Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

piantur amodo in civitate et burgis ejusdem episcopi et ecclesie sue pro civibus. Similiter homines ejusdem episcopi et ecclesie sue, ministeriales sui et homines eorum non recipiantur in burgis nostris et heredum nostrorum pro civibus e converso. Si vero aliqui sunt in burgis nostris residentes quos residentiam continuam et mansionem certam more civium in burgis ipsis tenuisse constiterit, nobis relinquentur ibidem, ita tamen quod de bonis extra jacentibus domino ville in qua sita sunt ratione banni cum convillanis suis in generalibus collectis servire teneantur, et idem hominibus ejusdem episcopi et ecclesie sue observabitur. Item ministeriales seu homines ejusdem episcopi et ecclesie sue non convenientur vel impetentur a consortibus suis coram scultetis et advocatis nostris, nisi res litigiose sint in districtibus eorumdem, nec ministeriales aut homines nostri convenientur coram episcopo, scultetis vel advocatis suis a consortibus eorum, nisi res litigiose sint in districtu suo corporali et ecclesie sue. Omnibus illis nichilominus qui pfalburgarii nuncupantur aut aliis quibuscumque superius nominatis, si dimissis locis ubi residebant ad nos vel dominos suos ministeriales nostros redire voluerint, absque damno vel pena qualitercunque eis propter hoc constituta, cum universis rebus suis liberam redeundi habeant facultatem; et idem hominibus ejusdem episcopi conditionis et ecclesie sue conservabitur, sicut in generali curia Maguntie extitit constitutum. Statutum est insuper et propositum quod apud Schletstatt de cetero moneta non cudatur, nec alias in episcopatu suo, nisi ubi de jure cudi debet. Item de foro Ettenheim et de Malberc diebus quibus jam servatur amodo conservetur (1). Ut autem presens infeudatio, compositio et permutatio inviolabiliter observentur et robur accipiant inconcussum, ad perpetuam ejusdem rei memoriam et stabilem firmitatem, presens scriptum fieri et sigillo nostre majestatis jussimus communiri.

Hujus rei testes sunt : dilecti principes nostri Sifridus venerabilis Moguntinensis archiepiscopus, Conradus abbas Sancti Galli, Hermannus marchio de Baden, Conradus burgravius de Nuremberg, Gotfridus de Hochenloch, Henricus et Albertus fratres de Nifen, Henricus et Gotfridus

(1) Cf. supra compositiones jam initas annis 1223 et 4226, t. II, p. 756 et 900. IV. Pars 2.

103

juniores de Nifen (1), Anshelmus de Justingen (2), Ludovicus de Osthenberg (3), Burcardus de Geroltzeckh, Conradus pincerna de Winterstetten, Henricus de Pappenheim imperialis aule marscalcus, Egenolfus marscalcus et subscripti ministeriales Argentinensis ecclesie, Guntherus de Landtsperg, Cono de Bercheim, Eberhardus de Landtsperg, Albertus Beger, et alii plures qui interfuerunt.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo trigesimo sexto, mense martii, nona indictione, imperante predicto domino nostro Friderico II Dei gratia excellentissimo Romanorum imperatore semper augusto, Jherusalem et Sicilie rege, Romani imperii ejus anno XVII, Jherusalem XI, regni vero [Sicilie] ejus anno XXXVII, feliciter. Amen.

Datum apud Argentinam, anno, mense et indictione prescriptis.

Apud Columbariam, martio.

Fridericus, Romanorum imperator, civibus Argentinensibus pro devotis eorum servitiis eos in sua speciali defensione recipit, eorum proprietates ab omni precaria eximit, jus quo extra civitatem in judiciis trahi non debeant confirmat, eisque alia privilegia impertitur.

(Edit. ap. WENCKER, Coll. von Ausbürgern, p. 7. — LAGUILLE, Hist. d'Alsace, preuves, p. 40. LUNIG, Reichsarchiv, t. XVI, p. 726; ubi inseritur in bulla Innocentii IV, dat. Lugduni, XI kal. augusti, anno V, quae etiam extat ap.

(1) Quum omnes Nifarios nunc in curia praesentes reperiamus, Heinricum seniorem imperatori reconciliatum fuisse conjicimus. Cf. supra p. 733, not. 2.

(2) Fuerit ne ille Anselmus senior an junior, nescimus. Minime tamen dubitandum quin Anselmus pater mense novembri ejusdem anni ad ducem Austriae imperatoris inimicum accesserit. Cf. supra, Ibidem, not. 4.

(3) Forsan Lichtenberg, illustris Alsatiae magnatum familia, cujus caput Ludovicum tunc fuisse ex aliis documentis novimus. In sequenti privilegio testis adest Ludewicus de Lichtenberc.

