Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Datum apud Hagenowe, anno dominice incarnationis MCCXXXIIII°, V nonas octobris, indictione VIII'.

Apud Hagenowe, 6 octobris.

Henricus, Romanorum rex, ad requisitionem abbatissae Thuricensis, sententiam a principibus approbatam promulgat, scilicet quod si quis feudum suum a domino feudi in annum et diem requirere neglexerit, ex tunc feudum ad dominum revertatur.

PERTZ, Monum.

(Edider. NEUGART, Cod. diplom. Alemanniae, t. II, p. 145.

Hist. Germ., t. IV, p. 304.)

Henricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis presentem litteram visuris gratiam suam et omne bonum. Tenore presentium notum esse volumus universis quod ad requisitionem dilecte principis nostre venerabilis abbatisse Thuricensis, talis coram serenitate nostra lata est sententia et a principibus et magnatibus imperii approbata : quod quicumque feudum suum a domino feudi sive feudatoris in annum et diem recipere vel requirere neglexerit, ex tunc feudum ad dominum feudi revertatur, et de ipso babeat licentiam et liberam facultatem ordinandi sive disponendi pro suo arbitrio voluntatis. Ut autem super hujusmodi sententia nulla dubitatio oriri possit, presentem cedulam sigillo nostre majestatis fecimus roborari.

Datum apud Hagenau, pridie nonas octobris, indictione VIII (1).

Apud Esslingen, lu novembris.

Henricus, Romanorum rex, Landolfo Wormatiensi electo gra

(1) Apud Neugart, ex indictionis nuinero, haec sententia anno 4220 perperam adscribitur. Nam, ut Pertzius monet, mensis october indictionis octavae non nisi cum anno 1234 congruit; dum Henricus anno 1219 in regem nondum electus esset.

tiam concedit ut omnes qui in civitate ejus Laudenburg elegerint residere, ab omnium hominum obsequiis sint exempti.

(Inedit. ex chartul. Wormat., fol. 296 verso, in archivo Darmstadtensi.)

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus quibus presens littera fuerit ostensa gratiam suam et omne bonum. Ex divina providentia ad regni et imperii dignitatem ideo sumus vocati ut ecclesias et res ecclesiasticas debeamus de liberalitatis nostre munificentia in possessionibus ampliare et de nostre serenitatis gratia ampliatas ab omnibus incursionibus fideliter defensare; maxime tamen eos quos specialiter diligimus speciali gratia respicere volumus et debemus, utpote dilectum et familiarem principem nostrum L. Wormaciensem electum (1), cui de nostra benivolentia talem fecimus gratiam et dedimus libertatem quod omnes qui in civitate sua Laudenburg tanquam cives eligerint residere, ab omnium hominum obsequiis sint exempti et nulli nisi domino suo Wormatiensi electo serviant et intendant, sive nobis et alicui ex principibus vel ministerialibus nostris attineat (sic) aliquo jure. Volumus etiam quod cives in eadem civitate residentes nostra de cetero gaudeant defensione. Mandamus itaque et precipimus universis sub obtentu gratie nostre et imperii ut nullus sit qui prelibatam libertatem civibus de Laudenburg a nobis indultam audeat aliquatenus infringere vel contra presens privilegium in prejudicium civitatis

prejudicium civitatis aliquod attemptare. Quod qui fecerit indignationem regie majestatis nostre se noverit incurrisse, et nos violatores ipsius nostri privilegii non relinquemus impunitos. Ad hujus quoque facti certam evidentiam et robur perpetuo valiturum, presentem litteram nostram scribi fecimus et sigillo nostro communiri.

Testes sunt hii : Conradus abbas Sancti Galli, ... abbas Campidonensis, Hartmannus comes de Quiburg, Hartmannus comes de Wirtem

(1) Eodem anno post obitum Henrici episcopi, Landolfus decanus quinta die octobris electus fuerat. a Cui primo valde bene successit , quia breviter ab archiepiscopo Moguntino confirmatus fuit. Et statim accedens Ezzelingen a domino Heinrico rege ibidem existente regalibus est investitus. » Annal. Wormat. ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 163.

berg, Hartmannus comes de Dilingen, ... comes de Lowenstein, Heinricus senior de Niffin et Albertus frater suus, et alii quamplures.

Actum apud Esslingen, anno Domini M. CC. XXXIIII, kalendis novembris, indictione VIII.

Apud Ezzelingen,

Henricus, Romanorum rex, in favorem Landolfi Wormatiensis 1° novembris. electi sententias promulgat : videlicet de diruendis aedificiis et de

feudis revocandis quae a praedecessoribus ejusdem electi fuerunt indebite concessa.

(Edid. SCHANNAT, Hist. episc. Wormat., p. 225, in textu.)

