Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

curie nostre (1) in judicio sit conquestus quod quedam bona ecclesie sue per homines suos alienata sint illicite in suum et ecclesie sue prejudicium et gravamen, in eadem curia nostra sententialiter obtinuit bona ipsius ecclesie alienari per aliquos non debere, sicut de jure non posse, imo si qua alienata illicite inventa fuerint, debeant revocari. Verum quia nihil prodesset ferri sententias nisi earum exequutio sequeretur, fidelitati vestre precipiendo mandamus quatenus nullus sit qui contra tenorem ejusdem sententie bona ipsius ecclesie alienare presumat. Sed qua illicite alienata inventa fuerint, debeant ad jus ipsius ecclesie revocari. Ad cujus rei memoriam et stabilem firmitatem, presens scriptum fieri fecimus et sigillo nostro muniri.

si

Datum apud Hagenovam, anno dominice incarnationis M. CC. XXXV, mense septembris, nona indictione.

septembri.

Fridericus, Romanorum imperator, innovat et confirmat privi- Hagenowe legium ab Henrico sexto patre suo anno 1195, octavo decirno die octobris, indultum, quo abbatiam de Altenberg ab omni theloneo, tam in terra quam in aqua, perpetuo liberam constituit.

(Edidit LACOMBLET, Urkundenb. für die Gesch. des Niederrh., zw. Band, p. 105, n° 200, et erst. Band, p. 380, no 546.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod . . . venerabilis abbas de Monte Veteri fidelis noster celsitudini nostre quoddam scriptum olim a domino imperatore Henrico felicis recordationis karrissimo patre nostro ecclesie sue indultum presentavit, supplicans humiliter et devote ut illud

(4) Scilicet Albertus de Rossevach, de quo infra. Ex constitutione Maguntina munus justitiarii per Allemanniam noviter statutum, hunc Albertum obiisse arbitramur.

innovare et confirmare de nostra gratia dignaremur; cujus scripti tenor talis est:

Heinricus sextus, divina favente clementia Romanorum imperator et semper augustus et rex Sicilie. Cum ecclesias Dei et loca divino cultui mancipata benignitatis nostre favore clementer respicimus et viros religiosos in imperio nostro a theloneis aut aliis publicis exactionibus liberos et absolutos constituimus, ad presentis vite cursum feliciorem et ad eterni premii retributionem nobis id profuturum non dubitamus. Noverint itaque universi imperii nostri fideles tam futuri quam presentes quod nos, intuitu divini amoris et ob spem eterne retributionis, viros venerabiles fratres de Monte Veteri ab omni theloneo tam in terra quam in aqua perpetuo liberos esse volumus et omnino absolutos, de universis scilicet fructibus eorum qui eis de terris ipsorum et allodiis annuatim solent provenire. Itaque mandamus et precipimus universis theloneariis nostris et officiatis qui nunc sunt aut pro tempore fuerint, ut nullus eorum aliquod omnino theloneum, ut dictum est, a predictis fratribus exigere audeat vel accipere de rebus videlicet prenominatis. Ut autem hec nostre liberalitatis munificentia rata perpetuo et inconvulsa predictis fratribus observetur, presentem exinde paginam conscribi et nostre majestatis sigillo jussimus communiri. Statuimus ergo ut nullus omnino contra hoc mandatum nostrum venire audeat vel ipsum aliquo modo presumat violare. Quod qui facere presumpserit, nostre majestatis indignationem se non dubitet incursurum.

Data apud Maguntiam, anno Domini MCXCV, indictione XIII, XV kalendas novembris.

Nos igitur ipsius abbatis supplicationibus inclinati, de speciali gratia nostra predictum privilegium patris nostri et ea omnia que continentur in ipso duximus confirmanda; statuentes ut nulla persona sit que predictum abbatem vel fratres suos contra concessionem domini patris nostri et presentem confirmationem nostram audeat molestare. Quod qui presumpserit indignationem nostri culminis se noverit incurrisse. Ad hujus itaque confirmationis nostre memoriam et robur perpetuo valiturum, presens scriptum fieri et sigillo majestatis nostre jussimus communiri.

Datum apud Hagenowe, anno dominice incarnationis MCCXXXV (1), mense septembri, none indictionis.

Fridericus, Romanorum imperator, abbatissam et conventum monasterii Lilienthal, Bremensis dioecesis, cum omnibus earum bonis in sua protectione recipit, eisque specialiter confirmat loca quae dicuntur Trupa et Vallerbroke.

