Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nie, cum fuerit imperator ipse dominus rex factus. Juraverunt predictus dominus comes Manfredus potestas Mediolani et nobiles viri Ubertus de Extenate et Mudalburgus judex Mediolani, de voluntate consilii communis Mediolani et predictorum ambasiatorum Brixie, Novarie, Laude et eorum mandato, super commune Mediolani quod predictis completis per dictum regem et principes Alemannie, commune Mediolani et alia communia et persone que venient et quibus placuerit predicta facere et recipere, jurabunt illam fidelitatem que in dicta concordia continetur (1). Unde plura instrumenta uno tenore fieri rogata, presentibus ibi pro notariis Gulielmo de Vicomercato, Conrado de Varadeo notario pallatii Mediolani, etc.

Interfuerunt testes Anselmus de Justingen filius suprascripti domini marescalchi, et item dominus Paganus Burrus filius quondam domini Uberti, et Johannes de Raude filius item quondam domini Johannis, et Boccasius Brema, et Perinus Incoardus, et Jacobus de Terzago, et Jacobus de Modoetia, et Berbontius de Landriano, et Albertus Vicecomes, et Miramus Morigia, et Guido Grassus, et Ricardus Crivellus, et Johannes Pasqualis, et Menadragus de Mandello, et Paganus de la Turre, et Bonifacius filius quondam domini Gulielmi de Pusterla, et Abiaticus Marcellinus filius quondam domini Drudi, et Henricus Gambarus, omnes de civitate Mediolani.

Ego Gulielmus filius quondam Petrobelli de Vicomercato de Contrata de Cornaredo, civitatis Mediolani notarius et modo scriba palatii communis Mediolani, interfui et subscripsi.

Ego Conradus filius Jacobi de Varadeo de Contrada de la Pesina, com

mu

(1) De nuntiis Lombardorum in Teutoniam destinatis haec comperimus : « Misit [rex] marscalcum de Justingen in Lombardiam ut Mediolanenses sibi confoederaret. Qui etiam adduxit secum quosdam de melioribus Mediolanensium et partis eorum ad fines istos, ut inter regem et ipsos pactum foederis confirmarent. » Annal. Argent. ap. BOEHMER, Fontes , t. III, p. 108. — « Eodem anno ad petitionem regis Henrici filii Friderici imperatoris, Mediolanenses et alii odientes imperium legatos in Alemanniam direxerunt et cum eo contra imperatorem societatem firmissimam statuerunt. Concepit enim rex dolorem et peperit iniquitatem contra proprium genitorem, ideo quia videbatur quod imperator plus eo puerum Conradum diligeret et foveret. » Monach. Patav. Chronic. ap. MURATOR, Scriptor., t. VIII, p. 674, perperam vero ad ann. 1231. Qua clementia hos legatos in Alemannia repertos et captivitate detentos Fridericus habuerit, infra monebimus.

munis Mediolani notarius et nunc scriba communis Mediolani, suprascriptis interfui et subscripsi.

Ego Henricus de Camenago filius quondam domini Castelli qui sto in curte Vicecomitum, notarius et nunc scriba communis Mediolani, interfui et subscripsi.

Henricus, Romanorum rex, civibus Spirensibus amplissimum Friderici I, de anno 1182, 27 maii, privilegium, quo eisdem libertates et omnia jura ab Henrico V concessa renovantur et ampliantur, renovat denuo et confirmat.

(Edit. ap. Monum. Boic., tom. XXX , pars 1°, p. 230, n° 728, ex origin. in ar

chivo Spirensi. — Privilegium autem Friderici I extat apud LEHMANN, TOLNER, LUNIG, DUMONT et GERCKEN, et in Monum. Boic., t. XXXI, pars 1“, p. 419.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus septimus divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus. Dignum censemus et consentaneum rationi ut eis qui fide ac devotione pre aliis se ad nostra beneplacita exhibent promptiores, in renovationibus privilegiorum suorum, et in aliis justis precibus et desideriis eorumdem, pre ceteris etiam plus impendat nostra serenitas gracie et honoris. Noverint igitur universi presentes ac posteri quod dilecti fideles nostri cives Spirenses nobis humiliter supplicarunt ut dignaremur auctoritate regia renovare privilegium proavi nostri pie memorie Friderici quondam Romanorum imperatoris ; cujus tenor talis est :