Heinricus, Dei gratia Romanorum rex, etc., universis imperii fidelibus etc. Cum nos velimus dilectum principem nostrum venerabilem Wormatiensem electum conservare in omnibus justitiis suis, scire volumus universitatem vestram quod talis coram nobis lata est sententia et ab omnibus approbata quod omnes qui aliquibus edificiis occupaverunt curiam ipsius electi, prorsus ipsa edificia demere debent. Insuper per sententiam obtinuit generalem quod redigere debet cum omni integritate ad usus suos omnia feoda illa que ex novo a predecessoribus suis Luipoldo et Henrico sunt concessa et pro feodis licet indebite possidentur. Mandamus itaque et precipimus sub obtentu nostre gratie et imperii ut nullus sit qui memoratum principem nostrum nobis dilectum in ipsis sententiis audeat vel presumat impedire. Quod qui fecerit a gratia nostra sit exclusus.

Datum apud Ezlingen, kalendis novembris, indictione VIII.

Henricus, Romanorum rex, rectoribus et universitati civitatum 13 novembris. societatis Lombardiae Anselmum de Justingen, marescalcum et

Apud Esslingen,

Walterum de Thannberg capellanum suum nuntios mittit, monens ut eis tanquam sibi ipsi fidem in omnibus adhibeant.

(Edider. GIULINI, Memor. di Milano, t. VII, p. 592. - SAVIOLI, Annal. Bologn.,

t. III, pars 2", p. 153.- PERTZ, Monum. Germ. histor., t. IV, p. 306.)

[ocr errors]

Heinricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, dilectis suis fidelibus imperii (1) gratiam suam et omne bonum. Dilectos fideles nostros Anselmum de Justingen imperialis aule marescalcum et familiarem capellanum nostrum magistrum Walterum de Tanburc, archidiaconum Herbipolensis ecclesie, nuntios in legatione nostra universitati vestre duximus transmittendos, quibus etiam exposuimus nostre beneplacitum voluntatis. Unde rogamus et monemus prudentiam vestram, mandantes vobis quatenus verbis ipsorum que vobis ex parte nostra dixerint vel proposuerint, fidem adhibeatis in omnibus, tanquam ea vobis presentialiter et personaliter loqueremur.

Datum apud Ezlingen, idibus novembris, indictione octava.

Apud Esslingen,

Henricus, Romanorum rex, rectoribus et universitati civitatum societatis Lombardiae nuntios supradictos tanquam speciales suos 13 novembris. legatos commendat, dum velit quidquid iidem egerint ratum habere; et nuntiis quos ad se Lombardi pro parte ipsorum vicissim mittere disposuerint, suam protectionem et salvum in exitu et regressu conductum promittit.

(Inedit. ex libro copiali chartaceo, sub fine seculi XIV exarato, in bibliotheca

Mediolani Ambrosiana, B. 19.)

Datum apud Ezlingen, idibus novembris, indictione octava.

(1) Ita sub generali forma et verisimiliter ad cautionem, dum re vera rectoribus et universis qui societati Lombardiae adhaerebant, litterae destinatae fuerint.

Apud Esslingen, 14 novembris.

Henricus, Romanorum rex, nuntiis suis supradictis auctoritatem concedit tractandi concordiam, securitates dandi et recipiendi, jurandi etiam in anima sua et juramenta recipiendi, omnia denique faciendi quae sibi utilia videbuntur, haec promittens rata se habiturum.

(Inedit. ex codice bibliothecae Ambrosianae, supra laudato.)

Datum apud Ezzelingen, XVIII kalendas decembris, indictione octava.

Apud Ballemburg et

17 novembris.

Henricus, Romanorum rex, montem dictum Weltersberg a Conrado Schuelin de Biringen fratribus de Alnvelt resignatum, sibique ab ipsis fratribus contraditum, in jus et proprietatem ecclesiae de Schönthal libere et absolute confert.

(Inedit. ex originali in archivo Stuttgartensi , quod nobis cl. v. Kausler com

municavit. Sigillum illaesum cerae subrufae impressum, ex filis sericis flavi rubrique coloris pendens, habet legendam solitam cum additione ex transverso ad utrumque throni latus ET DUX S-VEVIE.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus divina favente clementia septimus Romanorum rex et semper augustus. Licet religiosas personas cujuscumque ordinis diligamus in Deo, Cystertiensem tamen ordinem specialiter amplexamur brachiis caritatis, eo quod quia sinceriori devotione nobis et imperio pre aliis ordinibus est astrictus, propensiori studio eum in specialem affectum colligere debeamus; firmam spem fiduciamque tenentes quod quicquid ei gratie fecerimus proficiat nobis et nostris progenitoribus ad salutem. Hinc est quod universis presentibus et futuris vo

« ZurückWeiter »