Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nie

vestrum requirit officium, accuratim (?) debitum impendentes. Data apud Montem Sancti Angeli, septimo augusti, octave indictionis.

Nos itaque predicti Simon de Guernisio, Matheus de Concilio et Tholomeus ...doivo Sancte Marie taxatores et collectorës, mandato curie satisfacere cupientes, cum dictus Johannes Tafurus predictas undecim uncias auri nuper sibi impositas, pro eo quod exivit de Troia, curie non solvisset, unam partem terre qué fuit ipsius Johannis Tafuri que est ex ista parte Rurassonis et secus ipsum Rurassónum, sicut infrascriptis finibus denotatür, triginta dierum spatio, loco subastacionis aste fiscalis ......... voce preconis omnibus de civitate Troie venalem et denuntiatam , ut plus inde offerenti venderetur. Interim cum nullas ad eamdem partem ipsius terre emendam ad nos veniret, consilio inter nos habito, presentibus ........ Zachinto et ........ bajulis Troie, coram Nicolao de Sperano imperiali Troie judice et testibus infrascriptis ad hoc specialiter convocatis, predictam partem ipsius terre que fuit ipsius Johannis Tafuri, sicut infrascriptis finibus denotatur, cum omnibus pertinentiis et utilitatibus suis Jacobo de Padulo pro una uncia et dimidia, Petro Oddonis pro una ancia et dimidia et Jacobo de Caleppa pro dimidia uncia auri, secundum quod Jacobus de Tasso et Jacobus de Amatoribus provisores a curia ordinati, viri idonei et legales, prestito sacramento juxta qualitatem ........ valere sunt arbitrati, pro parte curie vendidimus et tradidimus, et ipsos Jacobum de Padulo, Petrum Oddonis et Jacobum de Caleppa in civilem et naturalem possesionem ejusdem terre induximus; que quidem pars dicte terre his finibus et mensuris clauditur : videlicet in prima parte secus alteram partem ejusdem terre in qua tenet Robbertus de Girardo sunt passus septuaginta septem et pedes tres usque in Rurassonum (a); a secunda parte secus ipsum Rurassonum sunt passus ducenti usque in viam puplicam, a tercia parte secus viam puplicam sunt passus nonaginta duo et sii........ aliam partem ejusdem terro quam tenet Guillelmus Torsamontanus sunt passus centum sepluaginta. A quarta parte secus terram domini impera

(a) Ibi et infra legi etiam potest Rivassonum.

toris sunt passus centum duodecim usque. ..............
sunt tali (?) passu cum quinque pedibus et semi constat mensura autem
pedis est quantum a principio ...,... conspicitur usque ..
:.... inciditur et crux designatur. Et per hujus vendicionis et tradi-
tionis confirmationem profitemur nos a predictis Jacobo de Padulo, Petro
Oddonis et Jacobo de Caleppa tres uncias et dimidiam auri cum defini-
cione pro parte curię recepisse. Unde nos predicti collectores de man-
dato curie voluntarie coram prefato judice Nicolao et testibus infraşcriptis
obligavimus nos pro parte curio eisdem Jacobo de Padulo, Petro Oddonis
et Jacobo de Caleppa et eorum heredibus per .............
quas eis judicis prenominati judicio dedimus, [pro] ipsa curia imperiali
fidejubentes quatinus dictam terram eis et eorum heredibus curia impe-
rialis ab omnibus hostibus antestare et defendere debeat, et ad ipsorum
cautelam presens instrumentum factum est. Quod scripsi ego Guarinus
Troie notarius qui interfui, in mense et supradicta indictione, in civitate
Troia,

† Ego qui supra Nicolaus de Sperano, Troie imperialis judex,
of Ego .......... filius Egidii.
of Ego Probus de ........ testis sum.

Fridericus, Romanorum imperator, buticlario de Nurenberch, Augustin ad querelam praepositi et conventus de Speinshart mandat, ut causa inquisita super advocatia villarum quarumdam arrogata, lantgravios de Waldeck, de Leuchtenberch et Henricum de Turndorf, ab omni molestatione dicti praepositi compescat.

(Editum prima vice ap. Monum. Boic., tom. XXX, p. 242, num. DCCXXXVII.

Nullum quidem appendet sigillum , nullumque appensi aut impressi modo
restat vestigium. Verumtamen cum character scripturae ac forma membranae
cum inscriptione externa buticlario de Nurenberch fideli suo pro preposito de
Speinshart, ipsum autographum repraesentent, vel locus sigilli cum parte mem-

brapae infima succisus est, vel potius mandatum quod ab exordio semper sigillo caruit, alteri justo instrumento atque sigillo munito inclusum erat.)

Fr[idericus), Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, buticlario de Nuorenberch fideli suo gratiam suam et omne bonum. Querelam prepositi et conventus de Speinshart fidelium nostrorum recepimus continentem quod lantcravii de Waltekke, de Luikenberch et Henricus de Turndorf, occasione advocatie quam habere se asserunt in quibusdam villis ipsius ecclesie, videlicet Wolawe, Curbansdorf, Prissen, Curbenseze, Mukenrott, Aldinriut et Tunpach, cum nullam ibi advocatiam habeant, ipsos prepositum et conventum in eisdem villis aggravant et dapmnificare non cessant, omnem eis molestiam et jacturam assidue inferendo. Cum igitur ecclesiarum jura velimus illesa servari, fidelitati tue firmiter precipiendo mandamus, quatinus inquisita de hiis diligentius veritate, si tibi constiterit ita esse, predictos lancravios et Henricum taliter ab eorumdem prepositi et conventus indebita molestatione compescas, et cogas prout justum fuerit ut ablata restituant, ut super hiis iterum nullam querimoniam audiamus et tua proinde devotio commendetur.

