Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Viterbii, l' aprilis.

Gregorius papa rectoribus societatis Lombardiae scribit se eorum legatos recepisse, quorum ante adventum magister Theutonicorum ex mandato imperatoris qui se laesum dicebat, jam discesserat et nondum reversus est. Ad eos nuntium mittit episcopum Escu, lanum pro tractanda pace cum imperatore.

(Edid. SAVIOLI, Annal. Bologn., t. III, pars II, p. 164, ex regest. Gregorii IX,

anno X, n° 7.)

Datum Viterbii, kalendis aprilis, anno decimo (1).

Fridericus, Romanorum imperator, privilegium a se ipso civibus de Mollesheim tempore regni sui anno 1220 indultum, renovat et inserendo confirmat.

Apud Hagenowe,

aprili.

(Edid. SCHOEPFLIN, Alsat. diplomat., tom. I, p. 336, n° CCCCXII; finem tamen

sub abbreviata forma exhibuit.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Tenore presentium notum esse cupimus tam presentibus quam futuris quod constituti coram nobis cives de Mollesheim fideles nostri presentabant culmini nostro scriptum quoddam concessum eis tempore regni nostri, supplicantes devote ut idem scriptum eis confirmare de nostra gratia dignaremur; cujus continentia talis erat : [Sequitur de verbo

(1) Adsunt in regestis Gregorii (nis 8 et 13) duae epistolae de legatione ejusdein episcopi, prima potestatibus et communitatibus Lombardiae de generali pace, data Viterbii, IV non. aprilis (2 april.), altera militibus et populo Placentino de speciali pace inter ipsos stabilienda. Data Viterbii, nonis aprilis (5 april.)

ad verbum privilegium datum Hagenowe, 4 februarii, ann. 1220, quod supra, t. I, p. 736.]

Nos igitur attendentes circa cives predictos de Mollesheim fidelia servitia.

de benignitate culminis nostri gratiam eamdem quam tempore regni nostri eis fecimus, auctoritate imperiali ipsis duximus confirmandam.

Testes hujus rei sunt : Heinricus Constantiensis episcopus, Hermannus marchio de Baden, Conradus burcgravius de Nuerinberc, [etc.].

Signum domini nostri Friderici secundi, Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo CCXXXVI, mense aprili, none indictionis, imperante domino nostro Friderico. Romani imperii ejus anno septimo decimo, regni Jerusalem undecimo, regni vero ejus Sicilie anno tricesimo septimo, feliciter. Amen.

Datum apud Hagenowe, anno, mense, indictione prescriptis.

Apud Spiram,

Fridericus, Romanorum imperator, querelas papae redarguit de 16 aprilis. injuriis quae in regno suo ecclesiis et praelatis illatae dicuntur,

monetque ne verbis obloquentium faciliorem aurem praebeat; de Saracenis vero Siciliae quos in Capitanata inter christianos fecit morari, exponit quantum id christianitati proficiat, quum jam tertia pars eorum ad fidei consortium sit reducta; rogat etiam ne contra Veronenses qui a societate Lombardorum in fidelitatem imperii redierunt, excommunicationem immeritam ferat, super negotio regni Cypri cum in Italiam fuerit reversus, responsurus.

(Edidit HÖFLER, Kaiser Friedrich II, Docum., p. 356, n° 25, e Gregor. regest.,

lib. X, n° 107; coll. cum collect. Laporte du Theil in Bibl. imper. Paris.)

