Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

cancellarius, H. Constantiensis, S. Augustensis, B. Argentinus, H. Basiliensis, C. Hyldensemensis, J. Leodiensis, G. Cameracensis, J. Metensis, ... Tullensis, ... Monasteriensis, E. Nuemburgensis, ... Trajectensis, C. Osemburgensis, R. Pactaviensis, H. Eystedensis, C. Spirensis, E. Merseburgensis, G. Verdunensis et C. Frisingensis episcopi; frater H. domus hospitalis Sancte Marie Theutonicorum in Jherusalem magister, . . . Morbacensis, ... Augensis et . . . Elwacensis abbates; 0. dux Bawarie palatinus comes Reni, H. dux Brabantie, A. dux Saxonie, B. dux Karinthie, M. dux Lothoringie, H. lancgravius Turingie, palatinus comes Saxonie, H. marchio Misinensis, H. marchio de Baden, J. et 0. marchiones de Brandeburch, H. comes Senensis, H. comes Barensis, D. comes Clevensis, H. comes de Hanalt, et alii quamplures.

Signum domini Friderici secundi Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis. (Monogramma.)

Ego Sifridus Ratisponensis episcopus imperialis aule cancellarius, vice domini Maguntini archiepiscopi totius Germanie archicancellarii, recognovi.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo quinto, mense augusti, octave indictionis, imperante domino postro Friderico Dei gratia serenissimo Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno imperii ejus sextodecimo, regni Jerusalem decimo, regni vero Sicilie tricesimo octavo, feliciter. Amen.

Datum Maguncie, anno, mense et indictione prescriptis.

rer

In die Timothei, scilicet in octava Assumptionis (22 aug.), 22 augasti. imperator diademate imperiali insignitus in ecclesia Moguntiensi, fere omnibus principibus astantibus, debito honore refulsit, post missarum sollempnia invitans principes omnes et omnem comitatum eorum ad festivas epulas , quae in loco campestri magnis sumptibus fuerunt praeparatae. GODEFR. Colon. ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 367.

[blocks in formation]

Fridericus, Romanorum imperator, ad supplicationem Conradi Hildeshemensis episcopi, ratam habet emptionem justo titulo factam a capitulo majoris ecclesiae Hildeshemensis quarumdam advocatiarum ab Hermanno et Henrico fratribus de Woldenberg, a Ludigero de Indagine et ab aliis.

(Edit. ap. HARENBERG, Hist. Gandersh. diplom., diss. II, p. 428-429, addita sed

male anni 1220 notatione.)

Fridericus, Dei gratia. Romanorum imperator semper augustus, Hierusalem et Sicilie rex, preposito, decano totique capitulo majoris Hildeshemensis ecclesie fidelibus suis gratiam suam et omne bonum. Constitutus in presentia majestatis nostre C. venerabilis Hildeshemensis episcopus, dilectus princeps noster, nostre celsitudini supplicavit quatenus (a) emptionem factam a vobis ad opus ecclesie vestre justo titulo quarumdam advocatiarum ab Hermanno et Henrico fratribus de Woldeberg et a Ludigero de Indagine et a quibuscumque aliis qui easdem advocatias ab eadem vestra ecclesia tenuerunt, vel si quam emptionem in antea (6) fieri contigerit ab his qui similiter advocatias ipsas ab eadem ecclesia tenent, ratam habere de nostra gratia dignaremur. Nos (c) autem ipsius dilecti principis nostri, cujus sincera devotio et grata servitia nostro culmini grata resident et accepta, supplicationibus. .... ..... emptionem ipsam predictarum advocatiarum, sicut a prefatis fratribus Hermanno et Henrico et a Ludigero de Indagine et a quibuscumque aliis qui ipsas a prenominata ecclesia tenuerint, juste et rationabiliter noscitur esse facta vel in antea fieri contigerit ab iis qui advocatias ipsas a prenominata ecclesia tenent, ratam et firmam ha

(a) Ap. Harenberg quamvis, male.
(6) Ibidem aurea, male.
(c) Ibidem dignamur. Hos, male.

bemus ex nostre gratia majestatis. Ad hujus (a) itaque ratihabitionis memoriam, presentes litteras inde fieri et nostre majestatis sigillo jussimus communiri.

Datum Maguncie, vicesimo tercio augusti, VIII' indictione.

Maguntino,

Fridericus, Romanorum imperator, papae nuntiat ex deliberato in colloquio cum principibus imperii consilio se Lombardiam ineunte futuro augusto.) aprili hostiliter ingressurum, nisi negotium Lombardiae quod ipsi papae commisit, in festo Natalis Domini proximo terminetur.

(Memorat. in Summar. privilegior. eccl. Roman., ex cod. cardin. Ottoboni, ap.

MARTENB et DURAND, Ampliss. collect., t. II, col. 1244.)

