Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo quinto, mense augusti, octave indictionis.

Data apud Hagenowe, anno, mense et indictione prescriptis.

Apud Hagenowe,

augusto.

Fridericus, Romanorum imperator, notum facit quod in generali curia sua Ludewicus de Schipf Gottifredo de Hohenlohe comiti Romaniolae pro restauratione damnorum per se ipsi Gottefrido illatorum, mille marcas argenti solvendas promisit, et super solutione castrum suum Schipf et alia bona tam in proprietate quam in feodis obligavit.

(Edider, HANSSELMANN, Diplomatisch. Beweiss des hauses Hohenlohe , t. I, p. 399,

no XXIII, ex originali. — LUDEWIG, Reliquiae, t. II, p. 218. — OETTER, Wappenbel., t. II, p. 101.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus, Jorusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum fieri volumus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod nobis residentibus in palatio nostro Hagenowe in generali curia pro judiciis audiendis, assistentibus nobis plerisque principum et procerum nostrorum, dum Godefridus de Hohenlohe comes Romanie fidelis noster conveniret in presentia nostra Ludewicum de Schiphe super immensis dampnis sibi illatis per eum, dictus Ludewicus cum eodem Godefrido ad subscriptam conventionem et satisfactionem gratuitam obtenta licentia et permissione nostra devenit : videlicet quod pro restauratione dampnorum promisit eidem Godefrido mille marcas argenti puri et boni solvendas, pro quibus

castro pertinentibus. Ita in alio documento hujus temporis (apud HANSSELMANN, Ibid., no LII) Heinricus miles de Hohenloch permissione domini sui Alberti de Hohenloch decem maldra tritici offert ecclesiae in Scheftersheim. Istis etiam de Hohenloch cognomen erat tantummodo, cum alias ex propriorum bonorum titulo vocentur.

obligavit et assignavit ei castrum Sciphe et reditus centum talentorum Herbipolensis monete, ubicumque idem Godefridus in bonis ipsius Ludewici sive in proprietate sive in feodis ejusdem velit accipere; ita quod proprietatem incontinenti per curiam nostram sibi tradidit et feoda stabilire promisit. Insuper omnes homines suos militaris conditionis utriusque sexus eidem contulit assignando, subscriptis conditionibus et pactis in eadem traditione et assignatione taliter intervenientibus, quod ab hinc usque ad festum sancti Martini proximo venturum et ex tunc usque ad annum unum completum in eodem festo dictus Godefridus et heredes sui omnia predicta bona cum pertinentiis suis pleno jure cum hominibus in libera et quieta possessione tenebunt; ita quod si completo anno in sequenti festo beati Martini prefatus Ludewicus mille marcas puri argenti solverit eidem Godefrido et heredibus suis, idem Godefridus vel heredes sui tam predictum castrum quam alios reditus cum hominibus dictis restituere teneantur. Si vero termino pretaxato idem Ludewicus non solverit predictam pecunie quantitatem, predictus Godefridus et heredes sui predictum castrum Sciphe cum pertinentiis suis et reditibus centum talentorum et hominibus jure perpetuo tam proprietatis titulo in hiis que propria sunt quam jure feodali in feodalibus retinebunt, sine contradictione vel molestia alicujus quiete ac pacifice possidenda. Ut autem predicta conventio et satisfactio in suo robore perseveret , ad ejusdem rei memoriam presentem memorialem paginam fieri fecimus et sigillo nostro jussimus communiri.

Testes autem qui interfuerunt sunt : Ekebertus Babenbergensis episcopus, Sifridus Ratisponensis episcopus imperialis aule cancellarius, Heinricus lantgravius Thuringie, B. dux Karinthie, ... marchio de Baden, frater Hermannus magister domus Theutonicorum in Jerusalem, Conradus burggravius de Nuremberch, Albertus de Rotenvels, Wolfradus de Crutheim, Engelhardus de Osterna, Conradus pincerna de Winterstetten, Conradus pincerna de Clingenborch, Fridericus de Kezzelberc, Conradus de Smidelvelt, Godefridus de Solzberch, Hermannus de Lapide, Otnandus de Eshenowe, Hugo de Sulze, Marquardus de Sneite, Godefridus miles de Hohenlo, et alii quamplures.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis M. CC. tricesimo quinto, mense augusti, octave indictionis.

Data apud Hagenowe, anno, mense et indictione prescriptis.

Hagenowe, 9 septembris.

Fridericus, Romanorum imperator, ad supplicationem praepositi et capituli Sancti Servatii in Trajecto, sententiam quondam coram filio suo latam confirmat qua fuit diffinitum eamdem cappellam ad jurisdictionem imperii pertinere neque episcopo Leodiensi in aliquo teneri.

(Edidit MIRAEUS, Oper. diplom., tom. IV, p. 255; coll. cum chartul. MSS.

