Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

(Edit. ap. Monum. Boic., tom. XXX, pars 1', p. 223, n° 726, ex originali cujus

sigillum periit.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, omnibus in perpetuum. Notum esse volumus tam presentibus quam futuris quod nos privilegium et ordinationem sive statutum Embrichonis bone memorie quondam Herbipolensis episcopi, quod datum erat ecclesie Sancti Johannis in Houge et preposito et canonicis ejusdem loci, legi fecimus coram nobis ; cujus tenor talis est :

« In nomine sancte et individue Trinitatis. Embricho Wirziburgensis episcopus, omnibus Christi fidelibus salutem. Omnibus tam presentis quam future etatis hominibus notum esse volumus qualiter quidam Regenhardus de Ense, videlicet advocatus fratrum de Sancto Johanne, in Badengowe bona eorum Cvonengeshoven, Wolfgiseshusen, Harischesheim, Rodericheshusen, Hopferstat, Gnozestat, Hoenstat, Osenwert, Accolueshusen, Eschlihesheim, per quasdam insolentes exacciones et subtiles adinventiones quas ipse abusive justicias appellavit, adeo destruxerat et funditus adnichilaverat ut prefatum collegium cottidiano stipendio suo penitus careret; etiam ita exterioribus destructis et adnichillatis in ecclesia beati Johannis divinum servitium ex inopia rerum et personarum fere per omnia cessare ceperat. Tandem vero predicti fratres graves et indeficientes querimonias de advocato suo, Regenhardo videlicet, et coram nobis et ad ultimum coram rege Luothario movere ceperunt et eum incessanter in jus et in causam suas injurias expostulando traxerunt. Rex autem Luotharius Deum et justiciam in causa fratrum supra nominatorum animadvertens et amplectens, nobis sub obtentu gratie sue precepit quod bona et fratres Sancti Johannis a predicto advocato, immo destructore penitus absolveremus. Unde prefatum Regenhardum statuto loco et die et datis legitimis indutiis sub tercio edicto vocavimus. Qui dum sibi periculum imminere cognovit, ad terciam vocationem senio et infirmitate confectus venit, sed de omnibus sibi objectis se nullatenus defendere potuit, in tantum quod advocatia per ceteros inbeneficiatos nostros ei in instanti abjudicari debuit. Cum vero convictus se defensionem juris et firmamentum cause perdidisse conspexit, ad preces et supplicationes se convertit, humiliter rogans quod etati sue parcere vellemus et quod aliquem honorem, ut de jure taceamus, in advocatia prefata ei [de] confratribus nostris Sancti Johannis recognosceremus, videlicet quod saltem nudum servitium advocatis ab antiquo ad honorem et modicam expensam constitutum, ei omni anno relinqueremus, et si ipse de cetero vel heredes vel posteri sai eandem advocatiam adepturi supra hoc statutum aliquid exigerent vel dampnum colonis inferrent, advocatiam sine omni recuperatione perderent. Communi itaque consilio ecclesie nostre et concessione fratrum Sancti Johannis et pro precibus et peticione inbeneficiatorum et ministerialiorum (sic) nostrorum, statuimus quod prefato Regenhardo sex talenta de preposito Sancti Johannis vel ejus dispensatore pro servitio suo nudo sibi relicto darentur, ita videlicet quod in unoquoque placito suo duo talenta reciperet et tres karratas lignorum, unam de aridis et duas de viridibus, et quod tres culcitre et duo pulvinaria per triduum sibi accommodarentur. Si quis igitur hoc statutum in posterum infringere vel infirmare presumpserit, auctoritate beati Petri et nostra perpetuo anathemati subjaceat et visionem vere et eterne lucis, nisi cito resipiscat, amittat. Ut autem presens pagina firmamentum et auctoritatem a nobis apud omnes successores nostros optineat, eam impressione sigilli nostri signavimus et ei perpetuum robur multitudine testium prescriptorum dedimus.

