Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

donatione nostra audeat ulla confisus audacia aliquomodo molestare vel eos in jure suo sumpta occasione irrationabili aliquatenus impedire. Ut autem hec nostra donatio rata in perpetuum permaneat et fratribus inconvulsa, presentem paginam eis tradi jussimus sigillo nostro et testibus roboratam.

Testes autem sunt hii: venerabilis Landolfus Wormaciensis electus, Albero abbas Novi Castri (a), Taiginardus imperialis aule prothonotarius, Heinricus marcgravius de Burgov, Albertus comes de Hausburch, Anselmus de Justingen, Heinricus camerarius, Bertholdus marchalcus de Raisse, Rudolphus de Vonenberch, Heinricus comes de Werde, Cunradus scoltetus de Hofenburch, Eberhardus de Hertingesberch, Rindismule de Grundisberch.

Actum apud Hagenowe, anno gratie M° CC XXXV°, VII kalendas aprilis, indictione VIII'.

Apud Spigelberg, [martio exeunte.]

Hermannus, miles de Rietberg, donationem bonorum suorum in Ulvensheim ecclesiae Uterinae vallis a se factam tertio protestatur, Henrico rege apud Spigelberg praesente et consentiente.

(Edit. ap. WURDtwein, Nov. subsid. diplom., t. XII, p. 145.)

Ego Hermannus miles de Rietberc omnibus presens scriptum inspecturis notum facio quod bona mea in Ulvensheim taliter in possessionem ecclesie Uterine vallis devenerunt : Siquidem ipsa bona partim pro XL libris, partim pro remedio anime mee et meorum eidem ecclesie contuli et in castro meo Rietberc communicata manu cum uxore et pueris abbati Heinrico, Alberoni cellerario et Gerhardo converso, nullo reclamante vel contradicente, assignavi. Postmodum vero apud supradictam villam Ulvensheim coram ejusdem ville et aliarum adjacentium villarum quibusdam (a) Germanice Neuenburg.

rusticis, in presentia militum Heinrici de Scharpheneke et filii ejus Heinrici junioris, C. de Rode, Baldewini de Nicastel, Ditheri de Queichen, supradicte ecclesie personis perpetuo possidenda cum omni jure quo prius ea possederam, rursum sollempniter assignando, totum factum meum confirmavi. Tandem apud castrum Spigelberc, predicto H. de Scharphenecke et Hugone de Offinbach tunc burgravio in Spigelberc coram glorioso Romanorum rege Heinrico, facto meo et juri ecclesie testimonium perhibentibus, idem rex tam factum nostrum quam jus ecclesie favore et assensu suo roboravit, et predicto Hugoni burgravio ab omni lesione et injuria auctoritate regia tuendum commisit.

Hujus rei testes sunt: venerabilis C. episcopus Spirensis, Hertwicus capellanus ejus, Fridericus comes de Liningen, Gerhardus Sylvester comes, Wernherus de Bonlanden, Wiricus de Dune, Sifridus scultetus de Lutra, et alii quamplures.

Ut autem hec omnia firma et illibata permaneant, sigillis predicti Spirensis episcopi, abbatis Uterine vallis, nostro et domini H. de Scharphenecke in presenti cedula sunt roborata.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis M° CC XXX° V° (1).

Henricus, Romanorum rex, notum facit quod episcopo Osnaburgensi locum argenti fodinae in praedio ecclesiae ejus, Hüggel et Stertenbrinke dicto, ipsi et ejus successoribus et ecclesiae titulo contulit feudali et eorum perpetuis usibus deputavit.

(Edit. ap. MÖSER, Osnabr. Gesch., 3a pars docum., n° 168, descript. ab Henseler. ex autographo.)

Apud Oppenheim, 1 aprilis.

(1) Deest notatio mensis. Minime tamen dubitandum tum ex itineris ordine, tum ex praesentia comitum de Leiningen et Sylvestris, quin ad mensem martium exeuntem hoc instrumentum referri debeat.

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus presentes litteras inspecturis gratiam suam et omne bonum. Ad notitiam singulorum volumus pervenire quod nos intuitu devotionis quam ad nos habet dilectus princeps noster venerabilis Osnaburgensis episcopus, locum argentifodine in predio ecclesie sue quod Huyl et Stertbrinke vulgariter appellatur, sibi et suis successoribus et ecclesie Osnaburgensi cum omni jure et integritate ac suis pertinentiis titulo contulimus feudali et eorum perpetuis usibus deputamus. Ut igitur hec concessio nostra ipsi episcopo et suis successoribus ac ecclesie memorate rata permaneat et inconvulsa, presentem paginam inde conscriptam appensione sigilli nostre celsitudinis fecimus communiri.