S. Servat. in Bibl. reg. Paris., tom. I, p. 30 et p. 53 verso, in confirm. Rudolfi regis; t. II, p. 150 verso; t. III, p. 47 recto. Mentio fit sigilli, tunc in fragmenta confracti, caudis pergameneis appensi.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, universis per imperium constitutis presentes litteras inspecturis fidelibus suis gratiam suam et omne bonum. Exposuerunt majestati nostre prepositus et capitulum cappelle nostre beati Servatii in Trajecto, fideles nostri, quod cum dilectus princeps noster venerabilis episcopus Leodiensis ipsam cappellam contra jus nostrum et imperii ac ipsius ecclesie libertatem quondam sibi subjicere niteretur et propter hoc coram rege filio nostro et assidentibus ei principibus citatus fuerit, tandem ut constitit fuit solemniter diffinitum per sententiam principum eorumdem, videlicet Maguntini, Treverensis et Coloniensis archiepiscoporum, Babembergensis, Metensis, Spirensis et Tullensis episcoporum et aliorum quamplurium clericorum et laicorum principum, necnon ducum, comitum et nobilium plurimorum, dictam cappellam ad jurisdictionem nostram et imperii pertinere et eidem episcopo in aliquo non teneri. Propter quod humiliter supplicarunt ut sententiam ipsam confirmare de nostra gratia dignaremur. Nos igitur justis eorum petitionibus

inclinati, attendentes jus antiquum nostrum et imperii quo progenitores nostri felicis memorie cappellam ipsam immediate et libere possederunt, libertatibus etiam ipsius diligenter inspectis, sententiam ipsam utpote justam duximus confirmandam; fidelitati vestre mandantes quatenus nullus sit qui contra tenorem ejusdem sententie de eadem cappella presumat aliquid attemptare. Alioquin indignationem nostram se noverit incursurum.

Datum Hagenowe, nono septembris, nona indictione.

septembri.

Fridericus, Romanorum imperator, Cunrado burgravio de Hagenowe, Nurenberg et haeredibus ejus emptionem castri Virnsberg, quod Gotfridus de Hohenloch a Ludewico de Virnsberg pro recompensatione damni, per eumdem sibi illati, receperat, confirmat.

(Edit. ap. HANSSELMANN, Diplom. Beweiss des haus. Hohenl., t. I, p. 400. –

OETTER, Gesch, der Burggr., t. I, p. 292. — SCHUTZ, Histor. Brandenb., cod.
diplom., p. 72, no 36. — Monum. Boic., t. XXX, p. 238, num. DCCXXXV.
- STILLFRIED, Monum. Zoller., tom. I, p. 40. — Originale desumptum ex
archivo ord. Theuton. commendae Virnsberg, extat in tabul. Monac., sigil-
lumque in omni ora laesum appendet ex filis sericis flavi coloris. Cf. Deduction
Brand. usurpationsgesch., 75, S 65, et Anhang 235, num. 117.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sycilie rex. Per presens scriptum notam facimus universis quod Cunradus burgravius de Nurenberc, dilectus fidelis noster, in nostra presentia constitutus nostre celsitudini supplicavit quod cum ipse emisset a Gotfrido de Hohenloch fideli nostro castrum Virnesperc, quod idem Gotfridus pro recompensatione dampni a Ludewico de Virnesperc sibi illati eodem Ludewico concedente de nostra licentia fuerat assecutus, nos vendicionem ipsam ratam habere, et dictum castrum cum omnibus justiciis et rationibus suis sibi et heredibus suis confirmare de nostra gratia dignaremur. Nos igitur suis supplicationibus favorabiliter incli

nati, attendentes etiam grata satis et accepta servicia que idem burgravius nobis et imperio devote exhibuit hactenus et que de bono in melius poterit exhibere, de nostre liberalitatis gratia qua benemeritos et fideles nostros semper consuevimus prevenire, predictam venditionem ratam habemus, dictum castrum cum omnibus justitiis et pertinentiis suis, sibi et heredibus suis perpetuo confirmantes. Ad hujus itaque nostre confirmationis memoriam, presens scriptum fieri et sigillo majestatis nostre jussimus communiri.

Hujus rei testes sunt : S. venerabilis Ratisponensis episcopus, imperialis aule cancellarius, frater H. venerabilis magister domus Teuthonice, Hermannus marchio de Baden, comes Fridericus de Zolre, Wolfradus de Crutheim, frater Bertholdus de Tanrode, Cupradus de Smidelvelt, Hermannus de Stolzenberc, Henricus de Steine, Fridericus de Kezelberc, Hermannus de Seheijm, et alii quamplures.

Data apud Hagenowe, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo quinto, mense septembris, none indictionis.

[ocr errors][merged small]

Fridericus, Romanorum imperator, ad conquestionem abbatis Murbacensis universis imperii fidelibus mandat ut nullus sit qui bona ejusdem ecclesiae alienare praesumat, sed si qua illicite alienata fuerint, ad jus ipsius ecclesiae debeant revocari.

(Edider. LUNIG, Reichsarchiv, continuat. I, Spicileg. eccles., p. 973.- SCHÖPFLIN,

Alsat, diplom., t. I, p. 371.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod cum dilectus princeps noster venerabilis Murbacensis abbas coram Alberto justitiario

« ZurückWeiter »