Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

videmus transeundam, in qua contra Veronenses qui Lombardorum versutiis involuti, ejectis de civitate illis qui corrupti jam fuerant fraudibus et pecunia Lombardorum, nomen nostrum et imperii publice invocarunt, ad excommunicationis sententiam vos velle procedere dixistis; nec in hoc commodum nostrum solummodo, sed honorem Ecclesie contemplamur. Nonnulli sunt etenim qui, forsitan zizaniorum filii, ad aggregandum civitatem ipsam societati Lombardorum sub pretextu petitionis obsidum, vos extimant aspirasse. Et quanquam, prout firmiter credimus, ipsorum opinio a veritate discedat, quia tamen tantus est numerus eorumdem quod tot mendacium dispersa relatio habere jam incipit vires fame, constantissime credimus honori vestro consulere, dum rogamus quod per exhibitionem operis contrarium demonstretis. Hec igitur omnia, reverendissime pater, si in considerationum vestrarum libra diligenter appenditis, dum affectum purissimi filii circa vos et matrem Ecclesiam, dum justitiam rescribentis perspicaciter discernetis, acerbitatem verbi quod extrema litterarum vestrarum conclusio continebat « vos observare tolerantiam ulterius non valere », vestri conclave consilii forsitan temperasset. Denique super negotio regni Cypri et patriarche Hierosolimitani deliberatiori consilio illud paternitati vestre respondere curabimus, cum duce Domino in Italiam cismontana provincia nos sub optata sorte reduxerit, quod honori vestro et Ecclesie ac imperii viderimus expedire. Datum apud Spiram, XVI aprilis, IX indictionis.

[ocr errors]

Apud Spiram, aprili.

Fridericus, Romanorum imperator, monasterio Paterniacensi (Peterlingen) confirmat privilegium eidem a Friderico primo avo suo 15 februarii 1153 concessum, quo jura et possessiones ejusdem

recensentur.

(Edit. ap. GUICHENON, Bibl. Sebus., ap. HOFFMANN, t. I, p. 315.- SCHOEPFLIN, Alsat. diplomat. t. I, p. 239 et 377, ex apographo Bernensi. - Et in Solothurn. Wochenblatt, ann. 1830, p. 43.)

[ocr errors]

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. volumus esse notum quod venerabilis prior et conventus monasterii Paterniacensis, fideles nostri, quoddam privilegium eis indultum a divo avo nostro Frederico inclyte recordationis augusto tempore regni sui nostre celsitudini presentarunt; humiliter supplicantes ut illud eis innovare de nostra gratia dignaremur. Cujus tenor est per omnia talis :

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus, divina favente clementia Romanorum rex augustus. Cum ecclesiis Dei per universum nostrum imperium constitutis regia nos deceat auctoritate consulere, illud precipue ob salutis nostre prosperitatem duximus animadvertendum quatenus jura donationum ab antecessoribus nostris regibus seu imperatoribus pie devotionis intuitu ecclesiis concessa, nostra auctoritate usibus ipsorum in perpetuum profutura inviolabiliter conservemus. Eapropter tam futurorum quam presentium solers noverit industria quod nos fidelium nostrorum confratrum Paterniacensium querimoniam contra Oudelhardhum de Vivicis (1) de curti que Kercers (2) nuncupatur, in qua ipse advocatiam contra sancita privilegiorum predecessorum nostrorum obtinere volebat, pro debito nostro clementer admittentes, ex judicio principum nostrorum prefato Oudelhardho eamdem advocatiam sibi usurpatam quassavimus; statuentes ut nec in predicto loco vel in quibuscumque possessionibus ad idem cenobium pertinentibus aliquis aliquod jus advocatie sibi usurpare presumat, sed abbas Cluniacensis tam presens quam successores ipsius ex fratrum Paterniacensium electione constituendi advocatum, sicut ab antecessoribus nostris statutum est, liberam potestatem habeant. Nihilominus etiam decernimus ut quascumque possessiones, quecumque bona, census vel quoslibet redditus ecclesia Paterniacensis in presentiarum possidet aut in futurum concessione regum, largitione pon

(4) Scilicet de Vevay.

(2) Vitiose legit Guichenon Herceis. Locus Kercers, latine Ad carceres et gallice Chietres, in praefectura Moratensi, fuerat a Bertha regina Burgundiae monasterio Paterniaci concessus anno 962.

IV. Pars 2.

105

tificum vel principum, oblatione fidelium seu aliis modis Deo propitio poterit adipisci, firma et illibata ipsi permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis, scilicet villa et ecclesia Paterniacensis cum decimis et ceteris pertinentiis, curia de Kercers et ecclesia cum decimis. (a), curia de Puliaco (1) cum pertinentiis suis et ecclesia cum decimis, villa de Balmis (2) cum pertinentiis suis et ecclesia cum decimis, ecclesia de Urba (3) cum decimis ad eam pertinentibus, curia de Privissino (b) cum appenditiis suis, villa et ecclesia de Ornacho (4) cum pertinentiis suis. Illa etiam que venerabilis dux Rodulfus sepememorate ecclesie in territorio Alsatie contulit regia auctoritate corroborare decrevimus, curiam videlicet Columbariensem una cum edificiis, mancipiis, terris cultis et incultis et earum redditibus, curiam de Hittinheim cum pertinentiis suis, terras et vineas quas Luzelinus villicus et uxores ejus Hymeza et Richeza dederunt. Et ut hec omnia eterna lege valitura sepedicte ecclesie ibique Deo servientibus rata et inconcussa permaneant, presentem paginam auctoritate nostra confirmatam sigilli nostri impressione insigniri jussimus, adjicientes ut nulla parva magnave persona temere contra eam venire presumat. Quod si quis eam temerario ausu aggredi temptaverit, regio banno subjaceat et in ejus compositione centum libras auri camere nostre persolvat. Testes interfuerunt quorum nomina subternotata cernuntur : Arnoldus Coloniensis archiepiscopus, Humbertus Bisuntinensis archiepiscopus, Amedeus Lausannensis episcopus, Ortlibus Basiliensis episcopus, Hermannus Constantiensis episcopus, Henricus dux Saxonie, Hermannus marchio de Saxonia, Amedeus comes Gebennensis, Willermus comes (a) Guichenon hic addit totius parochie et ceteris appendiciis, quae in apographo desiderantur.

