Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Gregorius (a), etc., magistro et fratribus hospitalis Hierusalem, etc. Evidens est et ambiguitatis nubilum non admittit quod ad hoc potissime religionis habitum assumpsistis ut in Terre Sancte partibus ampliationi vacando fidei, patrie superne civibus aggregari (b). . Digne igitur vobis suadere possumus et debemus ut cum propositum vestrum ex eo precipue promoveri valeat quod Syrie partibus aliquod adversitatis nubilum non incumbat, illa promptis affectibus studeatis efficere per que possit eadem pacis et quietis gaudiis exultare. Rogamus itaque universitatem vestram et hortamur attente, per apostolica scripta vobis in virtute sancte obedientie precipiendo mandantes quatenus provida meditatione pensantes quid charissimo in Christo filio nostro Federico imperatori ex eo favoris debeamus et premii quod in obsequiis matris Ecclesie, sicut suam excellentiam decuit, promptus et efficax studuit inveniri, bajulo et legato suo in predictis partibus constituto omne quod poteritis in imperialium conservatione jurium consilium et auxilium, sublato difficultatis obstaculo, prebeatis; curam et studium habituri ut, si forte nobilis vir Joannes de Ibelino (c) ac populus Acconensis ejusdem suggestionibus instigatus ad obsidendam civitatem Tyri vel aliquam terrarum ad dominium imperiale spectantium procedere aliquatenus attentarent, efficacem opem et operam apponatis ut ipsi a suo conatu corruant et adversus imperatorem eumdem se ulterius erigere non presumant. Sicque fiat quod, illis a concepti erroris prosecutione cessantibus et vestra faciente prudentia quod in predictis partibus vitentur dissentionis et scandali detrimenta, nos qui honoribus Ecclesie reputamus adjici quicquid secundum Deum potest utilitatis et glorie imperiali excellentie cumulari, reddatis vobis in vestris necessitatibus obligatos, et imperatoris ejusdem potentia sit vobis opportunis temporibus gratiosa; scituri quod cum sepedictus imperator sit in remoto positus, quare nobis de suorum conservatione jurium cura imminet specialis, si eum (d) in premissis vel aliis a quocumque offendi contin

(a) Ap. Pauli papa nonus, male.

(b) Deest verbum mereamini vel hujusmodi.

(c) Ap. Pauli de Gibelino, male.

(d) Ap. Pauli enim, male.

IV. Pars 2.

93

geret, quasi esset nobis illata injuria, gravis cor nostrum turbatio fatigaret, succedentibus ultionis condigne studiis que haberi condecet in presumptorum excessibus corrigendis.

Datum Perusii, V kalendas augusti, pontificatus nostri anno nono.

In eumdem modum scriptum est magistro et fratribus domus militiae Templi Hierosolymitani et praeceptori et fratribus hospitalis Sanctae Mariae Theutonicorum in Accon (1).

Perusii, 1o augusti.

Gregorius papa episcopo Ratisponensi mandat ut Henrico filio Friderici, Romanorum imperatoris, ab archiepiscopo Salzeburgense excommunicato, cum sit ad patris gratiam jam reversus, sufficienti ab eo cautione recepta, beneficium absolutionis impendat.

(Edit. ap. RAYNALD., Annal. eccles., ad ann. 1235, § X, e regest. Gregor., lib. IX, n° 172.)

Gregorius, etc., episcopo Ratisponensi, imperialis aule cancellario, etc. Cum nobilis vir Henricus natus charissimi in Christo filii nostri Friderici Romanorum imperatoris pro perjurio quod incurrit se patri temere opponendo, sit per venerabilem fratrem nostrum Salzeburgensem archiepiscopum auctoritate nostra excommunicationis vinculo innodatus, presentium tibi auctoritate mandamus quatenus eidem, cum sit ad ipsius imperatoris gratiam jam reversus (2), juxta formam Ecclesie beneficium

(1) Adest etiam ap. RAYNALD., Annal. eccles. ad ann. 1235, § XLII, sub notis chronologicis eisdem alia epistola nobili viro Joanni de Ibelino directa, cum invocatione « Spiritum consilii sanioris, » qua graviter illum papa objurgat ex eo quod res Syriacas infestet.

(2) Inde discimus papam, ineunte augusto, nondum comperisse qualiter Henricus, primo in gratiam receptus, mox e solio in carcerem dejectus fuerit.

absolutionis impendas; sufficienti ab eo prius cautione recepta quod militibus Danis ab obsequio Romane Ecclesie redeuntibus necnon clericis accedentibus ad illam et redeuntibus ab eadem, quos fecit bonis suis non absque divina et Apostolice Sedis injuria spoliari, satisfaciat competenter.

Datum Perusii, kalendis augusti, [anno IX].

Curia celeberrima in Assumptione beatae Mariae apud Ma- 15 augusti, guntiam indicitur. Ubi fere omnibus principibus regni Teutonici convenientibus, pax juratur, vetera jura stabiliuntur, nova statuuntur et Teutonico sermone in membrana scripta omnibus publicantur (1); excessus regis contra imperatorem cunctis aperiuntur (2). GODEFR. COLON. ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 367. Adveniente festo Assumptionis, convenerunt principes ex diversis partibus Theutoniae apud Moguntiam usque ad duodecim millia militum. Annal. Argentin., Ibidem, t. III, p. 109.

