Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

imperii sui fidelibus gratiam suam et omne bonum. Innata nobis requirit
benignitas devotorum nostrorum et imperii devota obsequia sereno vultu
respicere et eorum promotionibus tanto amplius intendere quanto ipsorum
obsequiosa voluntas se servilem studuit exhibere. Hinc est quod nos at-
tendentes fidelia obsequia et devota que fidelis noster comes Egeno de
Friburg et de Urach in diversis agendis nobis et imperio hactenus exhibuit
et que sua devotio in antea poterit exhibere, ipsum hiis fluminibus Ren-
chental, Wisen, Brigen, Kinzechen usque Gengenbach, et nominatim Mi-
lenbach, Elzach, Treysonia, Brega et Danubio usque ad Ymmendingen,
cum universis rivis qui predictis fluminibus recipiuntur et cum eorumdem
fundis necnon universis montanis eisdem fluminibus et rivis superjacen-
tibus, maxime cum de nostro fideliter sit consilio et de nostra sit familia,
de regia munificentia eumdem duximus infeodandum. Volentes ut quid-
quid auri in supradictis fluminibus sive in rivis ac universis fundis
eorumdem invenerit et quidquid invenerit argenti in montanis, hec ad
suam suorumque heredum jure feodali sine omni contradictione cedant
utilitatem. Ut autem predicta nostra gratia eidem maneat inconcussa,
presentes ei damus litteras sigillo nostro roboratas.

Acta sunt hec anno M. CC. XXX. IIII.
Datum apud Egram, II idus julii, indictione septima.

Apud Nurimberg,

Henricus, Romanorum rex, super lite inter ecclesiam Halis16 augusti. brunnensem (Heilsbronn) et viduam Cuonradi de Anindorf, de

bonis quibusdam, coram Heinrico de Niffen cognita, sententiam fert, ut filius viduae ipsa bona tantum ad dies vitae teneat, et pro illis annuatim LX denarios ecclesiae solvat.

(Edit. in WÖLCKERN, Histor. Norimb. diplom., t. II, p. 95, n° 9.-SCHUTZ, Corp.

Hist. Brandenb., Syllog., 71, no 34. - Correctius autem, praecipue in testium nominibus, ap. Monum. Boic., tom. XXX, pars I', p. 214, n° 721 , ex originali cujus sigillum periit.)

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus quibus presens litera fuerit ostensa gratiam suam et omne bonum. Cum inter ecclesiam nostram Halisbrunnin et relictam Cuonradi de Anindorf pro quibusdam bonis sitis Anindorf lis et questio verteretur, coram nobis et Heinrico de Niffin quem ad cognoscendam causam deputaveramus, sic exstitit diffinitum quod filius ejus . . . ipsa bona teneat ad tempora vite sue, et ipsa ecclesia singulis annis de ipsis bonis in festo Martini recipiat LX denarios pro possessione, et sic defuncto ipso filio ipsa bona cum integritate redeant ad usus ecclesie prenotate, et si habuerit heredes, ipsis bonis non succedant. Ad hec protestamur quod prelibatus . . . ipsa bona non habet auctoritatem obligandi vel infeodandi seu alienandi ab ecclesia antefata, et si factum fuerit, tenore presencium revocamus et decernimus non valere.

Hujus itaque facti testes sunt : Eberhardus de Monte, Heinricus de Monte, Burchardus de Witansdorf, Cuonradus de Festinberc, Heinricus de Gisilingin, Heinricus de Vendibach, C. butiglarius de Nuorinberc , Cuonradus Biginot, Hermannus filius suus, Bertholdus Scuteloch, et alii quamplures.

Actum apud Nuorinberc, anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo quarto, XVIII kalendas septembris, indictione VII'.

Apud Nuremberg,

Henricus, Romanorum rex, pro remedio animae suae domui Sancti Lazari ecclesiam suam Meyringen sitam in loco Hasil- 18 augusti. thal cum jure patronatus et omni libertate perpetuo possidendam confert.

(Edit. in Solothurn. Wochenblatt, ann. 1827, no 39, p. 376.)

Heinricus septimus, divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus , universis imperii fidelibus quibus presens littera fuerit ostensa gratiam suam et omne bonum. Cum fragilis sit vita hominis et morte nihil

IV. Pars 2.

85

certius, hora vero mortis nihil incertius, nos plus expavescentes ipsius hore incertitudinem quam ipsius mortis certitudinem, pro remedio anime nostre et progenitorum nostrorum contulimus domui Sancti Lazari ecclesiam nostram Meyringen sitam in terminis Burgundie in loco qui dicitur Hasilthal, cum jure patronatus ecclesie ejusdem et omni libertatė perpetuo possidendam; volentes ut defuncto plebano ejusdem ecclesie Burcardo de Ueberlingen, fratres ipsius domus ipsam ecclesiam in usus fratrum et pauperum domus prenotate redigant et convertant; quoniam desiderii nostri est eamdem domum largioribus et uberioribus beneficiis dilatare. Mandamus igitur et sub interminatione gratie nostre et imperii firmissime precipimus ut nulla sit omnino persona ecclesiastica vel mundana, alta vel humilis, que huic nostre donationi audeat obviare vel ipsam alicujus ingenii scrupulo infirmare. Quod qui fecerit indignationem omnipotentis Dei nostreque majestatis offensam se sciat gravius incurrisse. Ad hujus itaque facti evidentiam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium ipsis fratribus indulsimus sigilli nostri munimine communitum.