» Testes acte rei viri probabiles hii sunt : Otto prepositus, Bru... prepositus, Sigefridus prepositus, Conradus prepositus, Babo decanus, Humbret decanus, Wortwinus decanus, Gebehardus, Berengerus, Swibodo, Wortwin, Marholt, Winant, Berenger, Embricho, Adelbero, Adelrat, Dietmar; liberi, Godebolt comes et filii ejus, Boppo, Ruopreit, Erkenbreit, Gozwin, Otto, Conrat, Gerwich Burkart et fralres ejus, Heinrich, Burkart, Conrat; ministeriales, Eispreit, Lupper (Lupert), Eber[hard), et alii quamplures.

» Acta dominice incarnationis anno M° C° XXX', indictione VIII, regnante glorioso Romanorum rege Luothario, anno regni ipsius V°, Godeboldo existente urbano comite. >>

Tenore ergo ipsius privilegii plenius intellecto, dilectus nobis Theg[enhardus) prothonotarius noster et prepositus ipsius ecclesie una cum capitulo nobis humiliter subplicavit ut ea que in predicto privilegio continentur dignaremur auctoritate regia confirmare. Nos igitur justis eorum precibus inclinati, respectu quoque servitiorum que prestitit nobis idem prepositus, ordinationem et statutum ipsius privilegii auctoritate regia confirmamus, districte inhibentes per gratie nostre penam ne aliqua persona alta vel humilis, ecclesiastica et mundana, contra tenorem privilegii sepedicti et nostram confirmationem eundem prepositum, canonicos et emunitatem et ecclesiam suam in advocatia vel bonis suis vel hominibus aliquo modo aggravet aut molestet. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem nostram se noverit graviter incurrisse.

Testes autem hujus rei sunt hii : Hermannus episcopus Herbipolensis, Conradus abbas Sancti Galli, Otto prepositus Herbipolensis, Gevehardus comes de Tolensteine, Conradus burgravius de Nurenbherc, Heinricas kamerarius de Ravensburc, Eberhardus de Hertingesberc, Ruodolfus de Fonenberch, et alii quamplures.

Acta sunt hec anno gratie M° CC° XXX IIII", indictione VIII, in civitate Herbipolensi, anno regni nostri XIIII, nono kalendas decembris.

Mediolani, 17 decembris.

Anselmus de Justingen marescalcus et Waltherus de Thannberg, capellanus Henrici Romanorum regis, ineunt concordiam cum Mediolanensibus et ambassatoribus societatis Lombardiae, sub certis conditionibus ibidem expressis, quas jurare debebunt idem rex et Alemaniae principes.

(Edider. GIULINI, Memor. di Milano, t. VII, p. 592, e cod. statutor. bibl.

Ambros., fol., sign. B., no 19, fol. 44-50. — SAVIOLI, Annal. Bologn., t. III, pars 2*, p. 153. — PERTZ, Monum. German. Histor., t. IV, p. 306.)

In nomine Domini. Anno dominice incarnationis M. CC. XXXIIII, die dominico, XV[I] die ante kalendas januarii, indictione octava, in palatio communis Mediolani, dominus Anselmus de Justingen mareschalcus domini Henrici serenissimi regis Romanorum et dominus Waltherius archidiaconus Herbipolensis et domini regis capellanus, ambo nuntii et legati suprascripti domini regis et habentes speciale mandatum securitatis et concordiam et juramenta faciendi pro prefato domino rege et in animam ejus, prout in litteris ipsius domini regis sigillo signalis continebatur; quarum tenor talis est (a) : [Sequuntur tres litterae, quarum primas ad integrum, secundas vero et terins compendiario exhibuimus, p. 695 et 696), cum Mediolanensibus et eorum amicis et societate Lombardie. ... que sunt de societate et amicitia Mediolani, presentibus domino comite Manfredo de Curte Nova potestate Mediolani et infrascriptis ambaxiatoribus Brixie et domino Petro de Sancto Petro et Ardizono Cavalasio, ambaxatoribus civitatis Novarie, et domino Mar. de Summaripa ambasatore civitatis Laude, et ipsis recipientibus pro communi Mediolani et pro universitate societatis Lombardie, juraverunt ad sancta Dei Evangelia super eorum anima et in anima predicti domini regis quod ille dominus rex attendet et observabit et attendi faciet infrascriptam concordiam in omnibus et per omnia sicut scripta sunt, et quod facient jurare predictum dominum regem et principes Alemannie ut in concordia prescripta continetur; cujus tenor talis est :

