Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

cesimo quinto, mense octobris, indictione nona, imperante domino nostro Friderico, Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno imperii ejus quinto decimo, regni Jerusalem decimo, regni vero Sicilie tricesimo septimo (1), feliciter. Amen.

Datum apud Augustam, mense, anno et indictione prescriptis.

Apud Augustam,

octobri.

Fridericus, Romanorum imperator, ad supplicationem Hermanni magistri domus Sanctae Mariae Theutonicorum, ei et fratribus ejus ecclesiam in Kunitz, cum ecclesiis in Berne et Yvernstorf, quas olim eisdem jam concessit, denuo concedit et in perpetuum confirmat.

(Edit. in Soloth. Wochenblatt, ann. 1828, n° 23, p. 236; coll. cum libro copiali

ord. Theutonic, in archivo Königsberg., fol. 111-112.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Si fidelium nostrorum et eorum precipue quorum devotionem obsequia gratiora commendant, petitiones favorabiliter exaudimus, nostris potius utilitatibus providemus, dum quod uni confertur ob meritum transfunditur ad alios per exemplum. Universis igitur nostro imperio subjectis tam presentibus quam futuris volumus esse notum quod constitutus in presentia nostra frater Hermannus, venerabilis magister domus hospitalis Sancte Marie Theutonicorum in Jerusalem , dilectus fidelis noster, nostre celsitudini supplicavit quod cum olim apud Burgum Sancti Donnini sibi et domui sue concesserimus ecclesiam in

(0) Annus regni Siciliae, quinque mensibus jam ante incoeptas, tricesimus octavus esse deberet.

Chuniz (a) cum ecclesiis in Berne et in Yverinsdorf (6), quia nunc eadem ecclesia in Chuniz cum ecclesiis supradictis ad manus nostras pleno jure dominii pervenit, ecclesias ipsas eidem magistro et domui sue de novo concedere et confirmare de nostra gratia perpetuo dignaremur. Nos igitur attendentes fidem laudabilem et devotionem sinceram ipsius magistri et fratrum suorum necnon et grata servitia que nostre celsitudini jugiter exhibere non cessant, suis supplicationibus inclinati, predicte domui hospitalis, eidem magistro, fratribus et successoribus eorumdem de nostre munificentie gratia concedimus et in perpetuum confirmamus supradictam ecclesiam in Chuniz cum ecclesiis in Berne et Yverinsdorf cum omnibus justitiis et rationibus earumdem. Statuimus igitur et imperiali edicto in perpetuum valituro sancimus quatenus nulla deinceps persona humilis vel sublimis, ecclesiastica vel mundana, predictam domum hospitalis Sancte Marie Theatonicorum, magistrum eumdem, fratres vel successores eorum contra tenorem presentis concessionis et confirmationis nostre super ecclesiis antedictis aliquatenus impetere (c) seu molestare presumat. Quod qui presumpserit preter indignationem nostri culminis quam incurrisse se noverit, quinquaginta libras auri pro pena componat, medietate fisco nostro et altera medietate parti lese solvenda. Ad hujus igitur (d) nostre concessionis et confirmationis memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium fieri et sigillo nostre majestatis (e) jussimus communiri.

Hujus rei testes sunt : Wenceslaus illustris rex Bohemorum, Eberhardus Salzburgensis et Theodoricus Treverensis archiepiscopi, Sifridus Ratisbonensis imperialis aule cancellarius, Eckebertus Babenbergensis, Rudegerus Pataviensis, Frisingensis, Siboto Augustensis et Heinricus Constantiensis episcopi, Heinricus lantgravius Thuringie palatinus

(a) In Teut. ord. copiali libro Kunitze.
(6) Ibidem Yvermisdorf.
(c) In copiali libro impedire.
(d) Ibidem itaque.

(e) Ibidem et bulla aurea typario nostre majestatis impressa; unde suspicandum duo exemplaria fuisse redacta, unum cum sigillo cereo, alterum cum aurea bulla.

comes Saxonie, Bernardus dux Carinthie, Otto dux Bavarie palatinus comes Rheni, Albertus dux Saxonie, Hermannus marchio de Baden, Gottfridus et Conradus de Hohenloch comites Romaniole, Gebhardus de Arnestein (a), et alii quamplures.

Signum domini Friderici II, Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis.

Ego Sifridus Ratisponensis episcopus, imperialis aule cancellarius, vice domini Moguntinensis archiepiscopi Germanie archicancellarii , recognovi.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis M. CC. XXXV, mense octobris, none indictionis , imperante domino nostro Friderico, Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno imperii ejus XVI, regni Jerusalem X, regni vero Sicilie XXXVI (6), feliciter. Amen.

Datum apud Augustam, anno, mense et indictione pretitulatis.