Littera Friderici ejusdem, imperatoris, Jerusalem et Sicilie regis, domino Gregorio papae directa per quam ei significat quod super facto Lombardorum pro quo dictus dominus papa magistrum ... nuntium et scriptorem suum ad ipsum miserat, cum principibus imperii in generali curia Maguntiae celebrata, deliberaverat (1), juramento super hoc per eosdem principes corporali praestito in principio tunc futuri mensis aprilis ipsos Lombardos aggredi, et quod per duos viarum aditus, scilicet per Basileam et Augustam, Lombardiam introibunt. Nihilominus tamen ipse imperator committit totum ipsorum Lombardorum negotium domini papae arbitrio disponendum usque ad festum Natalis Domini tunc proxime, juxta tenorem scripti aurea bulla imperiali signati quod

(a) In impresso has, male.

(1) « In eadem curia ..... postulavit a principibus auxilium contra Lombardos. » Annal. Argent. ap. BoehmER , Fontes, t. III, p. 109. Cf. epistolas Gregorii IX, 22 septemb. 1235 et 24 martii 1236, et praecipue encyclicam Friderici ipsius, quam circa junium 1236 ad reges misit, et incipit : Inviti loquimur.

anno praeterito in Tusciam sibi misit (1), quod scriptum per omnia ratum habet. Incipit sic : Sanctissimo in Christo patri... fol. xix, p. 1.

Apud Hagenowe. augusto.

Fridericus, Romanorum imperator, notum facit quod in generali curia sua Walterus de Limburg pincerna Gottifredo de Hohenlohe comiti Romaniolae pro restauratione damnorum per se ipsi illatorum, mille marcas argenti solvendas promisit, et super solutione castrum suum Schenckenberg et alia bona tam in proprietate quam in feodis obligavit.

(Edider. HANSSELMANN, Diplomatisch. Beweiss des hauses Hohenlohe , t. I, beyl.

no XXII, p. 398, ex origin. in archivo Hohenl. – LUDEWIG , Reliquiae manuscript., tom. II, p. 216.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum fieri volumus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod nobis residentibus in palatio nostro Hagenowe in generali curia pro judiciis audiendis, assistentibus nobis plerisque principum et procerum nostrorum, dum Gottifridus de Hohello comes Romaniole fidelis noster conveniret in presentia nostra Walterum de Limpurc pincernam super immensis dampnis sibi illatis per eum, dictus Walterus cum eodem Gottifrido ad subscriptam conventionem et satisfactionem gratuitam, optenta licentia et permissione nostra, devenit : videlicet quod pro restauratione dampnorum promisit eidem Gottifrido mille marcas argenti pari et boni solvendas, pro quibus obligavit et assignavit ei castrum Scenkenburc et redditus centum talentorum Herbipolensis monete, ubicumque idem Gottifridus in bonis ipsius Gualterii sive in proprietate sive in feodis ejusdem velit accipere; ita quod proprietatem incontinenti per curiam

(1) Videlicet apud Montemflasconis, septembri 1234. Vid. supra, p. 490.

nostram sibi tradidit; feoda vero que ipse tenebat, videlicet per dilectum principem nostrum Babinbergensem et Herbipolensem episcopos, eidem assignavit, predicto Babenbergensi qui presens erat primitus resigoando, subscriptis conditionibus et pactis in eadem traditione et assignatione taliter intervenientibus, quod ab hinc usque ad festum sancti Martini proximo venturum et ex tunc usque ad annum unum completum in eodem festo dictus Gottifridus et heredes sui omnia predicta bona cum pertinentiis suis pleno jure in libera et quieta possessione tenebunt; ita quod si completo anno in sequenti festo beati Martini prefatus Gualterus mille marcas puri argenti solverit eidem Gottefrido et heredibus suis, idem Gottefridus vel heredes sui tam predictum castrum quam alios redditus sibi restituere teneatur. Si vero termino pretaxato idem Gualterus non solverit predictam pecunie quantitatem, predictus Gottifredus et heredes sui predictum castrum Scenkeburc cum pertinentiis suis et redditus centum talentorum jure perpetuo tam proprietatis titolo in hiis que propria sunt quam jure feodali in feodalibus retinebunt, sine contradictione vel molestia alicujus quiete et pacifice possidenda (1). Ut autem predicta conventio et satisfactio in suo robore perseverent, ad ejusdem rei memoriam presentem memorialem paginam fieri fecimus et sigillo nostro jussimus communiri.

Testes autem qui interfuerunt sunt : Ekebertus Babinbergensis episcopus, Simfridus Ratisponensis episcopus imperialis aule cancellarius, H. landgravius Thuringie, B. dux Karinthie, ... marchio de Baden, frater H. magister domus Theotonicorum in Jerusalem, C. burcravius de Nuremberc, Albertus de Rotenvels, Wolfradus de Crutheim, Engelhardus de Osterna, C. pincerna de Winterstetten, C. pincerna de Clingeburc, Fridericus de Kezzelburc, C. de Smidelvelt, Gottfridus de Solzburc, H. de Lapide, Otnandus de Escenowe, Hugo de Sulze, Marquardus de Sneite, Gottefridus miles de Hohello (2), et alii quamplares.

(1) Cf. infra documentum de conventione eadem ann. 1237 mense maio redactum.

(2) Hic autem non erat de stirpe Hohenloica oriundus, sed tantummodo miles sive vasallus castrensis (burgmann); huc pertinent solita verba: castrum N. cum omnibus hominibus eidem

IV. Pars 2.

96

« ZurückWeiter »