Datum apud Oppenhein, anno dominice incarnationis M° CC XXX V°, kalendis aprilis, indictione VIII.

Apud Oppenheim, aprili.

Cum rex per poenas magnas cives Wormacienses vincere non posset, statim post Pascha (8 april.) anno MCCXXXV, convocatis omnibus suis fautoribus in partibus istis, venit, et convenerunt apud Oppenheim. Et in die sancti Marci ewangelistae (23 april.) mittens (sic) eos Wormatiam cum quinque mille armatis et pluribus. Qui venientes hora prima, volentes civitati nocere, quod adimplere non poterant; sed tamen in suburbio civitatis quod dicitur ad sanctum Michaelem, triginta domos vel paulo plures combusserunt. A civibus vero taliter coacti sagittis et pugnis, statim hora sexta reversi sunt Oppenheim ad suum regem. Erat autem inter eos Fridericus comes de Liningen et Silvester comes et alii multi comites et nobiles, quorum aliqui interim cum civibus composuerunt tam petitionibus quam etiam denariis (1). Annal. Wormat. ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 179.

(1) Huc bene convenit quod legimus in Annal. Argent. ap. BOEHMER, Fontes, t. III,

10 maii.

Henricus, Romanorum rex, civibus in Frankenfort propter Frankenvord, reparationem pontis eorum qui ex inundatione aquarum in maxima parte corruerat, medietatem proventuum monetae suae in Frankenfort et de sylvis suis ligna necessaria concedit.

(Edit. ap. LUNIG, Reichsarchiv, t. XIII, p. 558.- Privileg. et Pacta von Frankfurt, p. 9. BOEHMER, Codex Moenofrancof., t. I, p. 61.)

In nomine Domini. Amen. Henricus septimus, Dei gratia Romanorum rex semper augustus, fidelibus suis universis civibus in Franckenfurt pro tempore constitutis gratiam suam et omne bonum. Sicut pre ceteris civitatibus et hominibus nostris civitas vestra nobis hactenus obsequiosior ac devotior extitisse demonstratur, sic et gratia nostra debet vos amplioribus beneficiis honorare ut per hoc favoris nostri plenitudinem experiamini per effectum. Cum igitur ex repentina inundatione aquarum pons vester aliquotiens destruatur in parte et tandem forte corruerat, sicut jam perpenditur manifeste ex eo quod quedam pyle medie sunt destructe; hanc vobis gratiam intuitu pietatis ac vestre devotionis respectu duximus faciendam et ea in perpetuum volumus vos gaudere, scilicet ut medietatem proventuum monete nostre in Franckenfurt ad reparationem ipsius pontis annis singulis habeatis perpetuo et de sylvis nostris adjacentibus ligna, si qua vel quanta ad id necessaria erunt vobis. Ideoque volumus et mandamus vobis districte ut de his proventibus reparetis continue pontem ipsum. Ut autem super hac gratia vobis facta perpetuam certi

p. 108 Anno MCCXXXV intelligens rex patrem adventurum, timens eum, coepit sibi asciscere amicitias principum et baronum et civitatum suarum. Unde incipiens a Basilea, ab omnibus civitatibus suis in Alsatia accepit obsides ne ab eo resilirent. Disposuit etiam cum illis de Nifen et cum aliis quibusdam quod bello impetierunt marchionem [de Badenl. Qui certus de adventu imperatoris, viriliter se defendit. »

726

HENRICI SEPTIMI HISTORIA DIPLOMATICA. [Ann. 1235. tudinem habeatis et vobis firmiter observetur, id quod per presens privilegium [concedimus sigillo nostro] fecimus communiri.

Testes hujus rei sunt: Hermannus Herbipolensis, Conradus Spirensis episcopi, Thegenhardus imperialis aule prothonotarius, Ludolphus burgravius de Friedberg, Rudolphus de Wünnenberg (a), et alii quamplures.

Acta sunt hec apud Frankenford, anno incarnationis dominice MCCXXXV, VI idus maii, indictione VIII.

Apud Frankenvord, 13 maii.

Henricus, Romanorum rex, ad supplicationem Sifridi Maguntini archiepiscopi, nobili viro Philippo de Virnenburg hanc concedit gratiam ut feoda ejus quae ab imperio tenet ad omnes ejus haeredes tam feminas quam masculos, transire possint.

(Memorat. ap. BOEHMER, Regest. imper., p. 254, no 377, ex cod. Redinghovenio apud Monachum, t. III, fol. 78.)

Datum apud Frankenvord, anno dominice incarnationis MCCXXXV, III idus maii, indictione VIII.

(a) Scilicet de Fonenberch.

FINIS PARTIS TERTIAE.

« ZurückWeiter »