Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

sius ac imperii honore laboraverit; nunc autem, quum ipse pater malevolis seductus consiliis erga se durius agat, illum rogat ut una cum caeteris imperii principibus supplicent eidem quod in nullo honorem suum diminuat vel immutet.

(Edit. ap. SCHANNAT, Vindem. litter., t. I, p. 198-200, ex codice Maguntino qui videtur episcopi Hildesheimensis liber copialis fuisse. Anno 1793, in incendio cathedralis ecclesiae Maguntinae, dum civitas a Borussis obsideretur, librum quoque igne consumptum ferunt.)

Heinricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, dilecto principi suo C. venerabili Hildesheimensi episcopo gratiam suam et omne bonum. Recolit plene sinceritas tua nec a memoria credimus esse lapsum qualiter serenissimus dominus imperator pater noster ad apicem regni Alemannie in imperio ei feliciter successuros de paterne dilectionis benivolentia et principum gratia nos promovit. Cumque filiali reverentia, ut tenemur, intenderemus huc usque ipsius per omnia beneplacitis et mandatis, insistentes sollicite . .

cordis desiderio affectando, omnia que fecimus in Alemannia digna relatu et consilio principum et baronum, ad augmentum imperii disposuimus et ad promovendum serenissimi patris nostri commodum et honorem. Novit enim prudentia tua quomodo dominus papa, sumpta occasione, volebat dominum ac patrem nostrum non solum gravare, verum etiam ab imperialis honoris culmine deponere, ad hoc omni ingenio et totis viribus aspirando; cui nos patenter et potenter resistimus et nos opposuimus, submittentes periculo personam, res pariter et honorem. Et cum super eodem negotio dominus Otto cardinalis legationis officio specialiter in partibus Alemannie fungeretur, archiepiscoporum episcoporum et aliorum prelatorum colloquia que ad incommodum patris nostri idem cardinalis indixerat, pro posse et nosse fecimus impediri (1); propter quod non solum predicti legati, verum etiam domini pape et car

[ocr errors]

(1) Cf. supra ad ann. 1229, t. III, p. 145, et ad annum 1230, Ibidem, p. 438, 439.

dinalium omnium indignationem gravissimam incurrimus, sicut etiam principibus omnibus non ignotum. Ad hec cum Ludewicus, olim dux Bavarie, domino et patri nostro opposuisset se cum suis fautoribus manifeste, nos collecto exercitu cum non modico rerum nostrarum dispendio, terram suam hostiliter ingrediendo coegimus eum quod a vexatione et resistentia patris nostri destitit et cessavit, ac obsides dare promiserat super licet postmodum causis aliis emergentibus non dederit (1). Quo facto reversi de Bavaria cum triumpho, alium collegimus exercitum ad obsidendum apud Argentinam predictum cardinalem (2), qui ut dictum est Allemanniam intraverat ad impedimentum et humiliationem imperatorie majestatis. Verumtamen ad instantiam et consilium multorum principum, videlicet archiepiscoporum et episcoporum et etiam magnatum imperii, solvimus exercitum nostrum et dimisimus illa vice.

eo,

[ocr errors]

laboribus et expensis. Sane cum propter causas quasdam junior dux Bavarie manifeste se opponeret patri nostro, exercitum collegimus iterato contra eumdem, arctantes ipsum dare obsidem filium suum, tali adhibito laudamento quod nunquam se opponere attemptaret imperatorie vel regie majestati (3). Demum habito tali triumpho de ipso duce, ad consilium principum et magnatum pro pace et tranquillitate patrie reformanda et pro aliis urgentibus negotiis ac nominatim ad extirpandam hereticam pravitatem, solempnem curiam apud Frankenfort celebravimus gloriose (4), ubi tanta erat principum multitudo qualis longe a retroactis temporibus non est visa. In qua curia multas intelleximus querimonias de castris et munitionibus aliis, de quibus rapine et incendia fieri consueverunt, et dictante sententia principum et aliorum nobilium, diffinivimus statuendo quod eadem castra et munitiones propter dampna data et incendia perpetrata debeant destrui et funditus demoliri. Et quia singula loca non poteramus personaliter pertransire, de prudentia consilii nostri

(4) De hac expeditione ad annum 1229 mense julio circiter collocanda, nullum aliud superest documentum, sicut supra monuimus. Cf. t. III, p. 445, not. 2, et p. 399, not. 1. (2) Vid. supra, t. III, p. 224, not. 1, et p. 399, not. 2.

(3) Mensibus scilicet augusto et septembri 1233. Vid. supra, p. 619 et seqq. (4) Februario 1234; vid. supra p. 630.

fidelem nostrum Heinricum de Nifen ad executionem predictorum a latere nostro duximus destinandum. Quod officium sibi commissum a nobis pro posse et nosse fideliter executus, inter cetera quedam castra nobilium virorum fratrum de Hohenloch dictante sententia et justitia destruebat. Super his omnibus primo Dei altissimi et tuum ac aliorum principum testimonium invocamus. Verum cum super his premissis grata ac debita debuimus premia reportare, quidam emuli nostri qui forsan per alia non possent servitia familiares et gratos se reddere imperatorie dignitati, aut quia utriusque diligunt incommodum et sitiunt lesiones, attemptant et attemptarunt inter dominum imperatorem et nos discordie scandalum suscitare (1). Quorum malignis suggestionibus et malitiosis dominus et pater noster, eheu! faciliter inclinatus, immeritam erga nos videtur ingratitudinem exercere, usque adeo quod litteras durissimas et mandata nobis dirigit inconsueta, multa alia faciendo que nec ei expediunt neque nobis. Nam cum de pietate et gratia paterna et ad consilium principum sepedictus dominus imperator potestatem nobis plenariam contulisset conferendi et concedendi beneficia et feoda vacantia, ut ex hoc magnates et nobiles ad utriusque servitium promptiores et plus benevolos haberemus, idem hoc in quibusdam postmodum non servavit in nostrum prejudicium et gravamen. Insuper castra nobilium de Hohenloch superius memorata que per sententiam diruta fuerant et destructa, nostra nos compulit pecunia reparare; et nominatim castrum Langenberc quod cuidam pupillo in solempni curia Frankenfort justitia nos cogente per sententiam fuerat restitutum, a patre nostro jussi fuimus revocare et Godefrido de Hohenloch assignare. Quod cum de jure et salvo honore facere non possemus, nolentes in aliquo paternis beneplacitis obviare, eidem Godefrido duo millia marcarum de camera nostra in restaurum castri dedimus memorati. Preterea sine causa necessaria civitatem Northusen que nobis et imperio plus esset utilis, obligavit et eamdem obligationem ratam compulit

