, p. 244-245, num. DCCXXXIX, ex originali

unde sigillum maxime laesum appendet ex filis sericis flavi et rubri coloris.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod cum Alrammus de Halsen satisfecisset ecclesie Sancte Marie superioris monasterii in Ratispona, pro dampnis eidem monasterio illatis, nostre celsitudini humiliter supplicavit quatinus scriptum quod super eadem satisfactione, sicut per nuntium venerabilis abbatisse monasterii memorati curie nostre fuerat presentatum, dicto monasterio fecerat, et ea que continentur in eo, rata

habere et confirmare de nostra gratia dignaremur. Cujus scripti tenor est per omnia talis :

In nomine Domini. Amen. Ad cautelam scribenda sunt negotia, etc. [Quod habetur eso originali anno eodem 1236, IV idus martii (1).]

Nos igitur suis supplicationibus annuentes, in favorem monasterii memorati quod multa dampna passum fuerat per eundem, scriptum infra contentum et omnia que continentur in eo rata habemus et de innata nobis gratia confirmamus. Ad cujus rei memoriam et stabilem firmitatem, presens scriptum fieri et sigillo nostro jussimus communiri.

Datum apud Spiream, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo sexto, mense aprili, none indictionis.

(Exeunte aprill.)

Imperator moturus bellum Longobardis sibi rebellibus , praemittit quingentos milites mensurnis stipendiis conductos, quibus praeficit nobilem virum et rebus bellicis expertum Geveardum de Harnesten (2), ut apud Veronam expectet imperatoris exercitum subsequentem. GODEFR. Colon. ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 368.

Deinde praemisit imperator exercitum in Lombardiam circa festum Philippi et Jacobi (1 maii) ad confortandos suos fautores, quibus praefecit Gotfridum dictum Pullaere (3). Annal. Argent. ap. BOEHMER, Ibid., t. III, p. 110.

(1) Quum editores Monum. Boic. supervacaneum duxerint instrumentum Alrami in integrum producere, nos id aliunde frustra requisitum sub silentio praetermittere cogimur.

(2) « 1236, 16 maii. Gaboardo ambassador dello imperador Federigo venne a Verona con 500 cavalieri et con 100 balestreri a guardare Verona aposta dello dito imperadore. » ZAGATA, Chronic. Veron., p. 32.

(3) Nomen hactenus inauditum, et forsitan mendose exaratum.

Marburg, 10 maii.

Beata Elizabeth (1) in Marpurg translata est kalendis maii, praesente imperatore et multis principibus. Tanta ibi erat multitudo hominum quantam se nemo unquam meminit pariter aspexisse... Postera die imperator ivit Wetflariam. ALBERT. STADENS., ad ann. p. 210.— Hoc anno kalendis maži Marburc translatio solemnis facta est sanctae Elizabeth, praesente Friderico imperatore ac tribus archiepiscopis Moguntino, Coloniensi, Bremensi. Ubi ex illius ossibus oleum evidentissime desudavit. Chronic. Erford. ap. Boehmer, Fontes, t. II, p. 396. — Imperator interea descendit in castrum dictum Marburch, ubi in kalendis maii innumerabilis populi affuit multitudo. Nam a multis prudentibus duodecies centum millia hominum promiscui sexus estimata sunt convenisse ad memoriam sanctae viduae Elizabeth, cujus glorificum corpus ad capsam auream est translatum auctoritate summi pontificis, qui hoc negotium tribus episcopis commisit, videlicet Maguntino, Treverensi et Hildesemensi, quanquam ibi multi alii episcopi et principes affuissent. Ipse etiam imperator primus lapidem de sarcophago levavit et coronam auream de suo thesauro sacro capiti sanctissimae viduae imposuit. Ibi praeter multa miracula oleum de sacro corpore effluxit, etc. GODEFR. Colon. ap. Boehmer, Fontes, t. II, p. 368. — Cf. Hist. monast. S. Laur. Leod. ap. MARTENE, Collect. ampliss., t. IV, p. 1098.

(1) Elisabeth, Andreae regis Hungarorum filia , Ludovici Thuringiae lantgravii uxor, 19 novemb. 1231 decessit apud Marburg ubi sepulta miraculis claruit. Anno 1235 10 junii sanctorum catalogo a Gregorio papa fuit adscripta. Lutherianis temporibus ejus ossa ad vitandam, ut dicebant, superstitionem, in angulo ecclesiae abscondita diu latuerunt, quorum pars inventa tandem fuit 20 julii 1854, dum restaurationi ecclesiae opifices manus admoverent. Capsa auro et gemmis decorata et aurea corona sacro capiti imposita jam dudum spoliatorum rapacitatem non evaserant. Cf. quae notaverit BOEHMERUS, Regest. imperii, p. 166.