Testes sunt hi : Sigfridus venerabilis Moguntinensis archiepiscopus, Eggibertus Bambergensis, Hermannus Herbipolensis episcopi, Henricus marchio de Burgau, Rupertus comes de Castel, Egino comes de Friburg, Heinricus de Niffen, Gottfridus de Hohenloch, Olto de Eberstein, Conradus de Tannenwerde, Waltherus pincerna de Limperg, Conradus pincerna de Winterstetten, Lupoldus et Eberhardus fratres de Grindelach, et alii quamplures.

Actum apud Nuremberg, anno incarnationis Domini M. CC. XXXIV, decimo quinto kalendas septembris, indictione septima.

Apud Nuremberg,

Henricus, Romanorum rex, abbatem et fratres de Buch Cis21 augusti. terciensis ordinis cum hominibus et bonis eorum sub protectione

sua suscipit, indulgetque ut quidquid a persona libera sive mi

nisteriali justis modis obtinuerint, hoc libenter non requisito assensu suo recipiant.

(Edit. ap. SCHOETTGEN et KRBYSIG, Diplomatar., t. II, p. 181; coll. cum origi,

nali in archivo Dresdensi, no 320.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus septimus, divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus. Ad hoc divina disponente providentia ad regni gubernacula nos credimus sublimatos ut loca divino cultui mancipata teneamur liberalitate regia promovere servorumque Dei utilitatibus in confirmatione privilegiorum nostrorum necnon in aliis temporalibus subsidiis subvenire. Noverit igitur tam presens etas quam successura posteritas quod nos, ob reverentiam intemerate Virginis Dei genitricis Marie, petitioni abbatis et fratrum de Buch Cisterciensis ordinis de providentia consilii nostri satisfacere cupientes, ipsum monasterium cum omnibus hominibus et possessionibus suis quas in presentiarum canonice possidet et in futurum justis modis poterit adipisci, sub nostram et imperii protectionem suscipimus ac patrocinium speciale, dicta bona cum suis pertinentiis eidem auctoritate regia confirmantes. Ad hec pro remedio anime nostre ac successorum nostrorum hanc eis gratiam facimus et licentiam indulgemus ut quascumque possessiones in agris, vineis, pratis, terris cultis seu incultis, pascuis, nemoribus, aquis aquarumque decursibus a quacumque persona libera sive ministeriali, nostra vel imperii, titulo donationis, emptionis seu concambii memoratum monasterium de bonis imperii sive de proprietatibus infeodatorum vel ministerialium imperii obtinuerit justis modis, non requisito super hoc speciali assensu nostro et imperii, licenter recipiat et de majestatis nostre gratia in perpetuum absque contradictione qualibet quiete obtineat et possideat pleno jure. Statuimus itaque sub interminatione gratie nostre firmissime precipientes ut nulla unquam persona humilis vel alta, ecclesiastica vel mundana, hanc libertatem sepedicto monasterio indultam infringere audeat aut ei alicujus ingenii scrupulo contraire. Quod qui facere presumpserit, indignationem tremendi judicis nostreque celsitudinis gravissimam offensam se noverit incursurum. Ad cujus etiam facti nostri robur in posterum valiturum, presens privilegium conscribi et sigillo nostro jussimus insigniri.

Testes hii sunt : Sifridus Moguntinus archiepiscopus, Ekkebertus Babenbergensis, Hermannus Herbipolensis episcopi, comes Egeno de Vriburc, Heinricus de Niffe, C. burgravius de Nuremberg, Otto de Eberstein, Cunradus pincerna de Wintersteten, Heinricus camerarius de Ravinspurc, Cunradus de Smidevelt, Eberhardus de Monte, et alii quamplures.

Actum anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo XXXIIII°, XII kalendas septembris, indictione septima.

Datum apud Nurenberc, anno, mense, indictione prenotatis, anno vero regni nostri quarto decimo.

Apud Nuremberg,

Heinricus, Romanorum rex, petente Bambergensi episcopo, 23 augusti. statuit ne cives Bambergenses ad aliena judicia de caetero evo

centur.

(Edit. ap. Monum. Boic., tom. XXXI, pars I', p. 559, et in HEYBERGER, Cod.

probat. sup. Fürth., no 28.- Memoratum quoque ab Hoffmanno ap. LUDEWIG, Scriptor. rer. Bamberg., p. 156.)

Heinricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus gratiam suam et omne bonum. Ad instantiam et petitionem dilecti principis nostri Babenbergensis episcopi, quem sua nobis fidelitas et devotio reddunt non immerito gratiosum, statuimus et sub obtentu gratie nostre ab omnibus precipimus inviolabiliter observari ne cives Babenbergenses ad aliena judicia de cetero quisquam audeat evocare; sed si quis eos convenire voluerit, forum sequatur eorum secundum consuetudinem et statuta civitatis ejusdem, justitiam coram ipsorum judice recepturus. Si quis autem contra presens statutum venire presumpserit, sciat se indignationem nostram graviter incurrisse.

Datum apud Nuirenberc, anno Domini M. CC. XXXIIII, X kalendas septembris, indictione VII.

« ZurückWeiter »