Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Fridericus, Romanorum imperator, priorem et conventum ecclesiae Sanctorum Petri et Pauli apud Rügisberg in districtu Bernensi, sub imperiali protectione recipit.

(Edit. ap. Solothurn. Wochenblatt, ann. 1827, p. 377, n° 39; coll. cum Monuments de la Franche-Comté, collect. Droz, in Bibl. imper. Paris., t. XLIII, fol. 79 verso, 80 recto, ex arch. Bernensi, lib. sign. D, 3.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod venerabilis prior et conventus ecclesie Sanctorum Petri et Pauli in Rugkesperc, fideles nostri, celsitudini nostre humiliter supplicarunt ut ipsos, ecclesiam ipsam et cetera bona eorum sub nostra et imperii protectione recipere dignaremur. Nos igitur suis supplicationibus benignius inclinati, predictos priorem et conventum, ecclesiam et omnia bona sua que in presenti juste tenent et possident et in antea poterunt adipisci, sub nostra et imperii protectione recepimus speciali; universitati vestre precipiendo mandantes quatinus nullus sit qui eosdem priorem et conventum, ecclesiam et alia bona sua contra presentis protectionis nostre tenorem temere impediat vel molestet. Ad cujus protectionis nostre memoriam et cautelam, presens scriptum sibi fieri et sigillo majestatis nostre jussimus insigniri.

Datum apud Hagenowe, anno dominice incarnationis MCCXXXV, mense januarii, none indictionis.

Apud Hagenowe, januario.

Fridericus, Romanorum imperator, ad petitionem Johannis de Mecklemburg, omnia bona et jura quae tam in aquis quam in terris hactenus hic legitime tenuit, eidem confirmat.

Apud Hagenowe februario.

(Edit. ap. RUDLOFF, Cod. diplom. histor. Megapolitanae med. aevi, fascic. I, p. 26 (Schwerin 1789, 4°) ex confirmatione Ludovici imperatoris de anno 1314 in archivo ducali Schwerinensi. Hujus privilegii copiam solita sua humanitate nobis fecit Boehmerus.)

Fridericus, Dei gracia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sycilie rex, universis presentes litteras inspecturis, fidelibus suis, graciam suam et omne bonum. Supplicavit celsitudini nostre Johannes de Mechkelinburg, fidelis noster, quatenus bona et jura sua, que tam in aquis quam in terris justo titulo hucusque possedit, sibi confirmare pro parte nostra et imperii de nostra gracia dignaremur. Nos igitur suis precibus annuentes, bona et jura sua, sicut ea omnia tam in aquis quam in terris juste et rationabiliter hactenus dinoscitur possedisse, auctoritate nostra et imperii sibi duximus confirmanda.

Datum apud Hagenow, anno dominice incarnationis M° CC XXXV°, mense februario, IX indictione.

Viterbii, 21 februarii.

Gregorius papa Friderico, Romanorum imperatori, scribit de concordia quam iniit inter ipsum et cives Acconenses aliosque regni Jerosolymitani, quantum ad jura ipsius regni; quam observandam mandat (1).

(Inedit. et extract. ex indice epistolar. Gregorii IX, ann. IX, no 390, ap. collect. Laporte du Theil, in Biblioth. imper. Parisiensi.)

Datum Viterbii, VIIII kalendas martii, anno nono.

(1) Adsunt quoque in indice litterarum Gregorii argumenta duarum aliarum epistolarum de eodem negotio: unius praeceptori et fratribus hospitalis Sanctae Mariae Theutonicorum in Accon; incipit: Juxta formam. Dat. Viterbii, XI kal. martii (19 febr.), no 391;- alterius archiepiscopo Nazareno et episcopo Acconensi, qua significat papa discordiam quae erat inter Fridericum imperatorem et cives Acconenses aliosque homines regni Jerusalem amicabili a se fuisse compositione sopitam. Incipit: Cum divina. Dat. Viterbii, VII kal. martii (23 febr.), n 389.

Apud

24 februarii.

Henricus, Angliae rex, Friderico, Romanorum imperatori, gra- windram, tias agit quod ei placuerit casum inauditum qui in partibus Alemanniae accidit, sibi communicare; magistrum Gualterum [de Ocra] imperatoris clericum, quem adhuc penes se retinuit, sub proximo remissurus.

(Edit. ap. RYMER, Foedera, conventiones, etc., t. I, p. 224.)

Domino suo ac magnifico F., Dei gratia Romanorum imperatori semper augusto, etc., fratri dilectissimo, Henricus eadem gratia rex Anglie, etc., salutem et semper felices de hostibus triumphos. Venientem ad nos Henricum de Aeys (Aquis?) imperialis aule marescallum, nuncium vestrum, lete sicut decuit et honorifice recepimus; magnificentie vestre copiosas exsolventes gratiarum actiones quod placuit vobis casum a nobis prius inauditum qui nuper accidit in partibus vestris, nobis communicare (1).