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus divina favente clementia Romanorum imperator augustus. Majestas imperialis exigit et auctoritas ut, sicut sua facta rata et inconvulsa permanere desiderat , ita suorum antecessorum gesta et privilegia modis omnibus confirmet et scriptorum munimine corroboret. Inde est quod nos privilegium anteces

soris nostri Heinrici imperatoris quinti, quod ipse pro remedio anime patris sui proavi nostri imperatoris Heinrici in die exequiarum ipsius Spirensi contulit civitati, in fronte majoris templi aureis litteris solemniter depictum, expressam et prominentem continens imaginem , renovamus et imperiali auctoritate corroboramus etiam (a), et ut remota omni ambiguitate jus privilegii in perpetuum habeat, utpote multorum principum ut ibidem legitur fultum testimoniis, firmissima sanctione decernimus (1). Sicut enim prefatus imperator eodem privilegio omnes Spirensis civitatis inhabitatores undecunque venerint vel cujuscumque conditionis fuerint a consuetudine nefanda et nequissima que vulgo vocatur Butheil suorumque heredes prorsus exemit, et ne aliqua persona major vel minor, non advocatus, non eorum naturalis dominus illis morientibus de eorum supellectili quicquam auferre presumeret, finaliter interdixit, et ut omnes liberam potestatem habeant suis heredibus bona sua relinquendi vel pro anima sua dandi vel cuicumque persone dare voluerint firmissime slatuit, ita et nos, adjuncto novo majestatis nostre privilegio, ab omnibus predictis exemptos eadem libertate jugiter gaudere volumus. Contigit tamen precedente tempore quod Ulricus ejusdem civitatis venerabilis episcopus super quibusdam prefati privilegii verbis questionem movit, exigens ab eis quod in quibusdam locis vulgo Houbethrech vocatur, tamquam in prefato privilegio sub nomine Butheil et supellectilis ab hoc jure non fuerunt exempti. Quum vero sicut nostrum est leges condere, ita et que dubia sunt benigne interpretari, nos predictum privilegium, etiam cum assensu ejusdem episcopi publice libertatem eorum recognoscentis, sic interpretamur ut in eo ab hoc jure quod Houbetrech dicitur penitus sint exempti, et nos eos principali

[ocr errors]

(a) Ap. Monum. Boica est.

(1) « Duplex Henrici V privilegium 1111, 14 augusti, Spirensibus datum, tanquam unum idemque privilegium hic renovatur ac confirmatur; et quemadmodum duo priora in fronte exteriori olim aureis litteris depicta conspiciebantur, sic etiam privilegium Friderici I cum imagine utriusque imperatoris in fronte interiori ejusdem cives litteris aureis depingi curarunt, testibus LEHMANN, Speyr. Chronik., p. 466, et GEISSEL, Kaiserdom von Speyer, p. 111, not. 401. » Monum. Boic. nota.

