Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ubicumque proscriptas interdicitur vel invaditur, a nemine defendatur, et si quis eum scienter defenderit et de hoc legitime convictus fuerit, eadem culpa teneatur et tanquam proscriptus judicetur.

Nulla civitas vel opidum proscriptum teneat scienter. Nullus eum defendat si ei malum aliquod inferatur; nichil ei detur gratis; nemo secum in emptione vel venditione participet, sed in omnibus evitetur. Si civitas eum communiter scienter tenuerit, si est murata, murum ejus judex terre destruat; hospes ejus ut proscriptus puniatur. Si civitas muro caret, judex eam succendat nec ulli liceat eam defendere. Si civitas se opposuerit, tam civitas quam homines qui se opponent cadant ab omni jure suo. Si judex in cujus districtu est, hoc facere nequeat, significabitur nobis, et nos illud exequi faciemus.

14. De emptoribus rei predate vel furtive. Interciditur nocendi materia si fautoris occasio subtrahatur. Unde etiam secundum jura civilia pari pena prosequimur et fures et eos qui per participationem depositi vel empti sinum furantibus prebuerunt. Statuimus itaque ut quicumque scienter emerit rem predatam vel furtivam vel hospes fuerit, id est scienter receptor non proscriptorum predonum aut furum, si de hoc legitime semel convictus fuerit, domino cujus res erat solvat in duplum. Si secundo convictus fuerit hoc fecisse, si res predata fuerit tanquam predo, si furtiva tanquam fur puniatur.

15. De justiciario curie. Trahunt ad se sollicitudinem imperii regimen et diversarum negotia terrarum et regionum; que cum semper expediat per nostram diligentiam expediri, querelantium causas quibus personaliter presidere non possumus, per virum probate fidei, opinionis honeste, prepositum judiciis, loco nostri volumus terminari, in quo preter hec que nostre censure specialiter reservavimus, inviolabile judicium attendatur. Statuimus igitur ut curia nostra justitiarium habeat virum libere conditionis, qui in eodem persistat officio ad minus per annum, si bene et juste se gesserit. Hic singulis diebus judicio presideat, exceptis diebus dominicis et aliis festis majoribus, jus reddens omnibus querelantibus, preterquam de principibus et aliis personis sublimibus in causis que tangunt personas, jus, honorem, feoda, proprietatem vel hereditatem eorumdem, et nisi de causis maximis; predictarum etenim discussionem et judicium nostre celsitudini reservamus. Hic judex terminos sive dies in illis arduis causis eorumdemque ad imperatorem (a) spectant non prefiget sine nostro speciali mandato. Reos non proscribet nec a proscriptione absolvet; hec namque auctoritati nostre et excellentie reservamus. Et idem jurabit quod nichil accipiet pro judicio, quia nec amore nec odio nec prece nec pretio nec timore nec gratia nec alia quacumque de causa judicabit aliter quam justum sciat vel credat secundum conscientiam suam, bona fide sine omni fraude et dolo. Eidem dimittimus et assignamus jura que ex absolutione proscriptorum provenerint que vulgo dicuntur wette, eorum dumtaxat (6) quorum cause coram eo tractate sunt ut benevolentius judicet et a nullo numera recipiat; quam penam nemini relaxabit, ut homines proscriptionem potius timeant. Idem habebit notarium specialem qui nomina proscriptorum scribet et actorum et causam ipsam sive querelam et diem quo proscriptioni involventur; item nomina absolutorum a proscriptione et actoris propter quem proscripti fuerunt, causam et diem absolutionis, fidejussorum absoluti nomina, qui sint et unde sint, sive aliam cautionem quam prestat absolvendus juxta consuetudinem terrarum pro satisfactione querelantis. Idem recipiet litteras continentes querelas et servabit. Idem nullam aliam curam negociorum curie habebit. Idem scribet nomina eorum qui accusantur vel denunciantur tanquam nocivi terre, et infamiam et eorum nomina quando a suspicione absolvuntur delebit. Idem scribet omnes sententias coram nobis in majoribus causis inventas, maxime contradictorio judicio obtentas, que vulgo dicuntur gesamint urteil, ut in posterum in casibus similibus ambiguitas rescindatur, expressa terra secundum consuetudinem cujus sententiatum erit. Idem erit laicus propter sententias sanguinum quas clerico scribere non licet, et preterea ut si delinquit in officio suo, pena debita puniatur. Item juramentum prestabit secundum formam juramenti qualiter (c) justiciarius facit, et quod fideliter

(a) Alias ad ipsum.
(6) Alias eosdem taxat, male.
(c) Ap. Höfer quod.

et legaliter se habebit in officio, nibil scripturus et facturus contra jus et debitum secundum conscientiam bone fidei, omni dolo et fraude cessante.

Ad generalem statum et tranquillitatem imperii edite et promulgate sunt hee constitutiones de consilio et assensu principum tam ecclesiasticorum quam secularium necnon plurimorum nobilium et aliorum fidelium imperii, in sollempni curia celebrata Maguncie, anno incarnationis Domini MCCXXXV, mense augusti, indictione VIII, imperante domino Friderico secundo, Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno imperii ejus XV, regni Ierusalem X, regni vero Sicilie XXXVII, feliciter. Amen.

Apud

Fridericus, Romanorum imperator, ad preces Walteri abbatis Sancti Gisleni, inserit et renovando confirmat privilegium a patre suo Henrico imperatore anno 1191, 17 junii, eidem monasterio

Maguntiam,

augusto.

concessum.