(b) Ap. Guichenon Perussino (olim Pibirsin?).

(1) Forsan Pully, vicus dimidia hora distans ab urbe Lausanna. Extant quoque duo vici, unus Poliez le Grand, alter Poliez le Petit, in praefectura Eschallensi.

(2) Balm in praefectura Laupensi.

(3) Hodie Orbe.

(4) Forsan Orny. '

Matisconensis.

[ocr errors]

Signum domini Friderici Romanorum regis invictissimi.

- Ego Arnoldus cancellarius recognovi.

[ocr errors]

Data Bisuntie, XV kalendas martii, anno dominice incarnationis MCLIII, indictione XV, regnante domino Friderico Romanorum rege glorioso, anno vero regni ejus primo. . Et ut

hec innovatio robur firmitatis obtineat in perpetuum valiturum, presens privilegium fieri et bulla aurea typario nostre majestatis impressa jussimus insigniri.

Hujus rei testes sunt : Sifridus Maguntinus archiepiscopus, Sifridus Ratisponensis episcopus imperialis aule cancellarius, Ruedgerus Pataviensis episcopus, Conradus Spirensis episcopus, Hermannus magister domus Teutonicorum in Jerusalem, Raspo landgravius Turingie, Hermannus margravius de Baden, Chonradus burgravius de Nuremberch. Signum domini Friderici secundi, Dei gratia Romanorum imperatoris semper augusti, Jherusalem et Sicilie regis gloriosissimi.

Ego Sifridus Ratisponensis episcopus imperialis aule cancellarius, vice domini Maguntini in Germania archicancellarii, recognovi.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis M. CC. XXXVI, mense aprilis, indictione IX, imperante domino nostro Friderico II, anno imperii ejus XVII, regni Jerusalem XI, regni vero Sicilie XXXVII, feliciter. Amen.

Datum apud Spiram.

Fridericus, Romanorum imperator, ad querelam hominum de Supramonte qui ab Aldrigeto episcopo Tridentino et gastaldionibus ejus exactionibus indebitis gravabantur et propter solutionem in carcere usque ad mortem affligebantur, quae rationes moderatae ab eisdem hominibus et ab aliis villis ibidem nominatis ecclesiae Tridentinae solvendae sint, diffinit.

Apud Spiram, aprili.

(Inedit. ex copia ut dicitur vidimata de mense novembri 1236, in archivo Vindobon., quam nobis summa liberalitate transmisit vir egregius J. Fr. BoehmeMemorat. tamen et extract. ex codice Wangiano ap. Fontes rer. Austriac., Diplomata, t. V, p. 369; Wien, 1852.)

rus.

Fridericus, Dei gracia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod culmini nostro hominum de Supramonte, fidelium nostrorum, enormis porrecta fuit querimonia, super hoc videlicet quod per dilectum principem nostrum dominum Aldrigetum Tridentinum episcopum et suos gastaldiones, aliosque quamplures in eodem episcopatu, predicti homines, fideles nostri de Supramonte, exactionibus indebitis et gravaminibus quamplurimis indifferenter molestarentur, [dum] contra jus quod eisdem hominibus ab imperio Romano tempore delegationis eorum primo, sub certo et statuto ficto (?) reddendum et solvendum rationabiliter est injunctum, collectas imposuerint, et pro dictis collectis sine discretione mobilia et immobilia, que habere poterant, auferentes, ipsos quoque in carceribus quamplures mortificando, malis innumerabilibus pluries offenderint. Unde non modicum fuimus turbati. Licet enim homines supradicti quodam certo et statuto censu servire debeant ecclesie Tridentine, nostro tamen attinent culmini et Romano imperio, et eorum rationes in nostro decrevimus annotare privilegio, universis notificantes quod ultra easdem rationes servire non tenentur : videlicet quatuor stariola frumenti, quatuor stariola siliginis et octo stariola surgi, et octo solidos denariorum Veronensium pro una bestia, et quatuor solidos pro uno caseo, et unam urnam vini, et unum fassum feni, et unam galinam. Iste rationes rimanie dicuntur. Quas rationes homines. de villa Oveni et de villa Cadene et de villa Vigoli et de villa Baselge et de villa Sardagne solvere debent episcopo Tridentino, vel cui idem dominus episcopus dare disponeret. Nos autem gravamina eorum considerantes et eorum supplicationibus benignius inclinati, deliberavimus consilio principum nostrorum fidelium qui interfuerunt, quod eosdem fideles nostros de Supramonte et omnia eorum que possident in nostre majestatis recipimus defensionem, et super hoc litteras nostre celsitudinis sigillo

« ZurückWeiter »