edicto prorsus ab eodem eximimus; statuentes ne unquam aliqua persona ecclesiastica vel secularis super hoc eos infestare attemptet, sive in civitate sive extra sit constituta. Preterea nos per omnia sequentes privilegium prefati imperatoris Henrici predecessoris nostri, eosdem cives ab omni theloneo quod in civitate tunc temporis dari solebat liberos statuimus, et a solutione pummorum quos vulgo Banphenninge et illorum quos Schozphenninge appellaverunt et piperis quod de navibus exigi solebat, eos absolatos pronuntiamus. Volumus etiam ut nullus civium eorumdem extra urbis ambitum advocati sui placitum cogatur requirere. Volumus etiam ut nullus civium ipsorum alicui exactioni extra civitatem facte de rebus suis mobilibus vel immobilibus subjaceat, nullus prefectus aut alicujus domini nuncius ad servitium domini sui a panificibus vel a macellariis seu ab aliquo genere hominum in civitate rem aliquam mobilem vel sese moventem presumat illis invitis auferre. Nullus unquam vinum quod appellatur banwin presumat vendere aut alicujus civis navim ad opus sui domini illo invito accipere. Statuentes quoque ut ab iis qui res proprias propriis sive conductis navibus transvehunt, nichil omnino exigatur, monetam quoque nulla potestas in levius aut in deterius imminuat aut aliqua ratione nisi communi civium consilio permutet. Nullus ab eis thelonium in toto episcopatu aut in locis fiscalibus, id est ad utilitatem imperii singulariter pertinentibus, extorqueat. Si quis curtem aut domum per annum et diem sine contradictione possederit, nulli hoc interim scienti ultra inde respondeat. Causam in civitate jam lite contestatam non episcopus aut aliqua potestas extra civitatem determinari compellat. Argentine theloneum de navi non plus quam tredecim denarios dare cogantur. Ut autem hec nostre majestatis confirmatio in omne evum rata et inconvulsa permaneat, presentem paginam conscribi jussimus et sigilli nostri impressione corroborari. Si quis vero ausu temerario eam presumpserit violare vel aliquo modo attentare, centum libras auri puri pro pena fisco imperialis camere persolvat.

Hujus rei testes sunt : Philippus Coloniensis archiepiscopus, Hermannus Monasteriensis episcopus, Rodolfus imperialis aule prothonotarius, Baldewinus Trajectensis episcopus, Heinricus major prepositus Spirensis , Johannes prepositus Sancti Germani, Andreas magister scolarum, Johannes prepositus de Omnibus Sanctis, Marguardus prepositus Sancti Pauli in Wormacia, Eberhardus archipresbyter, Conradus palatinus Reni, Fridericus dux Suevie, Florentius comes Hollandie, Gerhardus comes de Lon, Heinricus comes Gelrensis, Otto de Binthenheim, comes Symon de Sarabrukke, Comes Heinricus de Dietse, Poppo de Wertheim, Conradus de Buchiesberg (Bockesberg), Heinricus de Chuoch, Hartmannus de Buetingen, Rupertus de Durne, Heinricus marscalcus, Cunradus pincerna, Cono de Mincenberg, Anselmus marscalcus, Wicelinus de Berge, Anshelmus de Roninge, Gotefridus, et alii quamplures.

Signum domini Friderici Romanorum imperatoris invictissimi. (Monogramma.)

Ego Gotfridus imperialis aule cancellarius, vice Cristiani Maguntine sedis archiepiscopi et Germanie archicancellarii, recognovi.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCLXXXII, indictione XV, regnante domino Friderico imperatore gloriosissimo, anno regni ejus XXXI, imperii vero XXVIII.

Datum Maguntiis in solempni curia, Vi kalendas junii, feliciter. Amen.

Nos igitur inclinati precibus civium predictorum, idem privilegium de verbo ad verbum presenti pagine inscribi fecimus, innovantes et confirmantes auctoritate regia libertates, consuetudines pariter et honores ac omnia prorsus jura que civitati Spirensi in eodem privilegio sunt indulta. Inhibemus itaque firmiter et distincte (districte) sub obtentu gracie nostre ne ulla persona alta vel humilis, ecclesiastica vel secularis, predictam civitatem Spirensem vel cives ipsius contra tenorem privilegiorum presentium aggravet aliquo modo vel molestet. Si quis igitur hoc attemptare presumserit, preter id quod a nostre majestatis gracia est exclusus, solvet ducentas marcas auri pro pena, quarum medietas cedat fisco, reliqua vero medietas passis injuriam persolvetur.

Testes hujus rei sunt : Conradus Spirensis episcopus, Landolfus Wormaciensis electus (1), Conradus de Steina prepositus, Sifridus decanus

m

vero

(1) Quomodo isti duo praelati rebellioni Henrici regis manus dederint, ex Annalibus Wormatientibus clare comperimus : « Erant cives Spirenses cum Wormatiensibus in hoc articulo

« ZurückWeiter »