(4) Membranae hujusmodi Teutonico sermone tunc conscriptae exempla nulla supersunt; at capita constitutionis ordine paulo diverso ibi collocata fuisse, inde fortasse conjicere liceat quod textus Teutonico sermone scriptus, ubicumque non solum posteriorum constitutionibus imperatorum inseritur, sed seculo XV e latino translatus occurrit, eodem ordine habetur quem infra in edictis de 25 julii 1281, de 13 decembris 1284, de 24 martii 1287, de 2 octobris 1292 et anni 1303 invenies. Pertzii animadversio, p. 312. Textum vero Germanicum a constitutionibus Rudolfi, Adolfi et Alberti diversum, sive ab ipso exemplo anni 1235 sive a textu latino derivatum, cl. vir ille denuo proposuit inter Addenda, t. IV, p. 574-582. Cf. GATTERER, De Epocha, etc., ap. Comment. Gotting., anno 1780, p. 24. Schönemann (System der Diplom., t. I, p. 300) huic opinioni adversatur qua quidam Moguntinam constitutionem sub prima et originali forma Teutonico sermone scriptam fuisse crediderunt.

[ocr errors]

(2) Tunc temporis Henricum ex sententia principum regia potestate destitutum fuisse arbitramur. Ap. JUNGEN, Miscellan., t. II, p. 122-123, adest quoddam instrumentum ubi ad calcem haec singularis nota legitur: « Acta sunt hec Friderico imperatore filium suum a sui regni solio destituente. » Cf. GEORGIUS, Uffenh. Nebenstund., t. I, p. 205, nota.

In solemni curia

Fridericus, Romanorum imperator, constitutionem generalem Maguntiae, promulgat sub quindecim capitulis distinctam, ad statum imperii in observantia pacis et executione justitiae reformandum.

augusto.

(Edit. ap. SCHUNK, Beitrage zur Mainzer Gesch., t. I, p. 354. — HÖFER, Zeitschrift, t. II, p. 190, cum variantibus.- DREYER, Nebenstunden, ann. 1768, p. 433.- PERTZ, Monum. Germ. Histor., t. IV, p. 313; coll. cod. bibl. publ. Francofurtanae, olim S. Bartholom., sec. XIII, et charta civit. Tremoniae, seculi ejusdem, nunc in archivo provinciali Monasteriensi.)

Fridericus secundus, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Imperialis eminentie solium nutu divine provisionis adepti, circa regimen subjectorum consilia nostra duplici vinculo pacis et justitie roboranda providimus ut per hec nominis nostri celebritas habeat quod sibi servet ad gloriam, subditis ad salutem. Ex his enim precipue munitur auctoritas imperantis, cum in observantia pacis et executione justitie quantum terribilis est perversis, tantum est desiderabilis mansuetis. Proinde cum ad commissam nobis rempublicam gubernandam nos urgens cura sollicitet ut sub felici nostrorum temporum statu circa subjectos nostri imperii populos vigeat pacis et justitie moderamen, licet per totam Germaniam constituti vivant in causis et negotiis privatorum consuetudinibus antiquitus traditis et jure non scripto, quia tamen ardua quedam que generalem statum et tranquillitatem imperii reformabant nondum fuerant specialiter introducta, quorum partem aliquam siquando casus trahebat in causam, ficta magis opinio quam statuti juris aut optente contradictorio judicio consuetudinis sententia terminabat; de consilio et assensu dilectorum principum ecclesiasticorum et secularium in solempni curia celebrata Moguntie constitutiones quasdam certis capitulis comprehensas, presentibus eisdem principibus, nobilibus plurimis et aliis fidelibus imperii, fecimus promulgari; quas in publica munimenta redactas ab universis et singulis jussimus inviolabiliter observari, pena

contra transgressores sacrarum constitutionum edita, prout violate majestatis decus et facilitas exigit delinquentis.

1. De ecclesiasticis sententiis in causis spiritualibus observandis. Libertates ecclesiarum et jura tanto liberalius nostra debet fovere clementia quanto devotius nobis ab eisdem et earum rectoribus in spiritualibus et temporalibus servicium exhibetur. Statuimus igitur firmiter et districte precipimus ut in civitatibus, opidis, villis et omnibus locis sacri nostri imperii, episcoporum et archidiaconorum jurisdictioni nullus injuste resistat, sed eorum ordinationes et juste sententie in causis ecclesiasticis observentur.

2. De advocatis ecclesiarum. Statuimus insuper et districte jubemus ut omnes ecclesiarum advocati fideliter eas pro viribus et posse suo defendant, sicut divinam gratiam et nostrum diligunt favorem. In bonis etiam advocatiarum suarum ita se rationabiles et modestos exhibeant ut ad nos de ipsis gravis querela non veniat; alioquin, ad satisfactionem querelantium de ipsis sumemus ut est justum debitam ultionem. Preterea sub obtentu gratie nostre et imperii firmiter inhibemus ne quis propter quamcumque culpam, debitum vel guerram advocatorum, bona ecclesiarum invadat vel pignoret vel incendiis dampnificet aut rapinis. Quod si fecerit, convictus legitime coram suo judice, proscribatur, nec proscriptio relaxetur nisi triplum dampni persolvatur illati, duplum ecclesie cujus bona sunt et simplum advocato.

3. De treugis. Sepius accidit ut presertim inter militares viros orta contentio treugarum interpositione per obligationis vinculum conquiescat. Quia quod ex humanis erroribus per momenta subtrahitur, nisi nexui pene subjaceat in perniciem pristinam recidivat, firmiter igitur et districte precipimus ut si is in quo treuge violate sunt, cum eo in cujus manum promisse fuerunt et duobus aliis synodalibus viris integri status de violatione treugarum coram judice suo per sacramenta probaverit, violator proscribatur nec unquam absolvatur a proscriptione preter voluntatem actoris vel manum perdat. Si vero is in cujus manum treuge date sunt, noluerit veritati testimonium perhibere, cogatur a judice, nisi declaret suam ignorantiam sacramento; alioquin convictus manum amittat. Quod

« ZurückWeiter »