Datum Auguste, XXV octobris, indictionis VIIII'.

Augustae, octobri,

Fridericus, Romanorum imperator, ecclesiam in Kitzingen, cum personis et possessionibus omnibus, in speciali protectione sua et imperii recipit.

(Edit. in JAGER, Gesch. Frankenlands , t. III, p. 380, num. 35; et ap. Monum.

Boic., t. XXX, p. 243, num. DCCXXXVIII, ex originali unde sigillum nonnihil laesum appendet ex filis sericis flavi et rubri coloris.)

Fr[idericus], Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Religiosam vitam habentibus imperiale debet adesse presidium ne cujusvis temeritatis incursus aut eos a bono proposito revocet aut in eis, quod absit, robur sancte conversacionis infringat. Cum igitur ecclesia in Kizingen, sicut intelleximus, agitetur pressuris multiplicibus et diversis gravaminibus indebite opprimatur, volentes ei ex consueta nostre celsitudinis clemencia providere, ecclesiam ipsam ac dilectam nobis in Christo abbatissam ac ceteras ejusdem ecclesie personas cum omnibus possessionibus ac bonis que in presentiarum juste tenent et possident aut in futurum justo acquisitionis titulo poterunt adipisci, sub nostra et imperii speciali recepimus protectione. Mandantes et firmiter precipientes quatenus nullus sit qui dictam ecclesiam aut personas ibidem Domino famulantes in possessionibus et bopis suis presumat temere molestare. Quod qui presumpserit indignacionem nostri culminis se noverit incursurum. Ad hujus itaque nostre protectionis memoriam, presens scriptum fieri et sigillo nostro jussimus communiri.

Data Auguste, anno dominice incarnationis M°CC° XXXV, mense octobris, none indictionis.

Fridericus, Romanorum imperator, Rudolpho, abbati Faucensi, privilegium anno 1219 (verius 1218) super restitutione provinciae Aschowe a se indultum, innovando confirmat.

[merged small][ocr errors]

(Edit. ap. Monum. Boic., tom. XXX, p. 239-241, num. DCCXXXVI, ex origin.

in archivo cathedr. August.; cujus sigillum periit, remanentibus tantum filis
sericis rubri coloris. Memoratum quoque in Braun, Gesch, der Bisch, von
Augsb., t. II, p. 245.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Imperialis eminentia tunc precipue nominis sui titulos ampliat, cum divine pietatis intuita, per quam preest principibus orbis terre, loca venerabilia pia mentis affectione tuetur, et justas pro eis porrectas favorabiliter peticiones admittit. Ea propter universis imperii fidelibus proIV. Pars 2.

99

sentibus et futuris volumus esse notum quod Ruodolfus venerabilis abbas Faucensis, dilectus fidelis noster, privilegium quoddam monasterio suo indultum a nobis tempore regoi nostri nostre celsitudini presentavit; supplicans ut illud innovare, et que continebantur in ipso confirmare de nostra dignaremur gratia; cojus tenor est per omnia talis :

(Sequitur de verbo ad verbum privilegium apud Ulmam, 10 septembris anno 1218 datum, quod supra echibuimus, t. I, p. 555.)

Nos igitur attendentes fidem et devotionem ipsius abbatis quam ad celsitudinem nostram habet , suis supplicationibus inclinati, predictum privilegium ei a nobis indultum, presenti privilegio de verbo ad verbum jussimus inseri, omnia que continentur in eo nostre auctoritatis munimine confirmantes. Statuimus igitur et imperiali sancimus edicto quatinus nulla persona, alta vel humilis, ecclesiastica vel secularis, predictum monasterium, abbatem et successores ejus super predictis bonis contra presentis privilegii nostri tenorem ausu temerario molestare presumat. Quod qui presumpserit preter indignationem nostri culminis quam incurret, centum libras auri puri componat, medietate fisco nostro, reliqua dicto monasterio persolvenda. Ut autem hec nostra confirmatio robur perpetue firmitatis obtineat, presens privilegium fieri mandavimus et sigillo majestatis nostre jussimus communiri.

Hujus rei tęstęs sunt dilecti principes venerabilis Eberhardus Salzburgensis archiepiscopus, S. Ratisponensis episcopus imperialis aule cancellarius, Sibotto Augustensis episcopus (1), frater Hermannus magister domus Sancte Marie Theutonicorum, ... abbas Sancti Emmeranni, 0. dux Bawarie, H. langravius Turingie, comes palatinus Saxonie, H. marchio de Baden, C. burcravius de Nuoremberc, et alii quamplures,

Signum domini Friderici secundi, Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis. (Monogramma.)

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tri

(1) Hinc comperimus Augustensem episcopum, quem a papa Romam evocatum tanquam rebellionis Henrici regis fautorem vidimus (cf. p. 632 et 777), nunc in curia imperatoris morantem verisimiliter in gratiam ejus fuisse quoque receptum.

« ZurückWeiter »