Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

pro communi Ferrarie reformare societatem predictam secundum antiquum modum et formam, ita quod dicte potestati Ferrarie et ipsi communi reserventur omnes bone conditiones que fuerunt statute et promisse communi Ferrarie eo tempore quando dictam societatem primo juraverunt. Et quod dicta potestas et commune Ferrarie non teneantur pro dicta societate vel occasione dicte societatis subire aliquod onus expensarum vel ullam tagliam militum vel peditum aut aliquod aliud onus quod imponi posset per predictos rectores aut eorum successores, cum dicta civitas Ferrarie sit gravata hactenus multis oneribus impensarum propter civilem dissensionem et propter inundationem aquarum et propter alias graves et intolerabiles gravitates que passa fuit et est dicta civitas, et specialiter propter servitia hactenus facta societati predicte. Sed predicta potestas et predicti rectores et ambaxiatores dicunt et asserunt et volunt quod civitas Ferrarie sit de societate predicta in hunc modum : scilicet in dando vias et in aliis que circa hec fuerint opportuna secundum possibilitatem dicte civitatis Ferrarie, et in vetando Teutonicis et eorum fautoribus ne per vias et aquas Ferrarie vadant et veniant ad offensionem et detrimentum societatis Lombardie. Qui dominus Bartholomeus antianus una cum supradictis rectoribus prefatam potestatem Ferrarie et dictos rectores pro communi Ferrarie secundum supradictum modum et sicut predixerunt, ad societatem predictam receperunt, affirmaverunt et approbaverunt, et eos jurare fecerunt. Et ego Aribertus , Dei gratia sacri palatii notarius, his omnibus interfui, rogatus scribere scripsi et complevi.

II.

In Christi nomine. Anno ejusdem Nativitatis millesimo ducentesimo tricesimo quinto, indictione VIII, Brixie, tempore domini Gregorii pape et Federici imperatoris, die mercurii VII intrante novembri, in publica concione Brixie, presentibus domino Bonapace milite potestatis, Guidone de Raule, Tederico de Villa de Mediolano, Bonaventura notario de Faventia, Cristofaro notario de Mediolano et aliis , ubi dominus Umbertus Saccus Mediolani potestas, dominus Ubertus de Mandello potestas Laude, dominus Florius de Castelleto potestas Novarie, dominus Resonatus Puteibonelli potestas Alexandrie, dominus Conradus de Conceso potestas Cumi, dominus Rainerius Zeni potestas Trivisii, dominus Octus de Mandello potestas Padue, dominus Carnelvarius de Uzine potestas Bononie, dominus Paganus de la Turre potestas Brixie et dominus Andreas domini Aldevrandini nomine et vice potestatis Faventie, juraverant et reformaverunt societatem predictam, et prefatus dominus Johannes de Porta Ferrarie potestas nomine et vice communis Ferrarie in dicta concione juravit dictam societatem Lombardie, Marchie et Romanie secundum modum et formam et conditionem quam dixerat et proposuerat dominis Bartholomeo antiano et Ursulino judici rectoribus Bononie (sic) et eorum sociis. Protestatus fuit quod in nullo alio vult teneri pro communi Ferrarie nec ipsum commune ipsis rectoribus vel societati predicte, nisi secundum quod predixerat et cum supradictis antiano et rectoribus fuerat et est in concordia et scriptum reperitur per me Aribertum notarium. Qui rectores secundum modum sapradictum receperunt eum et jurare fecerant in dicta concione. Et ego Aribertus, ut supra.

Hagenowe,

[exeunte novembri.]

Inde imperator se contulit ad oppidum Haginhowe in quo

hiemavit. Ibi affuerunt comes Tolosanus et comes Provinciae. Recepit autem comes Tolosanus marchiam Provinciae ab imperatore, homagium sibi praestans. Comes autem Provinciae quinquagenarius ideo tunc primum ab imperatore ad gradum militiae est provectus, quia comites suae parentelae se non credunt diu posse vivere postquam gradum militiae sunt adepti.... Ibidem nuntii reginae Hispaniae (1) affuerunt qui pulcherrimos dextrarios et

(1) Scilicet Beatrix, quae etiam Elisa , Philippi Romanorum regis ultima filiarum. Mense novembri 1219, Ferdinando Castellae et Legionis regi nupserat.

magnifica munera Cesari attulerunt. GODEFR. Colon. ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 368.

Fridericus, Romanorum imperator, donat, concedit et confirmat Hagenowe, Raymundo comiti Tolosano affini et fideli suo terram Venesinam totamque aliam quam in imperio sive in regno Arelatensi et Viennensi idem comes tenere consuevit, et restituit eum in dignitatem marchionatus Provinciae.