Sanctissimo in Christo patri Gregorio, Dei gratia sancte Romane Ecclesie summo pontifici, Fridericus, eadem gratia Romanorum imperator semper augustus, Hierusalem et Sicilie rex , salutem et reverentiam filialem. Preterita nostre sinceritatis obsequia que jam a memoria nostra deciderant dum ad futura propensius aspiramus, ac pura vestre paternitatis affectio quam de scrinio nostri pectoris abradere dierum serra non poterit, dum constantis spem gratie repromisit votis nostris, acuta calcaria prebuerunt ut voluntati vestre per omnia que honorem Ecclesie et imperii recta fronte prospiciunt, hilari mente occurrere debeamus. Ad illud impossibile tamen, providentissime pater, nec obligare nos volumus nec possemus, quod per sinistre non suspicionis, sed relationis absinthium amaricari de vobis nostrum non permittamus auditum, venenari tamen nullo modo vel tempore permittemus eumdem. Non amaricari namque non potest devotissimi filii sincerus auditus, quem fere omnis generis hominum sinistra dicentium turba conturbat. Nec tamen amaricamur in vobis de quo falsa confingunt, sed amaricamur in ipsis qui falsa nos credere moliuntur; adeo ut nisi multa bone conscientie gravitas quam de vobis haberi Petri petra compellit, a levitate mendacium averteret aures et animum audientis, fame scientia deserviret, nisi quod apud nos unius constantie virtus multorum mendacium numero non succumbit. Vos tamen, o pater, in istis, si dicere liceat, valde lentissima nobis affertis auxilia per exemplum, dum ex improbabilibus argumenta conjicitis et ad certas reducitis conjecturas. Sic etenim que per officiales et fideles nostros in regno Sicilie nobis absentibus aguntur interdum, ad notam nostri nominis revocatis, ac si in regnum a Theutonia oculis lynceis et voce tonitrui clare prospicere possemus et prospici, audire subtiliter et audiri. Sic que vobis lingua mendacii suggerit indubitanter asseritis, ac si monstrasset hec oculus veritatis, viduatas privilegiis, destitutas bonis ecclesias, personas ecclesiasticas captivatas, vetito foro compulsas, talliis et exactionibus subditas denotastis, et quo vulneramur acerbius, ecclesias viduas adulterinis amplexibus per nos illaqueari compulsas, earumdem ruinosarum rudera ad profana loca conversa describitis et pacem inter Ecclesiam et imperium initam violatam. Hec universaliter et indefinite nobis, particulari vel singulari propositione cessante, pontificalis descriptio patefecit. Possemus utique certius negare non facta et efficacius facta corrigere, si fuissent distinctius singula denotata. Sed ot generalis instantia generale falsificet argumentum, hoc generaliter respondemus quod hec omnia a nostra scientia et conscientia sunt remota , nisi quod omnino non credimus ut odio vel injurie adscribatis quod juris executio aut cautela deposcit. Si etenim propter ea que a nobis ecclesie vel persone ecclesiastice forsitan de feudis vel patrimoniis tenent, in quibus laicorum quorumlibet jura censeantur, debita curie nostre deposcimus, si demania nostra tam in hominibus quam in terris ad nostra fiscalia revocamus, si cum locis venerabilibus ipsorum indemnitate servata permutamus interdum, si jus electionum ex antiqua regni dignitate nostris progenitoribus debitum reservamus, nulli facere putamus injuriam dum utimur jure nostro. Vos etiam qui quietem nostram presertim in regno Sicilie peroptatis, infideles prelatos aut infidelium genere proditos, de quibus pro tempore magna dispendia sumus experti, ecclesiis regni preficere non velletis. Salubrius etiam estimamus quod ad tempus vacet ecclesia quam nobis sit in perpetuum nociva. Illud tamen inficiari non volumus quod interdum officiales nostri subtili reverentia tenti et superficialis zelo fidei ultra quam nobis expediret accensi in ecclesiarum et personarum ecclesiasticarum injuriam prolabuntur, correctionem quorum diloctis familiaribus nostris dum in Germaniam veniremus duximus committendam, ac deinde processus nostros ibidem divina potentia feliciter dirigente, eisdem sepissime per litteras nostras mandavimus illud idem; gratissimum etiam reputantes quod per dilectum fidelem nostrum venerabilem magistrum domus Theutonicorum apud Sedem Apostolicam existentem (1) exstitit super his eisdem injunctum , idem

(1) De mora magistri Herman ni in curia Romana unde subito fuit reversus, cf. supra p. 825 et Annal. Worm. ap. BÖRMER, Fontes, t. II, p. 465, ubi agitur de negotio trium episcoporum, scilicet Wormatiensis, Spirensis et Herbipolensis, quos Hermannus imperatori reconciliavit et in Alemanniam reduxit, « promittens domino papae ipsos gratiae domini imperatoris honeste et secundum voluntatem eorum restituere. » Rem tamen ad alteram Hermanni legationem paulo post reponendam esse censemus.

que sub obtentu gratie nostre familiaribus antedictis mandavimus observari. In quantum etiam moleste geramus illorum nequitias qui contra federa pacis inter Ecclesiam et nos inite venientes opinionem nostram sic enormiter ledere moliuntur, non prius vobis scribendum vidimus aliquid quam judicium vindicte significet manifestum indicium voluntatis. Illad tamen tacere non possumus, quod prorsus a sana debuit consideratione discedere nos contra omne jus gentium tanti facinoris fore fautores ut illorum dissimularemus injurias, quos delere de libro viventium ex justis et innumerabilibus causis irreprehensibili ratione possemus. Nec hoc etiam civitates et loca testantur que, licet tempore scismatis supradicti vobis adheserint , in nostra tamen gratia revocate communi quiete nostri regiminis pacifice perfruuntur. Illorum preterea inveterata jam fabula silere deberet per quam ob ruinas ecclesiarum, de quibus omnis a nobis abest notitia, teste Deo, et ob Sarracenorum in Apulia mansionem, apud vos et Ecclesiam de indevotione notamur. Sed quod a patre quem cause nostre justitiam minime latere credidimus, de Sarracenis ipsis fuit hujusmodi mentio, non mirari solummodo cogimur, sed dolere, dum exinde patimur injuste redargutionis aculeos unde putavimus debite glorie premium reportare. Quod enim non sine multo labore nostri corporis etiam et nostrorum fidelium periculis et expensis e montanis Sicilie Sarracenorum removimus incolatum, ubi plures christianos quam hodie insula predicta contineat, ipsorum iniquitas interemit, ipsos in media christianorum planitie collocantes, utilitatem hujusmodi sumus experti quod dum catholicorum quotidie instruuntur exemplis, dum ipsorum sedula servitus invidet libertati , loti fonte baptismatis ad christianorum ritum, prout se quilibet suorum manibus potest eripere, ad catholice fidei redeunt unitatem; adeo quod primates ipsorum qui Alchadi dicuntur, dum nos propterea moveri putarent, sub spem damni nostri quod nos proinde pati dicebant, nobis in Apulia commorantibus, jam tertiam partem eorum ab ipsorum ritu reductam ad fidei nostre consortium querebantur; et procul dubio creditar quod si futura preteritis conformentur, non post multa dierum spatia ex toto de reliquis eveniet illud idem. Denique litterarum vestrarum caudam dissimulatione non

« ZurückWeiter »