SCHOEPFLIN, Alsat. diplomat., t. I, p. 400. Hujus privilegii originale integerrimum asservatur in archivo civitatis Argentinae. Sigillum cerae rubrae pendet filis sericis viridis et amaranthini coloris.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Augustalis pietatis immensa clementia eorum commodis et honoribus hylariori vultu consuevit intendere quos in suis obsequiis pia et prompta voluntate desudare cognovit experientia certiori. Inde est quod nos advertentes quam sincero affectu civitas Argentinensis servitiis nostris se exposuit et qualiter per evidentissima obsequiorum suorum merita imperialis majestatis sibi specialem induxit gratiam et favorem, ad communem utilitatem civitatis Argentinensis pariterque honorem in evum promovendum, gratiosum favorem nostrum duximus concedendum ut exemplo retributionis ejus quam pro servitiis suis memorate civitati concessimus, alie quoque civitates imperii proniori voluntate ad nostra servitia ferventius animentur. Notum sit igitur omnibus tam presentibus quam futuris quod nos sepedictam civitatem Argentinensem cum omnibus ejus incolis sub speciali defensionis nostre gratia recipientes, de liberalitate nostri culminis ipsi civitati indulgemus et in evum confirmamus ut ubicumque ipsius civitatis burgenses per totam provinciam Alsatie proprietates aliquas sive quascumque possessiones habuerint, nulli licitum sit de hiis proprietatibus sive possessionibus vel et hominibus eorum servitium aliquod accipere aut exigere vel etiam cujusquam precarie sive exactionis onus eis imponere, quoniam nos dictam civitatem cum omnibus ejus pertinentiis tam intus quam extra ad speciale obsequium imperii decrevimus reservare. Preterea constituimus, tradidimus et auctoritate imperiali consensuque principum nostrorum confirmavimus institutum et jus quoddam quod cives iidem habuerunt a divis augustis progenitoribus nostris Lothario et Philippo Romanorum regibus memorie recolende : ut nunquam in loco aliquo per personam aliquam ecclesiasticam vel secularem eorum aliquis impediatur aut molestetur vel in judiciis trahatur extra civitatem vel prorsus cogatur ab aliquo pro sua proprietate seu possessione ibi cuiquam respondere. Sed si aliquis adversus aliquem eo

rum aliquid questionis habuerit, infra civitatem coram ipsius civitatis judicibus eum impetat ibique ei respondeat et satisfaciat. Presertim eadem auctoritate imperiali concedimus et indulgemus quod mercatores ipsorum per aquarum decursus cum suis mercimoniis euntes, quocumque locorum navigia perveniant, si quo casu contingente rupta fuerint vel ad terram pervenerint, ne periculum naufragii cum rerum suarum dimersione perpessi, aliquod in bonis suis idcirco dispendium sustineant vel jacturam, sed tam navigia quam navigantium bona illis reserventur ad quos spectabant antequam navigium hujusmodi periculum incurrisset; sublata penitus omni consuetudine locorum. Volumus itaque fideles nostros cives Argentinenses consistere in omni jure et honore atque constitutione, sicut a divis progenitoribus nostris avo, patre atque patruo nostro, inclitis Romanorum imperatoribus et regibus, eorum fuerunt temporibus sublimati. Statuentes et imperiali edicto districte precipientes quatinus nulli unquam hominum sublimi vel humili, ecclesiastico vel seculari, hanc nostre donationis seu confirmationis paginam licitum sit infringere vel ei ausu temerario contraire. Quod qui presumpserit triginta libras auri componat, quarum medietas camere nostre, reliqua vero passis injuriam persolvatur. Ut autem presens concessio et confirmatio robur obtineat perpetuo valiturum, presentem paginam conscribi et sigillo nostre celsitudinis fecimus roborari.

Testes hujus rei sunt: venerabilis Sifridus archiepiscopus Maguntinus, Bertholdus Argentinensis episcopus, Hugo Morbacensis abbas, dilecti principes nostri; Hermannus marchio de Baden, Conradus burgravius de Nuremberc, Fridericus de Zolre, Heinricus de Werde, Albertus de Habesburc, Luitharius de Hohenstaeden, comites; Burchardus de Gerolteseke, Burchardus et Simon filii ejusdem, Ludewicus de Lichtenberc, Anselmus de Rapoltstein, Gerardus de Wassenberc, Conradus de Winterstet pincerna, et alii quamplures.

Signum domini nostri Friderici secundi, Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCCXXXVI, mense martii, none indictionis, imperante domino nostro Friderico Dei gratia Romano

rum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, Romani imperii ejus anno XVII, Jerusalem XI, regni vero Sicilie XXXVII, feliciter. Amen.

Datum apud Columbariam, anno, mense et indictione prescriptis.

Fridericus, Romanorum imperator, civium Argentinensium mercimonia per imperium devehenda in suam et imperii specialem tutelam suscipit.

(Edid. SCHOEPFLIN, Alsat. diplomat., tom. I, p. 374.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, universis presentes litteras inspecturis fidelibus suis gratiam suam et omne bonum. Supplicarunt celsitudini nostre cives Argentinenses fideles nostri ut ipsos in imperio nostro cum ipsorum mercimoniis procedentes sub nostre et imperii defensionis gratiam recipere dignaremur. Nos igitur ipsorum supplicationibus inclinati, predictos cives cum ipsorum mercimoniis per imperium procedentes tam in aquis quam in terris cum personis et rebus suis sub nostra et imperii securitate recepimus speciali; universitati vestre mandantes et per obtentum gratie nostre firmiter precipientes quatenus nullus sit qui predictos cives contra presentis securitatis nostre paginam per imperium nostrum cum suis mercimoniis procedentes in rebus presumat ledere vel personis. Quod qui presumpserit, majestatis nostre offensam se noverit incursurum. Datum apud Hagenowe, septimo martii, none indictionis.

Apud Hagenowe,

7 martii.

Fridericus, Romanorum imperator, ad supplicationem Petri Raceburgensis episcopi qui investituram temporalium bonorum

Apud Hagenowe,

martio.

« ZurückWeiter »