Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

proavo suo Friderico I imperatore indultum confirmat, eamdem eximit ab omni advocatorum vexatione, diversaque jura ibidem expressa ecclesiae et canonicis renovat vel concedit.

(Edid. HEINECCIUS, Antiquit. Goslar., lib. III, p. 248.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus septimus, divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus. Etsi omnium ecclesiarum profectibus intendere debeamus, illarum tamen commodis et utilitatibus nos convenit specialius providere que nobis et imperio specialiter sunt adstricte. Hinc est quod nos universis presentibus et futuris volumus fieri manifestum quod nos libertatem et gratiam que provisa est nostre Goslariensi ecclesie per privilegium proavi nostri dive recordationis quondam Friderici imperatoris contra importunitates multiplices et pressuras quas advocati ejus in ipsam consueverant exercere, videlicet hereditates et reliquias litonum ecclesie sibi contra justiciam usurpando et locando mansos novis colonis in ipsius ecclesie prejudicium et gravamen; auctoritate regia de totius nostri consilii providentia duximus confirmandam, sub obtentu gratie nostre firmiter inhibentes ne quis cujuscumque conditionis alta persona vel humilis, ecclesiastica vel mundana, libertatibus privilegii ejusdem aliquo modo derogare presumat vel alias contra tenorem ipsius ecclesiam audeat molestare. Preterea, sicut in ipso privilegio constat esse prohibitum et statutum, sic et nos de novo statuimus inhibentes ut, quia advocati pridem ad ecclesiarum defensionem provisi facti sunt in plerisque locis ex defensoribus offensores, ne super bona in Werre que ad ecclesiam ipsam spectant vel quecumque alia non habentia advocatos, que , que ad presens habet ecclesia memorata vel in futurum prestante Domino justis modis poterit adipisci, aliquis admittatur aut possit aut debeat fieri advocatus. Nullus etiam alius quam yconomus ecclesie cui commissa fuerint ipsa bona, potestatem habeat in illis aliquid ordinandi. Ad hec libertates pariter et honores concessos predicte ecclesie et canonicis illibatos non solum conservare, sed etiam totis nostris desideriis ampliare volumus; statuentes ut juxta tenorem privilegii alterius quod indulsit eis imperator predictus, in curtibus claustralibus vel in domibus nullus advo

catus nec aliqua secularis persona preter nostram propriam personam aliquid juris vel judicii habeat vel sibi in posterum usurpare presumat. Volumus etiam ut si quis in vite periculo constitutus in curtem seu domum claustralem confugerit, ibi ab omni persecutore et judice sit securus, nec aliquis eum inde presumat educere violenter. Familiam etiam canonicorum nullus habeat judicare nisi familie dominus vel decanus. Ceterum curtes, molendina et domos que ecclesie supradicte vel canonicis specialiter et integraliter pertinere noscuntur, ab omnibus precariis et talliis ac exactionibus quas laici dare solent, liberos esse decernimus et immunes. Ut igitur hec statuta et prohibitiones nostre majestatis, quas propter honorem Domini et ob salutem nostram pro commodo et utilitate Goslariensis ecclesie sancivimus, robur obtineant debite et perpetue firmitatis, presenti privilegio eas fecimus annotari, sigilli nostri munimine roborantes easdem.

Testes hii sunt : Sifridus archiepiscopus Maguntinus, Burchardus Magdeburgensis electus, venerabiles domini Ekebertus Babenbergensis, Hermannus Herbipolensis, Ekehardus Merseburgensis, Engelhardus Nuwenburgensis, Conradus Osnaburgensis episcopi, Otto dux Bawarie palatinus comes Reni, Albertus dux Saxonie, Heinricus comes Ascarie et Heinricus filius suus, Heinricus landgravius Thuringie, Hermannus marchio de Baden, Heinricus marchio de Misne, Conradus burgravius de Nuremberch, Burchardus burgravius Magdeburgensis, comes Egno de Urach, Burchardus et Gevehardus fratres de Querenvorde, Otto comes de Ravensberch, Heinricus de Nifen, Conradus pincerna de Wintersteden, Henricus camerarius de Ravensburch, Heinricus marscalcus de Bappenheim, et alii quamplures.

Actum anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo XXXIIII, tercio nonas julii, indictione septima, anno vero regni nostri quarto decimo.

Datum apud Aldenburch, anno, mense, indictione prenotatis.

Signum domini Heinrici Romanorum regis invictissimi. (Monogramma.)

Henricus, Romanorum rex, ad petitionem Bernardi abbatis et conventus monasterii de Buch, idem monasterium cum omnibus bonis ejus in protectione sua suscipit, eique bona sua sita in Nidabudowitz et Kogelant pleno jure confert et donat.

