Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nostra conscientia emanarent. Super quo illius qui nihil ignorans scrutator est cordium et cognitor secretorum, testimonium invocamus, quod nunquam a nobis eorum machinatio prodiit, sed pure de impura ipsorum machinatione processit; quod in facto regni Hierosolimitani evidenter arguere ac eos qui contraria scripserant per effectum operis in utroque negotio mendaces poteris invenire. Nonnulli vero collaterales tui, pacis imperialis emuli, sicut creditur inimici, eas de processu vestro (?) litteras dirigunt quibus si veritas testis assisteret, totum quod super te fundavit Dominus edificium ruinam patiens deperiret. Verum cum nos olim his fraudibus occurrentes, tecum in reformatione pacis, si bene recolis, duxerimus ordinandum ut si quid ad alterum de altero quod pacem lederet perveniret, latratibus detrahentium hinc inde denegaremus auditum; serenitatem tuam rogandam duximus et monendam quatenus cum talia de nobis ad aures tuas perveniunt, os iniqua loquentium, sicut et nos versa vice facimus, obstruas, et nobis ut excellentie tue litteris nostris veritas innotescat, audita rescribas. Sic etenim pax in suo vigore servabitur et in sui lesionem capitis susurronum iniquitas mentietur.

Datum Assisii, XII kalendas octobris, pontificatus nostri anno IX. Scriptum est super hoc magistro domus Theutonicorum ut eidem imperatori praemissa prudenter referat et ipsum ad id studiosius inducat.

Assisii, 22 septembris.

Gregorius papa Friderico Romanorum imperatori nuntiat quod cum Theodericus, Ravennas archiepiscopus, Apostolicae Sedis legatus, in civitatem Acconensem diffinitioni suae parere nolentem sententiam interdicti promulgaverit, ipse interdictum relaxavit; eum monens quibus conditionibus pax restaurari posse videatur.

(Edid. partim RAYNALD. Annal. eccles., tom. XXI ad ann. 1235, §§ 43 et 44, e regest. Gregor., lib. IX, epist. 230-231. Nunc vero primum in integrum damus ex collect. Laporte du Theil, ap. Biblioth. imper. Paris.)

Gregorius, etc., Friderico Romanorum imperatori, etc. Dignum illius assumit animus gaudium qui se brachiorum viribus ab aliorum sentit impugnatione munitum, et firmamentum tunc decorum efficitur cum lune quam non offuscat eclypsis radiis illustratur. Porro si brachium destituatur potentia et luna propter terrarum obicem solaris sit luminis beneficio spoliata, pars cetera corporis iniquorum injuriis et jacturis exponitur et celi facies noctis tempore denigratur. His etenim inductionibus moniti, his etiam rationibus excitati, ut majestas augmentis augeatur augusta felicibus, ut ad ejus mandatum rebellis redeat, ei subditus pareat et sibi barbarus sit subjectus ferventi desiderio cupimus, et residens in nostri pectoris secreto propositum eo libentius actionibus explicamus, quo fortius in exaltatione imperii quod defensio est Apostolice Sedis et brachium, sublimatur et honoratur Ecclesia, quo damnosius in ipsius quod est Ecclesie speculum, depressione opprimitur et ab hostium remanet persecutionibus indefensa. Sane cum olim, sicut asseritur, cives Acconenses excellentie tue rebelles existere teque regni Hierosolymitani presumpsissent juribus spoliare, venerabili fratri nostro... archiepiscopo Ravennati ad partes illas personaliter accedenti apostolicis dedimus litteris in mandatis ut eos quod formam pacis inter te ac illos mediantibus venerabili fratri nostro patriarcha Antiocheno et dilecto filio magistro domus Theutonicorum tractatam observarent, induceret (1). Alioquin omnia, quoad jus possessionis et proprietatis, in eum statum in quo ante ortam discordiam inter Riccardum Filangerium marescalcum tuum et nobiles et barones regni predicti et cives eosdem fuisse noscuntur, auctoritate nostra reducens, contradictores et rebelles censura ecclesiastica coerceret. Qui, antequam sibi de predicte pacis quam dicti Acconenses probare volebant forma constaret, nostri mandati ordine non servato, celsitudinem tuam et nobilem virum Conradum natum tuum ad predicta restituit; et quod cives et syndici Acconenses prefato Riccardo marescallo, tuo et ejusdem nati nomine, ac aliis bajulis quos ibi pro tempore duxeris

(4) Cf. quoque mandata quae de hujus archiepiscopi legatione, data Spoleti, 8 augusti 1234, praelatis et universis regni Hierosolymitani papa direxerat, et supra exhibentur, p. 481, 482.

statuendos, in ordinatione castrorum et officialium, perceptione reddituum et omnium aliorum jurium que in ipso regno ad regem de antiqua et obtenta consuetudine spectare noscuntur, obediant; nec non ipsi ac nobiles regni ejusdem communiam dissolvant, campanam deponant et amoveant consules et capitaneos ab eis post ortam discordiam ordinatos, ac ipsius regni proprietatem ad dictum Conradum pertinere diffiniendo decrevit ; et eis sue diffinitioni parere nolentibus, in civitatem Acconensem interdicti et in syndicos civium et nobilium et majorum consulum universitatis Acconensis ac eorum fautores et consiliarios excommunicationis sententias promulgavit. Quod cum ad nostram notitiam pervenisset, nos attendentes quod cum inibi diversorum rituum habitatores existant, de facili terre illius homines ab Ecclesie Romane ritu recedent et per hoc inficerentur heretica pravitate, ac ob id Terre Sancte pro qua multorum catholicorum sanguine fuso, Ecclesia Dei innumerabiles ferens angustias labores nimios subiit ac expensas, gravia pericula imminerent, recepta ab ipsis Acconensibus cautione quod nostris debeant parere mandatis, prefatum dumtaxat relaxavimus interdictum, ne tibi et dicto nato tuo damnum de regno predicto modica hora contingeret, quod vix longi labor temporis restauraret. Verum dilecto filio magistro Petro de Vineis (sic) judice ac nuntio tuo ad nostram presentiam postmodum accedente, et tam dilecto filio... electo Pactensi, apud nos non sine multa sollicitudine pro tuis insistente negotiis, quam eodem nuntio a nobis ex parte tua petentibus processum predicti archiepiscopi confirmari, nuntii et procuratores dictorum Acconensium compromittendi in nos habentes plenariam potestatem, ordinationi et dispositioni nostre super premissis articulis committere se volebant (1). Sed quia dictus magister ex parte tua hoc ipsum acceptandi mandatum ut asseruit non habebat, ad de