(Edit. ap. Bouche, Hist. de Provence, t. II, p. 226, sed minus correcte. Inte

grum tamen extat in Chartul. Raym. comit. Tolos., ap. Biblioth. imper.
Parisiensem.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus II, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Imperialis excellentie solium tunc augetur, cum retinendo que donat et donando que retinet, vel subjectorum devota obsequia remunerat, aut aliquorum devotionem munificentia liberalitatis acquirit, etc. Hac igitur consideratione commoti, illustris viri dilecti affinis et fidelis nostri Raimundi comitis Tolosani fide et devotione pensatis, recepto ab eo, etc. [Sequitur de verbo ad verbum, sicut in privilegio dato apud Montemflasconis, septembri 1234, quod supra p. 486.] Ut autem hec nostra defensio, concessio et confirmatio robur obtineat perpetue firmitatis, ad futuram memoriam presens privilegium fieri et bulla aurea typario nostre majestatis impressa jussimus communiri. Hujus autem rei testes sunt : ... Treverensis archiepiscopus,

... Vivariensis episcopus, dux Brabantie, dux de Limburg, dux Bavarie comes palatinus Reni, dux Lotharingie, marchio de Baden, burgravius de Nuremberg, A. de Pictavia comes Valentinus, et alii quamplures.

Signum domini Friderici II, Dei gratia Romanorum imperatoris semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo quinto, mense decembris, none indictionis, imperante domino nostro Friderico II, Dei gratia serenissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno imperii ejus septimo decimo, regni Jerusalem undecimo, regni vero Sicilie trigesimo septimo.

Datum Hagenowe, anno, mense et indictione prescriptis.

Apud Hagenowe, decembri.

Fridericus, Romanorum imperator, Raymundo comiti Tolosano affini et fideli suo dominos villae Insulae, civitatis Carpentoratis, castri de Interaquis et aliorum locorum perpetuo in vassallos concedit.

(Edit., sed mendose, in Bullar. civit. Avenion., p. 137; – ap. BOUCHE, Hist. de

Provence, t. II, p. 1065, ex arch. comit. Venaiss. – KAUSLER , Anzeiger für Kunde der Teutschen vorzeit, 1835, p. 133. Nunc exhibemus ex originali ap. Trésor des chartes , in archivo imperii Parisiensi, arca J. 309, no 13, ubi adest sigillum integrum filis sericis rubri coloris appensum. Extat quoque copia ibidem, arca J. 277, no 1.)

Fridericus secundus, divina favente clemencia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Si dilectorum fidelium nostrorum supplicationes et eorum precipue quos et grate devotionis affectus et servicia gratiora in conspectu nostre celsitudinis recomendant, admittimus liberaliter et clementer, eo nostris et imperii utilitatibus consultius providemus quo quod uni de innata impendimus gracia, ad plures transfunditur per exemplum, et sic multos ad nostram et imperii devocionom per liberalitatis desteram evocamus. Inde est quod nos attendentes sinceram et puram devocionem quam Raymundus illustris comes Tholosanus, dilectus affinis et fidelis noster, erga excellenciam nostram habet, necnon grata satis et accepta servicia que nobis et imperio devote prestitit hactenus et prestare poterit in antea gratiora, de munificentie nostre gratia qua benemeritos fideles nostros benigne semper et favorabiliter

consuevimus prevenire, donamus et concedimus sibi et heredibus suis perpetuo in vassallos, dominos ville Ynsule, civitatis Carpentoratis, castri de Interaquis, ville Quadarosse, castri de Nometamiis, castri Petre Lapte et castri de Intercalliis (1), et ut in eis plenam jurisdictionem debeat exercere quam ipsi et heredibus suis de nostra duximus gratia concedendam; mandantes ut tam ipsi domini dictorum locorum quam heredes sui nominato comiti et heredibus suis tanquam dominis eorum in omnibus de cetero respondeant et intendant, salvo dominio et jure nostro et imperii principali. Statuimus igitur et presentis privilegii auctoritate mandamus quatenus nulla persona alta vel humilis, ecclesiastica vel mundana, dictum comitem vel heredes suos contra hujus privilegii nostri tenorem ausu temerario super predictis impetere vel gravare presumat. Quod qui presumpserit centum librarum auri puri pena plectatur, medietate camere nostre et reliqua medietate passis injuriam persolvenda. Ad hujus autem donationis et concessionis nostre memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium inde fieri et majestatis nostre sigillo jussimus communiri.

Hujus rei testes sunt : Troverensis archiepiscopus, episcopus Vivariensis, dux Bawarie, palatinus comes Reni, dux Lothoringie, dux Brabantie, dux de Limburg, marchio de Baden, burgravius de Nuremberc, A. de Pictavia comes Valentinus, D. de Berchagius, B. de Aicara, V. de Banasta, W. de Navis (2), et alii quamplures.

Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo tricesimo quinto, mense decembri, none indictionis, imperante domino Friderico secundo, Dei gratia Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, imperii ejus anno septimo decimo, regni Jerusalem undecimo, regni vero-Sicilie tricesimo septimo, feliciter. Amen.

Datum apud Hagenum, anno, mense et indictione prescriptis.

(1) Scilicet L'Isle, Carpentras, Entraigues, Caderousse, Les Metamies (?), Pierrelatte et Entrechaux.

(2) Quae loca his quatuor ultimis nominibus conveniant, non bene scimus. Banasta tamen forsitan idem est ac Banassac (Lozère). Adsunt quoque in Occitania varia loca quae Naves vel Navès vocantur. IV. Pars 2.

101

« ZurückWeiter »