Apud Wetphela.

tiam, maio.

Fridericus, Romanorum imperator, civibus de Oppenheim nundinas annuas ab octava Paschae diebus quatuordecim solemniter exercendas concedit, et accedentes ad easdem sub protectione sua recipit.

(Inedit. ex originali in archivo Darmstadensi, cujus sigillum cum filis simul

avulsum est, pergamena caeterum integerrima et nitidissimae scripturae.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Juste consuevit imperialis sublimitas devotorum imperii commoditati prospicere, quibus dum prospicitur nichilominus imperii profectibus providetur et fervens devotio subditorum circa imperii servitia ferventius exardescit. Hac siquidem consideratione ducti, tenore presentium notum esse volumus tam presentibus quam futuris quod constituti in nostra presentia cives de Oppenhein, fideles nostri, nostre celsitudini supplicarunt ut quia expediebat eis, ad promovendum statum nove habitationis eorum, ipsis et civitati nostre de Oppenhein annuas nundinas indulgere et concedere de nostra gratia dignaremur, singulis annis ab octava Pasche diebus quatuordecim solemniter exercendas. Nos igitur attendentes novitatem incolatus eorum et quod status civitatis ejusdem de bono in melius augeatur, considerantes etiam sinceram fidem et puram devotionem quam erga nos et imperium habent, necnon et grata servitia que

fideliter exhibuerunt hactenus et exhibent incessanter et que in antea culmini nostro exhibere poterunt gratiora, suis justis supplicationibus annuentes, de innata nobis mansuetudine indulgemus et concedimus eisdem civibus et civitati nostre de Oppenhein predictas nundinas singulis annis prenominato tempore observandas, omnes ad easdem nundinas accedentes eundo, morando et redeundo cum personis et rebus recipientes sub nostra et imperii defensionis gratia speciali; mandantes et presentis privilegii statuentes edicto quatenus nullus sit qui predictos cives in eisdem nundinis a nostra celsitudine indultis sibi et concessis presumat offendere vel ad ipsas nundinas accedentes in nostra et imperii securitate in personis vel rebus suis eundo, morando vel redeundo gravare audeat aut impedire. Quod qui presumpserit in vindictam temeritatis sue quinquaginta marcas auri componat, quarum media pars camere nostre et reliqua passis injuriam persolvatur. Ad hujus itaque indulgentie et concessionis nostre memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium fieri et sigillo nostre celsitudinis jussimus insigniri.

Testes hujus rei sunt : venerabiles Siferidus Maguntinus, Theodericus Treverensis archiepiscopi, Ekkebertus Babenbergensis,

. (a) Pataviensis episcopi, Otto dux de Bruneswic, Heinricus lantgravius Thuringie, Hermannus marchio de Baden, Gerhardus comes de Dietsche, Eberhardas de Ebersteine, Conradus burcgravius de Nuerinberc, Gotfridus et Conradus fratres de Hohenloch comites Romaniole, nobiles Wernherus de Bonlandia imperialis aule dapifer, Philippus de Hohenvelse, Philippus de Valkensteine, Eberhardus de Willehelmsdorph, Marquardus de Sneite judex Wormatiensis (1), Gailingus, Eberhardus de Wizenburc, Elyas de Bobardia ministeriales, et alii quamplures.

Signum domini nostri Friderici secundi Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis. (Monogramma.)

Ego Siferidus Dei gratia Ratisponensis episcopus, imperialis aule can

(a) Hoc nomen, scilicet Rudigerus, desideratur in autographo, dum spatium vacuum remaneat.

(1) Adversarii Landolfi episcopi, quum eum extra imperatoris gratiam remotum cognovissent, astatim judicem a domino imperatore missum Wormaciae Marquardum nobilem virum de Sneitde procuraverunt... Judex vero Marquardus assumens sibi quatuor milites et septem cives, consilio praesedit et judicanda judicavit ac tributum in ministeriales ecclesiae posuit et recepit. Hiis omnibus valde inviti cives consenserunt, quia aliud facere non audebant. » Annal. Wormat. ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 165. Judex vero civitatem Wormatiensem non exivit nisi cum Landolfus ad suam metropolim redierit, scilicet mense decembri hujus anni 1236. IV. Pars 2.

106

« ZurückWeiter »