(Edid. JOH. VOGT, Monum. inedit. praecipue Bremens. (Bremen, 1752), tom. II, p. 24.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum fieri volumus universis fidelibus nostri imperii tam presentibus quam futuris quod venerabilis abbatissa et conventus in Lilientale ordinis Cisterciensium, Bremensis diocesis, fideles nostre, culmini nostro humiliter supplicarunt ut tam personas quam monasterium ipsum et omnia bona [ejus] sub speciali protectione et defensione nostra et imperii, necnon locum qui dicitur Trupa cum loco qui dicitur Wallerbrocke usque ad antiquam Sidewendinge et ab antiqua Sidewendinge usque ad marcam civium de Willigstede cum agris cultis et incultis, que omnia juste tenent et possident, eis confirmare de nostra gratia dignaremur. Nos igitur supplicationes ipsarum fidelium nostrarum benigne ac favorabiliter admittentes, prenotatam abbatissam, conventum, monasterium et omnia bona sua que in presentiarum juste tenent et possident et que in antea justo titulo poterunt adipisci, sub speciali nostra et imperii protectione ac defensione recepimus; locum qui dicitur Trupa cum loco qui dicitur Wallerbrocke usque ad antiquam Sidewendinge et ab antiqua Sidewendinge usque ad marcam civium de Willigstede cum agris cultis et

(1) In eodem anno, mense decembri, apud Hagenowe, Fridericus eidem abbatiae aliud defensionis privilegium, Lacombleto teste, indulsit.

IV. Pars 2.

97

Apud Hagenowe, septembri.

incultis, sicut ea juste tenere et possidere noscuntur, eis de nostra gratia confirmantes. Presentium igitur tenore mandamus firmiter inhibentes quatenus nullus sit qui dictam abbatissam et conventum, fideles nostras, in personis et monasterium in bonis suis, loco qui dicitur Trupa et loco qui dicitur Wallerbrocke predictis, sicut superius est expressum, contra hujus protectionis et confirmationis nostre tenorem ausu temerario offendere indebite seu molestare presumat. Quod qui presumpserit indignationem culminis nostri se noverit incursurum. Ad hujus autem protectionis et confirmationis nostre memoriam et stabilem firmitatem, presens scriptum fieri jussimus majestatis nostre sigillo munitum.

Datum apud Hagenouve, anno gratie M. CC. XXXV, mense septembris, indictione IX.

Apud

Hagenowe, septembri.

Fridericus, Romanorum imperator, abbatem Sancti Trutperti, conventum, monasterium et omnia bona ejus sub sua et imperii protectione recipit.

(Inedit. ex chartulario S. Trutperti, fol. 25, in archivo Carlsruhensi.)

Fredericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Hierusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris, quod supplicavit excellentie nostre venerabilis [abbas] Sancti Trutperti fidelis noster ut ipsum, conventum, monasterium et omnia bona sua sub nostra et imperii protectione recipere dignaremur. Nos igitur qui religiosas personas et loca Deo dicata digno favore prosequimur, suis supplicationibus inclinati, predictum abbatem, conventum et monasterium ac omnia bona sua que in presenti juste tenent et possident et in antea justo titulo poterunt adipisci, sub nostra et imperii protectione recipimus speciali; fidelitati vestre precipiendo mandantes quatenus nullus sit qui eumdem abbatem et predicta omnia contra presentis protectionis nostre tenorem temere impedire pre

sumat. Quod qui presumpserit indignationem nostram se noverit incursurum. Ad cujus protectionis nostre memoriam et robur in posterum valiturum, presens scriptum fieri et sigillo majestatis nostre jussimus insigniri.

Datum apud Hagenowe, anno dominice incarnationis M° CC XXX° V, mense septembris, none indictionis.

Gregorius papa Fridericum imperatorem monet iniquitatis filios qui non vellent Ecclesiam imperio uniri, occultas spargere litteras quas de conscientia summi pontificis mendaciter asserunt emanare; dum collaterales imperatoris litteras quoque dirigant quibus pax turbari possit. Unde rogat ut his fraudibus occurrens os iniqua loquentium, sicut ipse versa vice facit, obstruat.

(Edid. HÖFLER, Kaiser Friedr. II, docum., p. 352, no 22; ex regest. Gregor. IX, n° 236, ann. IX.)

[Gregorius, etc.,] Friderico Romanorum imperatori, etc. Consueti fecundius in aqua turbata piscari, pacis dulcedinem mortis amaritudinem existimant, seminant lites et jurgia ut ex iis iniquitatis manipulos et sceleris lucra metant. Efficacius autem dolos hostes domestici machinantur qui recta dominorum opera depravantes, lucem tenebras statuunt et quibusdam venenatis immixtionibus corda principum caritatis bitumine colligata dissolvunt, ut, vulnerata pace, suas exercere malitias liberius valeant quas concordie tempore ab obscuro fraudium in lucem producere non audebant. His enim Sathane stimulis sepius Sedes Apostolica pungitur, a quibus etiam immunis imperialis curia non habetur. Nam cum olim pro quodam negotio tuo scripserimus, sicut intelleximus, quidam iniquitatis filii qui nequaquam vellent Ecclesiam imperio vinculo dilectionis uniri, occultas litteras et cedulas dicti negotii executoribus transmiserunt ne ad ipsius prosecutionem procederent; asserentes mendaciter quod eorum littere de

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »