Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

gerus Pataviensis episcopus, Heinricus Sekkavensis episcopus, Siboto Augustensis episcopus, Wenezlaus rex Bohemie, Bernhardus dux Karinthie, Raspo lantgravius Thuringie, Chunradus comes de Wazzerburch, Luitoldus de Augia, Albardus Proisingen, Sifridus de Wroberch, Henricus de Hohenrain, Chunradus Ouffenhovern, Albanus de Waringow, Ulricus et Chunradus Testudines, et alii quamplures.

Acta sunt hec apud Augustam, ibidem presidente feliciter Friderico supradicto imperatore, anno incarnationis Domini MCCXXXV, indictione

nona.

Augustae, lo novembris.

In festo Omnium Sanctorum imperator conventum principum habuit apud Augustam. Ubi rex Boemiae affuit, recipiens ab imperatore decem millia marcarum pro parte Sueviae quae jure haereditario suam uxorem (1) contingit. GODEFR. Colon. ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 368.

Augustae, novembri.

Fridericus, Romanorum imperator, Hermanno magistro hospitalis Sanctae Mariae Theutonicorum in Jerusalem donationem et venditionem quorumdam bonorum ibidem expressorum inter domum eamdem ex una parte atque Bertrandum Porcelet et Isabellam uxorem ejus ex altera, coram Riccardo Filangerio tunc in partibus Syriae imperiali legato factam, ratam habet et confirmat.

(Edid. STILLFRIED, Monum. Zoller., 1' pars, p. 46; coll. cum copia authent. in

arch. Stuttgart. et cum libro copiali ord. Theuton. in archivo Berolin.)

(1) Scilicet Cunegundis, quae etiam Catherina, secunda Philippi Romanorum quondam regis filia.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fredericus secundus, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Imperialis excellentie dignitas tunc vere laudum suarum titulos ampliat et nominis sui famam extollit, cum se fidelium suorum petitionibus favorabiliter exhibet, in hiis precipue per que venerabilium locorum commoda procurantur, quia quod uni confertur ob meritum transfunditur ad alios per exemplum. Eapropter notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod frater Hermannus venerabilis magister hospitalis Sancte Marie Theutonicorum in Jerusalem, dilectus fidelis noster, in nostra presentia constitutus, ostendit nobis scriptum quoddam manu publica et ydoneis testibus roboratum, in quo continebatur qualiter Bertrandus Porcelet et Isabella uxor sua de Bezem (a) filia quondam Philippi Rufi, in presentia Richardi Filangerii marscalci, regni lerosolymitani bajuli et legati imperii in partibus Syrie, fidelis nostri, et aliorum nobilium regni nostri Jerosolymitani, de bona et gratuita voluntate ipsorum dederunt in elemosynam et vendiderunt fratri Ludolfo tunc temporis preceptori predicte domus hospitalis Sancte Marie Theutonicorum Ierosolymitane, recipienti loco et jure ipsius domus et magistri sui, duo casalia, videlicet Arabiam et Zeehaniam (b), cum omnibus pertinentiis et justitiis eorumdem, gastinis etiam Berhenne, Mezera, Miskelyn cum villanis predictorum casalium et gastinarum ipsarum et eorum uxoribus ac filiis, terris laboratis et non laboratis, montibus, vallibus, planis, nemoribus, aquis et pascuis, receptis exinde ab eodem preceptore nomine dicte domus hospitalis tribus millibus et sexingentis bisantiis sarracenatis, ad habendum et possidendum eadem casalia cum gastinis et omnibus hominibus ac tenimentis eorum pleno jure dominii et ad faciendum ex eisdem casalibus quicquid velint, prout hec et alia ipsum instrumentum expressius continebat. Propter quod dictus magister nostre celsitudini supplicavit ut donationem et venditionem ipsam sibi et domui sue factam, prout superius continetur, ratam habere et confirmare perpetuo dignaremur. Nos igitur attendentes grata ejus et accepta servitia

(a) Alias de Bezen.
(6) Alias Zechaniam sive Zethaniam.

IV. Pars 2.

100

que

nobis dudum exhibuit et exhibet incessanter, cujas intuitu domum hospitalis predicti dignis proponimus beneficiis ampliare, suis supplicationibus inclinati, donationem et venditionem sibi et domui sue factam ab eisdem Bertrando Porcelet et Isabella uxore sua de casalibus supradictis, sicut superius est expressa et confectum exinde continet instrumentum, ratam habemus perpetuo et auctoritatis nostre munimine confirmamus; statuentes ut tam ipse magister quam fratres et omnes successores eorum omni futuro tempore predicta casalia cum hominibus, gastinis, justiciis et pertinentiis eorumdem pleno jure dominii possideant et teneant sine ompi servitio libere et quiete, ad faciendum exinde quidquid velint sine contradictione vel molestia alicujus. Ut autem hec nostra confirmatio robur obtineat perpetue firmitatis, presens scriptum fieri et bulla aurea typario nostre majestatis impressa fecimus communiri.

Hujus rei testes sunt : Theodericus Treverensis et Eberardus Salzpurgensis archiepiscopi, Ekebertus (a) Babenbergensis, Rudegerus Pataviensis, Heinricus Constantiensis et Conradus Frisingensis episcopi; Otto palatinus comes Reni et dux Bavarie, Albertus Saxonie et Bernhardus Karinthie duces, Heinricus lantgravius Thuringie et palatinus comes Saxonie, Hermannus marchio de Baden, Hermannus de Orlamunde, Boppo de Hennenberch, Heinricus de Seine et Hartmannus de Dillingen comites, Fridericus de Truhendingen, Godefridus et Conradus de Hohenloch, Wolframus de Krutheim (6), et alii quamplures.

Signum domini Friderici secundi, Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis. (Monogramma.)

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo quinto, mense novembris, indictione nona, imperante domino Friderico, Dei gratia serenissimo Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, Romani imperii ejus anno XVI°, regni Ierosolymitani anno XI', regni vero Sicilie XXXo VII', feliciter. Amen.

Datum Auguste, anno, mense, indictione pretitulatis.
(a) Alias Ekehardus, minus recte.
(6) Alias de Knutheim, minus recte.

Augustae, novembri.

Fridericus, Romanorum imperator, cives Novi Fori et Nurnberg propter vicinitatem qua eorum negotia communia fiunt, a jure teloneorum inter se solvendorum immunes esse declarat; salvo quod utriusque civitatis incolae tam in his civitatibus quam per alias civitates telonea imperio debita exsolvant.

(Edid. LÖWENTHAL, Geschichte des schultheiss, und stadt Neumarkt (München,

1805), Urkund., p. 215, no I.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod constituti in presentia nostra cives Novi Fori et Nurmberg fideles nostri nobis humiliter supplicarunt quod cum, propter vicinitatem qua inter se una civitas esse censentur, communia sint ejus negotia mercimoniis et simul utantur, eos altrinsecus a theloneorum exactionibus quibus ad invicem frequentius gravabantur, immunes et liberos fieri dignaremur, videlicet ut inter se nullum debeant jus theloneorum exsolvere. Nos ergo eorum supplicationibus inclinati, attendentes puram eorum fidem et grata servitia quibus majestati nostre studuerunt semper et student devote placere, predictos cives Novi Fori et Nurmberg fideles nostros ab omni jure theloneorum inter se perpetuo liberos esse volumus et immunes : videlicet ut nec cives Novi Fori apud Nurmberg nec cives Nurmberg apud Novum Forum ullo tempore inter se theloneum exsolvere leneantur;. ita tamen quod proventus quos in civitatibus supradictis curia nostra de theloneis percipere consuevit cum omni integritate solvantur, et quod per alias civitates et loca quibus exhiberi theloneum solitum est, utriusque civitatis incole debitas rationes theloneorum exsolvant, ne jura imperii que tenemur augere videantur ex hoc aliquatenus minorari. Ad cujus rei

memoriam et in posterum firmitatem, presens scriptum fieri et sigillo majestatis nostre jussimus communiri.

Datum Auguste, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo quinto, mense novembris, indictionis none, imperante domino nostro Friderico , Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno imperii ejus sexto decimo, regni Jerusalem decimo, regni vero Sicilie tricesimo septimo, feliciter. Amen.

Brixiae, 5 et 7 novembris.

Renovatio societatis Lombardiae, scilicet inter Mediolanum, Laudam, Novariam, Alexandriam, Cumas, Trivisium, Paduam, Bononiam, Brixiam, Faventiam, cui accedunt potestas et ambaxatores Ferrariae.

(Edit. ap. MURATORI, Antiquit. Ital. med. aevi, t. IV, p. 331-334, ex archivo

Estensi.)

I.

In Christi nomine. Anno ejusdem Nativitatis millesimo ducentesimo trigesimo quinto, indictione VIII, Brixie, tempore Gregorii pape et Federici imperatoris, die lune V intrante novembri, presentibus domino Bonapaxe milite domini Johannis de Porta potestatis Ferrarie, Christofaro notario Mediolanensi et Johanne de Sala notario de Bononia, testibus rogatis et vocatis, in camera sale domini Guale episcopi Brixie, ibique dominus Johannes de Porta civis Brixie et Ferrarie potestas et dominus Guizardinus Contrarias et dominus Nascimbene judex, ambaxatores et rectores communis Ferrarie, nomine et vice dicti communis, protestati fuerunt et expresse dixerunt dominis Bartholomeo de Nascinturre tunc antiano societatis Lombardie, Ursulino de Bari, Guala de Libida, Alberto Boniperti de Novara, Spitio Incoardo, Ruffino de Mandello de Mediolano, Gerardo Ercolano, Napuliono de Laerdo de Faventia et Griffolino de Griffis de Brixia, tunc rectoribus societatis predicte, quod parati erant

« ZurückWeiter »