(4) Non dubitandum censemus quin hic agatur de inaudito quodam crimine tunc in Judaeos intentato. De quo ita Chronicon Erphordiense : « Hoc anno V kalendas januarii (28 decemb. 1235) in Fulda Judaei utriusque sexus triginta quatuor a crucesignatis christianis sunt perempti, quoniam duo ex iisdem Judaeis in sancto die Christi cujusdam molendinarii ..... quinque pueros miserabiliter interemerant ac ipsorum sanguinem in saccis cera linitis susceperant, igneque domui supposito recedentes. Cujus rei veritate comperta et ab ipsis reis Judaeis confessa, puniti sunt ut supra dictum est. » Ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 397. Rem quoque fusius narrant Annales Argentinenses, ad ann. 1236, Ibidem, t. III, p. 109: « Eodem tempore apud Fuldense monasterium Judei quosdam pueros christianos in quodam molendino ut ex eis sanguinem ad suum remedium elicerent, peremerunt. Unde cives ejusdem civitatis multos ex Judeis occiderunt. Sed cum puerorum corpora in castrum Hagenowe delata et ibidem venerabiliter tumulata fuissent, imperator tumultum qui tum contra Judeos ortus est, aliter sedare non valens, multos viros potentes, magnos et litteratos ex diversis partibus convocans, diligenter a sapientibus inquisivit utrum, sicut fama communis habet, Judei christianum sanguinem in Parasceve necessarium haberent; firmiter proponens si hoc ei de vero constaret, universos imperii sui Judeos fore perimendos. Verum quia nichil certi super hoc experiri poterat, severitas imperialis propositi, accepta tamen a Judeis magna pecunia, in brevi conIV. Pars 2.

102

Parati quidem cum affectione sincera in hiis que nostre sunt possibilitatis, vestre per omnia beneplacito voluntatis respondere, duos de discretioribus neophytis qui reperiri potuerunt in regno nostro, ad vestre majestatis presentiam destinamus, preceptis vestris in omnibus pro posse suo parituros. Nec moveatur si placet imperialis celsitudo quod dilectum nobis magistrum Galterum (1) clericum vestrum adhuc penes nos retinuimus, quoniam per ipsum ad vos demum revertentem, super negotiis que nobis exposuit ex parte vestra, plenius excellentie vestre respondere curabimus.

Teste rege apud Windsoram, XXIV die februarii, anno [regni ejus] vicesimo.

Viterbil, 28 februarii.

Gregorius papa Friderico Romanorum imperatori conqueritur quod in regno Siciliae ecclesiae a ministris imperialibus privilegiis spoliatae sint et pastoribus viduae remaneant; praeterea se excusans super renovatione societatis Lombardiae et poena in Veronenses pacis violatores imposita, monet ut excessus corrigi faciat, quum eos ulterius dissimulare non possit.

(Edidit RAYNALD., Annal. ecclesiast., tom. XXI, ad ann. 1236, S XV et XVI, sed non integram exhibuit epistolam. Complementum addimus ex HÖFLER, Kais. Friedr. II, append., n° 23, e regest. Gregor., lib. IX, no 398, et praecipue ex collect. Laporte du Theil in Bibl. imper. Paris.)

Gregorius, etc., Friderico, etc. Dum preteritorum consideratione futura colligimus, dum ventura in statera precedentium ponderamus, spem

quievit. » Cf. RICHER. SENON., Ibidem, t. III, p. 58. Neophytos autem de quibus paulo post in epistola Henrici regis Angliae mentio fit, fuisse credimus Judaeos noviter conversos, de quorum ore veritatem requirendam imperator in animo habebat.

(1) Scilicet Gualterum de Ocra, pro quo paulo post in Angliam redeunte, rex salvum ei conductum faciendum ballivis suis jussit, « teste rege apud Wintoniam, decimo nono die maii. » Cf. RYMER, Ibid., p. 227.

firmam quod ad exaltationem Ecclesie ac catholice fidei perpetuis paratus temporibus studeas inveniri, in utero mentis pure concipimus, et fidem eorum mendaciis adhibere qui inter Ecclesiam et imperium unitatem a mediatore Dei et hominum ordinatam vulnerare cupiunt, prohibemur. Nam cum olim presentibus venerabili fratri Sabinensi episcopo et dilecto filio nostro P. Sancti Georgii ad Velum Aureum diacono cardinali, qui ob id ad excellentiam tuam, te petente nobisque mandantibus accesserunt, nonnullos subversores fidei digna feceris animadversione puniri; cum, imperii viribus et regni collectis, Ecclesie defensionem super quo sepissime serenitas tua digne preconio laudis attollitur, in propria persona susceperis, et ut ejus hostes reprimeres te multis sumptibus et laboribus fatigaris; cum pluries per nuntios et litteras tuas te de consilio nostro in negotiis fidei et libertatis ecclesiastice ac recuperatione jurium Ecclesie et imperii promiseris processurum, cogitatio recta non recipit et jus rationis credere non permittit ut in virum conversus alium a matre tua avellere cupias libertatis ecclesiastice fulcimentum. Sed et argumento si placet uti poteris simili ne per sinistre suspicionis absinthium, tuum de nobis amaricari permittas auditum, qui tibi contra eos qui imperialem potentiam quibusdam versutis dolositatibus non leviter ledere videbantur, patenter adstitimus, qui honorem tuum tam in minori quam in apostolatus officio constituti, bona fide, etiam te nesciente, promovimus, quod et facere nunc sicut et hactenus, licet inde multi submurmurent, non cessamus. Nec enim posset ad credulitatem nisi minus sane mentis accedere ut pia mater Ecclesia que te ex tue utero genitricis ab iis qui vite et terre tue moliebantur insidias, potenter eripuit et usque ad hec tempora ad conservationem honoris tui multis sudoribus laboravit, prepotentis dextere brachium presidio sponse Christi celitus deputatum temeritate cujuslibet suspicionis amittere et tanti velit laboris meritum vacuare. Verum super eo quod te scripsisti exinde non absque ratione mirari quod circa factum prelatorum regni prius ex solo fuerimus rumore turbati quam ad tuam notitiam, sicut ex condicto sperabas, fecerimus insinuata perduci, vehementius admiramur, quia si an dictum a facto vel factum a dicto existentiam sumat, inspicias, quanta sit rei que

« ZurückWeiter »