(4) Cf. BERN. THESAUR. sive Continuat. Guill. Tyrensis, ap. Guizor, Collect. des Mémoir., t. XIX, p. 484 et seqq., ubi duae Acconensium legationes ad papam, scilicet de pace cum imperatore tractanda memorantur: una cui praeerant Philippus de Trecis et Henricus de Nazareth ad ann. 1236 ineuntem reponenda, altera quam ex parte quoque regis Cypri suscepit miles dictus Galfridus Letort, qui Januam et postea Viterbium veniens circa initium anni 1237, pacis rescissionem a papa obtinuisse dicitur.

terminationem procedi non potuit hujusmodi questionis. Dicti etiam electus et magister eligentes potius in hac parte tuum expectare responsum quam aliquid inconsulto te gerere, noluerunt super hoc aliquid acceptare. Ideoque serenitatem tuam monendam duximus et hortandam quatenus, inspecta cedula quam tibi sub bulla nostra mittimus interclusam, super his tue voluntatis beneplacitum imperialibus nobis insinuare litteris non postponas. Ceterum nequaquam super interdicti prefati relaxatione turberis, cum ex hoc tibi nullum prejudicium generetur, et id honore tuo considerato, ob statum illius terre integre conservandum fecerimus, necnon ad imperialem exaltationem, ipsam esse nostram et Ecclesie procul dubio reputantes, in his et aliis firmiter aspiremus.

Datum Assisii, X kalendas octobris, anno nono.

[Tenor cedulae quam papa misit imperatori de rebus Syriae componendis.]

Super negotio regni Hyerosolimitani beneplacito tuo nobis prius exposito, omnia quoad jus possessionis et proprietatis, in eum statum in quo ante discordiam inter Riccardum Filangerium marescalcum tuum et nobiles et barones [regni] predicti et cives Acconenses fuisse noscuntur, reducere; et ut cives et sindici Acconenses balivis quos ibi pro tempore duxeris statuendos tuo et nobilis viri Corradi nati tui nomine, in ordinatione castrorum et officialium, perceptione reddituum et omnium aliorum jurium que in ipso regno ad regem de antiqua et obtenta consuetudine spectare noscuntur, salvis assisiis necnon antiquis et approbatis regni predicti consuetudinibus, obediant, et ipsi ac nobiles ejusdem regni communiam dissolvant, campanam deponant et amoveant consules et capitaneos ab eis post ortam discordiam ordinatos, et omnibus juramentis factis in prejudicium tuum et Corradi ejusdem penitus abjuratis, iterato tibi et ei fidelitatis exhibeant juramenta, sumus statuere et ordinare parati, si ad id tua serenitas accommodabit assensum. Ceterum predictus R. marescalcus tuus ad bajulationis officium ob tuum restituatur honorem, ita tamen quod bajulus hinc inde omni carens suspicione in

kalendis martii proximo futuri regno preficiatur eidem, quem preficiendi nobis per tuas committas litteras potestatem. Et quia inter ipsum marescalcum et partem alteram sunt inimicitie capitales, justa habent eum ratione suspectum; quo si illud exerceret officium, ipsos gladius vel alterius generis consumeret cruciatus; interim alii bajuli officium administrent. Ad hec, quia non bene posset prefati regni sedari turbatio si regnum Cypri in discordia remaneret, excellentiam tuam rogamus et monemus attente quatenus hujusmodi negotium, ut vel carissimum in Christo filium nostrum illustrem regem Cypri ad tuum faciamus redire mandatum, vel inter te ac ipsum treugas ad certum terminum statuamus ne ex hoc impediatur Terre Sancte subsidium, nostre ordinationi committas.

Assisii, 22 septembris.

Gregorius papa magistro domus Theutonicorum nuntiat quid cum Petro de Vinea imperialis curiae judice tractaverit de relaxando interdicto in Acconem temere promulgato; et de negotio Lombardorum, quod vult imperator infra festum Nativitatis per sententiam compleri, dum alioquin idem imperator cum exercitu partes ingredi Lombardiae paratus sit. Unde per eumdem magistrum imperatorem papa rogat monendum ne, postquam super hoc negotio se praecise in manibus Ecclesiae posuerit, nova adjecta conditione compromissum impediat, quum se Lombardi arbitrio Ecclesiae se praecise commiserint.

(Edit. ap. SAVIOLI, Annal. Bologn., t. III, pars II, p. 156.)

Datum Assisii, X kalendas octobris (1), anno IX.

(4) Postridie, scilicet IX kalendas octobris, Friderico imperatori scripsit papa ut mitteret magistrum hospitalis Sanctae Mariae Theutonicorum pro terminanda discordia inter ipsum et Lombardos, et ipsi magistro scriptum est super hoc in eumdem modum. Index litter. Gregor. IX, ann. IX, no 234.

« ZurückWeiter »