Apud Augustam,

Fridericus, Romanorum imperator, ministerialibus infra comitatum Stadensem constitutis et ad dominium de Brunswick atti- 31 octobris. nentibus mandat ut duci Ottoni de Luneburg tanquam domino suo obediant, ipsi fidelitatis juramentum exhibentes.

(Edit. ap. RETAMEYER, Braunschw. chronik, p. 476. — SCHEID, Origin. Guelf.,

t. IV, p. 167. - PRATJE, Uber Bremen und Verden, t. VI, p. 116.)

Fridericus, Dei gracia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, universis ministerialibus infra comitatum Stadensem constitutis et ad dominium de Brunesvic attinentibus fidelibus suis gratiam suam et omne bonum. Credimus ad vestram audientiam pervenisse qualiter de consilio principum dilectorum, 0. de Luneburch dilectum

(a) In libro ord. Theuton. copiali de Hennenstein, minus recte. (6) In libro copiali tricesimo septimo; recte tamen XXXVIII.

nostrum in principem creaverimus, concedentes ei de gratia speciali dacatum de Brunswic cum omnibus justitiis et rationibus attinentibus ad dominium civitatis ipsius de Brunswic. Quare fidelitati vestre precipiendo mandamus quatenus eidem duci dilecto principi nostro attendatis et obediatis de cetero tanquam domino vestro, sibi fidelitatis juramentum secundum consuetudinem imperii exhibentes ut ex fidelitate et devotione quam erga eum habebitis de cetero, melius commendari possitis, et tam ipsum ducem quam excellentiam nostram ad grata vobis premia conferenda pro meritis inducatis.

Datum Auguste, ultimo octobris, indictione nona.

Apud Augustam, 31 octobris.

Fridericus, Romanorum imperator, universis civibus de Staden mandat ut Ottoni de Luneburg, quem in principem suum creavit, restituant ea quae tenent de haereditate pertinente ad dominium de Brunswick, quam eidem contulit in feudum.

(Edider. SCHEID, Orig. Guelf., t. IV, p. 168. - PRATJE, Uber Bremen und

Verden, t. VI, p. 116. — SCHÖPFLIN, Hist. Zar. Bad., cod. diplom., t. IV, p. 199.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, universis civibus de Staden fidelibus suis gratiam suam et omne bonum. Dudum in collegio curie Moguntinensis, de consilio principum nostrorum, Oddonem de Luneborch in principem nostrum creavimus, sibi conferentes in feudum hereditatem pertinentem ad dominium de Brunswic, quam a dilectis principibus nostris Oddone duce Bavarie et marchione de Baden olim emeramus, nomine uxorum suarum pertinentem (a) ad eosdem. Verum cum quedam de hereditate ipsa tenere dicamini contra collationem ipsi principi nostro factam, fidelitati vestre precipiendo mandamus quatenus ea que de hereditate ipsa tenetis,

(a) Ap. Schoepflin pertinentia, minus recte.

restituatis et dimittatis eidem principi nostro nec aliquam ei super hiis molestiam inferatis, ut devotionem vestram pro meritis commendemus.

Datum apud Augustam, ultimo octobris, nona indictione.

Apud Augustam

Otto, comes palatinus Reni et dux Bavariae, in praesentia Friderici Romanorum imperatoris cum Henrico abbate de Tegernsee foctobris. dividit in matrimoniis contractis aut contrahendis inter suos et ejusdem ecclesiae ministeriales, sicut Ludewicus pater suus id quondam confirmaverat.

(Edit. ap. Monum. Boic., tom. VI, p. 208, inter Monum. Tegerns.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Oito, Dei gratia comes palatinus Rheni et dux Bawarie. Firmiora sunt universa que geruntur et nulla possunt calumpnia perturbari, si vigorem trahunt ab annotatione testium et roborato testimonio litterarum. Cognoscat ergo presens etas et sciant posteri quod ego Otto comes palatinus Reni et dux Bawarie juxta conniventiam et petitionem dilecti nobis Hainrici abbatis venerabilis de Tegernse suique conventus et ministerialium, pactum tale inivimus cum abbate ipso, et manuale, domini nostri Romanorum imperatoris Friderici auctoritate, ambo simul inviolabiliter in presentia principum subscriptorum roborari [fecimus), quod in matrimoniis contractis et in futuro contrahendis inter nostros et antedicte ecclesie ministeriales utrinque dividantur; quod etiam pie recordationis Ludwicus pater noster equidem firmiter confirmaverat. Ut autem res ista foret stabilior et in statu incolumi semper conservetur, nomina testium qui presentes aderant fecimus expresse subnotari, paginam ipsorum nostrorum munientes firmamento.

Testes sant : Eberhardus Salzburgensis archiepiscopus, Ekkebertus Babenbergensis episcopus, Chunradus Frisingensis episcopus, Sifridus imperialis aule cancellarius et Ratisponensis ecclesie episcopus, Rudi

« ZurückWeiter »