(4) Primam inter se et patrem suum summotam discordiam, necnon et juramenta quibus seipsum mense aprili 1232 innodaverit, omnino rex sub silentio praetermittit, licet res prius actas commemoret.

nos habere. Filium ducis Bawarie quem obsidem habuimus pro utriusque cautela et filium marchionis de Baden quem sponte et ultro nobis obtulit, immo devotius supplicavit ut ne aliquam de ipso diffidentiam haberemus, eum in obsidem recipere dignaremur, per dura precepta patris nostri quibus contraire nec volumus nec debemus, non sine maxima verecundia restituere cogebamur. Telonium quoque in Baccherah quod in solempni curia Frankenfort, dictante sententia principum, inhibitum fuerat duci Bavarie et deinde idem dux expresse abjuravit, contra factum nostrum et principum veniens, feodali jure duci contulit memorato. Siquidem nobiles et magnates, vasallos et ministeriales seu alios quoscumque venientes ad ipsum et detrahentes hinc inde nobis, eis credulas aures adhibendo, audit et exaudit, dans litteras et mandata revocatoria de factis nostris in non modicam nostram ac suam et imperii lesionem. Predictis itaque mandatis et preceptis dominus et pater noster quasdam comminationes addidit inconsuetas, videlicet si in aliquo eorum que nobis specialiter tunc mandavit inveniremur etiam in minimo negligentes, quod nuntios et litteras nostras de cetero non reciperet vel audiret. Procuravit etiam apud Sedem Apostolicam quod per quosdam Alemannie principes denuntiati debueramus excommunicationis vinculo innodari (1); quod tanto gravius erat nobis quantum perniciosius est exemplo et contra omnia jura tam ecclesiastica quam mundana, cum de ulla contumacia vel delicto convicti fuerimus vel confessi, immo etiam nec commoniti nec citati. Unde merito credendum non esset vel etiam presumendum a Sede Apostolica, a qua jura prodire debent et non injurie, tales litteras et mandata contra personam nostram de certa scientia emanasse. Ad obviandum itaque salutifere his malis sepe sepius direximus solempnes nuntios nostros, et nunc excellentissimos quos habemus, videlicet venerabiles Moguntinum archiepiscopum et Bambergensem episcopum (2), dilectos familiares prin

(1) Cf. epistolam papae archiepiscopo Trevirensi directam, sub dato Reate 5 julii 1234, quae supra, p. 473 et seqq.

(2) Quos quidem in imperiali curia morantes mense novembri hujus anni invenimus. Cf. supra p. 502, 507, 509.

cipes nostros, ad pedes imperialis eminentie misimus iterato, supplicantes devotissime patri nostro ut emulorum nostrorum relatibus credulus non existens filialem devotionem a paterne dilectionis gratia non excludat. Hec salva gratia serenissimi patris nostri scribi fecimus non in modum querimonie et querele, sed recitando ea leviter et de plano; rogantes attentissime et monentes prudentiam tuam de qua indubitatam fiduciam obtinemus, quod tu et alii principes, cum imperium maxime consistat in vobis, detis consilium oportunum qualiter imperium et subditi imperio in tranquillitate et pace permaneant, et quod serenissimus pater noster et vos sic nos ad invicem habeatis quod non solum ipsi et vobis, sed etiam omnibus subditis imperio cedat ad commodum et honorem, et supplicetis eidem una nobiscum humiliter et devote quod honorem nostrum, quem de gratia Dei omnipotentis et sua habere dinoscimur, in nullo diminuat vel immutet. Novit vero ille qui nihil ignorat et qui scrutator cordium est et rerum, noverunt et Alamannie principes universi, specialiter illi qui in nostro latere sunt frequenter, quod postquam a tenera etate recessimus [et] inter bonum et malum, equum et iniquum, justum et injustum, honestum et minus honestum discernere poteramus, nunquam aliquid eorum fecimus ex certa scientia vel ex animo que deberent paterno affectui displicere aut etiam que offendere possent imperatoriam majestatem.

Datum apud Ezzelingen, IV nonas septembris.

[Bopardiae, septembri.]

Rex Heinricus Bobardiae conventum quorumdam principum habuit, ubi a quibusdam nefariis consilium accepit ut se opponeret imperatori patri suo. Quod et fecit. Nam ex tunc coepit sollicitare quoscumque potuit minis, prece et pretio, ut sibi assisterent contra patrem, et non paucos invenit. GODEfr. Colon. ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 366. Hoc etiam anno (1234) orta est discordia inter imperatorem et filium suum Heinricum regem, qui consiliis paternis acquiescere nolens, manifeste se ei opponere

« ZurückWeiter »