(Edid. BAUDRY, Annal. de l'abb. de S. Ghislain, ap. REIFFENBERG, Monuments

pour serv. à l'hist. des prov. de Hainaut, etc., t. VIII, p. 429; coll. cum origi-
dali in archivo Bruxellensi. Bulla avulsa, pendent tantum fila serica rubri
coloris.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fredericus, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Imperialis eminentia tunc precipue sui nominis titulos ampliat cum divine pietatis intuita per quam preest principibus orbis terre, loca religiosa pia mentis affectione tuetur ac protegit et favorabiliter eorum justas petitiones admittit. Eapropter universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris volumus esse notum quod constitutus in presentia nostra Walterus venerabilis abbas monasterii Sancti Gisleni, fidelis noster, quoddam privilegium, olim indultum monasterio suo ab Henrico patre nostro inclite recordationis augusto, nostre celsitudini presentavit, humiliter supplicans ut

illud innovare et ea que continentur in ipso confirmare de nostra gratia dignaremur. Cujus privilegii tenor talis est :

In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus VI, divina favente clementia Romanorum imperator et semper augustus. Licet ad universas ecclesias Dei et personas ecclesiasticas celsitudinis nostre patrocinium generaliter debeat extendi, eas tamen amplioris nimirum favore benignitatis et gratie amplecti et confovere decrevimus quas specialioris debitum fidelitatis familiariori nobis devotione commendavit. Hanc sane circa monasterium Sancti Gisleni considerationem habentes quod a nostris predecessoribus, videlicet Dagoberto, Ottone tertio, Henrico secundo, Cuonrado itemque Cuonrado itemque Henrico tertio, regibus et imperatoribus, legitur esse constructum, universis imperii nostri tam presentibus quam futuris fidelibus notum fieri volumus quod nos ob firmam imperii regnique nostri stabilitatem et anime nostre nostrorumque parentum perpetuam salutem, interventu quoque et petitione carissimi fidelis nostri venerabilis scilicet Gotwuini, ejusdem monasterii abbatis, laudabili quoque gloriosissimi domini ac patris nostri benedicte memorie Frederici christianissimi imperatoris exemplo inducti, ipsam Sancti Gisleni cellam ita prorsus ab omni jare mortalium liberam quod nulli ex temporalibus preter creatorem suum Deum servire deberet, excepto solum honoris largitione de manu regis et imperatoris sicut de manu liberi advocati recipienda, sub nostre tuitionis patrocinium suscepimus, et omnes res ad eam pertinentes juxta tenorem privilegiorum prefatorum regum et imperatorum lege in perpetuum valitura eidem monasterio renovamus, et imperiali auctoritate confirmamus in omni possessione jam dicte ecclesie, videlicet in terris, in pratis, in silvis, in aquis, in villis et in servis nullum advocatum preter abbatem habere. Sane servos cujuscumque civitatis, castri seu alterius loci incole fuerint, lege nulla impediente sue ecclesie lege adstrictos abbatique ac si domino et advocato suo per omnia servituros provida judicii ratione asserimus. Statuimus etiam ut defuncto abbate fratres ejusdem monasterii, invocata Sancti Spiritus gratia, idoneum et utilem rectorem sibi libere eligant, qui tempore oportuno presentie regali sive imperiali se exhibeat, et facto regie sive imperatorie majestati hominio, investituram abbatie de manu regia seu imperatoria suscipiat. Adjicimus etiam ut sicut ex sententia principum coram nobis judicatum est, nullus villicationem in possessionibus ad eundem locum pertinentibus hereditario jure teneat vel repetat, sed abbas qui pro tempore fuerit idoneum et fidelem villicum de familia monasterii constituat et deponat. At si quis de familia monasterii abbati suo rebellis inventus fuerit, ex judicio et districtione parium suorum ad satisfactionem abbatis cogatur. Decernimus ergo et imperiali auctoritate precipimus ut nullus successorum nostrorum regum et imperatorum, nullus episcopus, dux, marchio, comes vel vicecomes aut alia quelibet persona magna sive parva hujus nostre renovationis confirmationem infringere presumat, sed predictus abbas suique successores nostra freti auctoritate bona monasterii recolligendo pristinam ejusdem loci libertatem sine impedimenti molestia obtineant. Si quis vero, quod absit, hujus precepti nostri statutum infringere temptaverit, centum libras auri puri componat, quarum partem dimidiam fisco nostro et reliquam predicto monasterio persolvat. Ut autem hec ab omnibus credantur et inconvulsa habeantur, hanc inde cartam scribi jussimus et sublimitatis nostre sigillo aureo communiri (1), manuque propria corroborantes idoneos testes subnotari fecimus, quorum hec sunt nomina :

Godefridus Aquilegensis patriarcha, Philippus Coloniensis archiepiscopus, Willielmus Ravennas archiepiscopus, Otto Frisingensis episcopus, Bonifacius Novariensis episcopus, Johannes Sancte Agathensis episcopus, Rofridus abbas Sancti Benedicti Montis Casini, Willelmus abbas Sancte Sophie in Benevento, Otto Boemorum dux, Conradus dux de Rotemburc, Bertholdus dux Dalmatie et marchio Hystrie, Henricus marchio de Romesberch, Henricus frater ducis Austrie, Albero comes de Bogen, Gerardus comes de Tullenstein, Raboldus comes de Ortemberch, Gunterus comes de Kevernberc, Petrus urbis Rome prefectus, Thedericus comes de Hostaden, Lambertus comes de Thuringen, Richardus comes Consie, Willelmus comes Caserte, et alii quamplures.

(1) Bulla Henrici aurea optime expressa et integerrima pendet ab originali in archivo Bruxellensi asservato.

« ZurückWeiter »