In nomine Domini. Jurabunt Mediolanenses, Brixia, Bononia, marchio Montisferrati, Novaria, Lauda et alie civitates aliaque loca et universitates de societate Mediolani que nunc sunt vel in posterum erunt, et que volent et quibus facere placuerit infrascriptam fidelitatem et recipere infrascriptum juramentum fidelitatis, domino Henrico serenissimo regi Romanorum hoc modo : quod non erunt in consilio vel adjutorio quod perdat vitam vel membrum vel mentem aut suum honorem vel fortiam aut coronam regni, sed secundum suum posse prohibebunt et valebunt ei sicut regi, et eum defendent et ejus honorem manutenebunt, et hoc in provincia Lombardie. Eo ex abundanti dicto et intellecto quod propter fidelitatem non teneantur ad prestationem aliquam pecunie modo aliquo nec aliquo modo. Item quod non teneantur ad milites vel pedites dandos

(a) Huc usque initium instrumenti apud Pertz deest, qua causa nescimus, dum valde necessarium sit et cum sequentibus quasi uno corpore conflatum.

IV. Pars 2.

89

vel mittendos extra Lombardiam. Item quod non teneantur aliqua de causa dare obsides, vel pignora vel securitates. Quam fidelitatem facere debent salvis societatibus et amicitiis communis Mediolani et presertim salva societate Lombardie, Marchie et Romanie; quam fidelitatem ut supra facere volunt, si dictus dominus rex et principes Alemannie volunt juvare, adjuvare et manutenere et defendere Mediolanum, Brixiam, Bononiam et marchionem Montisferrati et Novariam et Laudam et alias civitates et universitates et loca que sunt vel erunt de societate et amicitia Mediolani, dum in societate et amicitia duraverint, et hoc in omni suo et eorum honore et podere et statu et possessione et fortia quo vel qua nunc sunt et in postorum erunt contra inimicos quos nunc habent vel de cetero habebunt in Lombardia vel alibi (1), et offendere inimicos eorum secundum posse ipsius regis et principum, presertim Cremonam et Papiam et earum sequaces qui nunc sunt vel pro temporibus erunt; et quod non facient ipse rex vel principes aliquam concordiam vel pactionem vel conventionem vel pacem cum inimicis Mediolani, Brixie, Bononie, marchionis Montisferrati, Novarie, Laude aliarumque civitatum et universitatum et locorum de societate et amicitia Mediolani undecumque sint, et presertim cum Cremona et Papia vel aliis civitatibus vel locis seu personis vel universitatibus de societate Cremone vel Papie, sine voluntate communis Mediolani et societatis et amicitie ejus. De quibus oneribus teneatur predictus rex et principes et eorum successores, omnes simul et quilibet per se, et hinc inde dicta sacramenta renoventur singulis decenniis, ita quod in perpetuum durent et observentur et in successoribus et in filiis ipsius domini regis quos nunc habet vel habebit locum habeant, et regalia sint et perpetua et non personalia nec temporalia, non tantum in persona regis vel filiorum ejus seu successorum, ita etiam et successorum eorumdem. Et eodem modo teneantur de predictis omnibus prefatus dominus rex et principes Aleman

(1) Licet Fridericus imperator in hoc instrumento expresso nomine non indicetur, satis constat adversus eum Lombardos simul et regem Henricum sibi providisse, in hoc praecipue ut accessus ad Alemanniam ipsi interciperetur. Quomodo enim jam anno 1226 filii ad patrem aditus a Lombardis praeclusus fuerit, meminerunt lectores.

« ZurückWeiter »