(Edit. ap. SCHOETTGEN et KREYSIG, Diplomatar., t. II, p. 181; coll. cum originali in archivo Dresdensi, n° 319, unde pendet adhuc sigillum cereum.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus septimus divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus. Ad hoc divina disponente providentia ad regni gubernacula nos credimus sublimatos, ut loca divino cultui mancipata teneamur liberalitate regia promovere, servorumque Dei utilitatibus in confirmatione privilegiorum nostrorum nec non in aliis temporalibus subsidiis subvenire. Noverit igitur tam presens etas quam successura posteritas quod nos ob reverentiam intemerate virginis Dei genitricis Marie, peticioni abbatis Bernhardi et confratrum suorum monasterii de Buch Cysterciensis ordinis de providentia consilii nostri satisfacere cupientes, ipsum monasterium cum omnibus hominibus et possessionibus, quas in presentiarum canonice possidet et in futurum justis modis poterit adipisci, sub nostram et imperii protectionem suscipimus ac patrocinium speciale, dicta bona cum suis pertinentiis eidem auctoritate regia confirmantes. Ad hec pro remedio anime nostre et divorum progenitorum nostrorum, memorato monasterio quod ab ipsis dotatum dinoscitur quodque tanquam familiare et dilectum inter monasteria Cystercii ordinis nobis specialiter reputamus, de benignitate regia omnia bona nobis pertinentia sita in Nidabudowiz et Kogelant, que annuatim quinque libras Liznikgensis monete nobis taxacione legitima persolvebant, pleno jure conferimus et donamus, in usus et utillitatem abbatis et fratrum prelibati monasterii in perpetuum possidenda ac cum omni integritate juris et libertate, tam presenti quam futura, suis usibus retinenda. Statuimus

Apud Altenburg, 10 julii.

itaque sub interminacione gratie nostre firmissime precipientes ut nulla umquam persona humilis vel alta, ecclesiastica vel mundana, hanc donacionem sepe dicto monasterio indultam infringere audeat aut ei alicujus ingenii scrupulo contraire. Quod qui facere presumpserit, indignacionem tremendi judicis nostreque celsitudinis gravissimam offensam se noverit incursurum. Ad cujus etiam facti nostri robur in posterum valiturum, presens privilegium conscribi et sigillo nostro jussimus insigniri.

Testes hii sunt : venerabiles Sifridus Maguntinus, Burchardus Magdeburgensis archiepiscopi, Eckebertus Babinbergensis, Hermannus Herbipolensis, Conradus Osnaburgensis, Engelhardus Nuemburgensis, Eckehardus Merseburgensis episcopi, Otto dux Bawarie palatinus comes Reni, Albertus dux Saxonie, Heinricus lantgravius Thuringie, Heinricus marchio Misnensis, Heinricus comes Ascharie, Hermannus marchio de Baden, Burchardus burgravius Magdeburgensis, Conradus burgravius de Nuremberc, comes Otto de Ravensberc, comes Dietricus de Tekneburc, Heinricus marscalcus, Heinricus de Nifen, Waltherus pincerna de Limpurc, Conradus pincerna de Wintersteden, Heinricus camerarius de Ravensburc, Heinricus et Heinricus fratres advocati de Wida, et alii quamplures.

Actum anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo quarto, sexto idus julii, indictione septima, anno regni ejus quarto decimo.

Signum domini Heinrici Dei gratia Romanorum regis invictissimi. (Monogramma.)

Datum apud Altenburc, anno, mense, indictione prenotatis.

Apud Egram, 11 julii.

Henricus, Romanorum rex, ad utilitatem civitatis suae Egrensis, sectionem in ea de vico Schiphgaze ab Henrico de Libenstein comparat, et ei novalia in Gruoene juxta montem Thilchelberg cedit.

(Edit. ap. Monum. Boica, tom. XXXI, pars Ia, p. 558, e libro copiali antiquiss. Memorat. autem a BRUSCHIO in Monasteriologia, p, 249.)

Heinricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus hanc litteram inspecturis in perpetuum. Cum circa profectum imperii nostra celsitudo invigilat, cauta deliberatione sibi providet cum ea que decreverit vel fecerit scriptorum memorie recommendat. Per presens itaque scriptum notum esse cupimus tam presentibus quam futuris quod nos utilitati et libertati civitatis nostre Egrensis volentes intendere, sectionem que in ipsa erat de vico quodam Schiphgaze dicto, qui Henrico de Libenstein fideli nostro pertinebat, pro honestate imperii censentes nobis et imperio inhonestam, de voluntate dicti Henrici de Libenstein pro vico prenotato facto concambio, eidem novalia in Gruvene ad nos pertinentia juxta montem qui Thilchelberg appellatur, concedimus et commutamus. Ut autem presens commutatio sive concambium nobis et imperio, Henrico de Liebenstein et suis heredibus permaneat inconvulsum, presentem litteram sigillo nostre celsitudinis fecimus roborari.

Testes sunt hii Eggebertus venerabilis Babenbergensis episcopus, comes Egeno de Vriburc (Freyburg), . . . lantgravius de Leuggenberch (Leuchtenberg), Henricus de Nifen, Otto de Eberstein, Cunradus pincerna de Winterstetten, Eberhardus de Hertingesberg, et alii quamplures. Datum apud Egram, anno dominice incarnationis M. CC. XXXIIII, V idus julii, indictione septima.

Henricus, Romanorum rex, comiti Egenoni de Friburg et de Urach pro gratis ejus servitiis confert in feodum flumina quaedam ibidem expressa cum rivis et montanis adjacentibus, jubens ut quidquid auri in fluminibus et argenti in montanis invenerit, in ejus utilitatem cedat.

(Edid. SCHOEPFLIN, Hist. Zaringo-Bad., cod. diplomat., t. IV, p. 190, ex archivo Bada-Durlacensi.)

Heinricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis

Apud Egram, 14 julii.

« ZurückWeiter »