Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tantum super hoc faciens quod studium tuum proinde merito commendemus. Vos eciam cives qui scitis aliquos in occulto bona eadem detinere, ne culpe sitis participes eorumdem, sculteto manifestetis, auxilium et consilium prestituri eidem ut recuperentur plenarie bona ipsa, sicut et divinam et nostram graciam promereamini ex hoc ipso.

Datum apud Aldenburg (1), II kalendas julii, indictione septima.

[Junio vel julio.]

Henricus, Romanorum rex, notum facit quod, cum pater suus imperator civitatem Northusen imperio duxerit retinendam, promisso ecclesiae Northusensi competenti restauro, ipse in partem restauri tradidit et donavit ipsi ecclesiae jus patronatus parrochiae Sancti Blasii.

(Edider. AYRMANN, Sylloge anecdot., p. 299, et FÖRSTEMANN, Geschichte von Nordhaus., 2a pars, p. 6-7; ambo tamen minus integre.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Henricus, divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus. Licet simus omnibus ecclesiis in Domino debitores ut eorum profectibus desideria nostra concurrant, eas tamen que immediate nobis et imperio pertinere noscuntur, prosequi volumus gratia speciali. Ad notitiam igitur singulorum presentis temporis et futuri volumus pervenire quod cum serenissimus pater noster dominus imperator olim in transmutatione et reformatione Northusensis ecclesie, civitatem Northusen que cum omnibus juribus suis et pertinentiis eidem

(4) Quod hoc tempore curiam apud Altenburg rex habuerit, testatur Chronic. Erphord. ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 393. « Quos etiam (scilicet Erphordenses) rex proxima curia circa festum Udalrici (4 julii) in Aldenburc habita, suo banno ac regiae proscriptioni sententialiter innodavit, propter discordiam inter cives istos et archiepiscopum Moguntinum, eorum dominum, exortam. Qui quidem a die 12 aprilis usque ad 30 julii divinis caruerunt; sed satisfactione tandem archiepiscopo praestita, divina ibidem resumpta sunt.

ecclesie ex antiquo pertinuisse dignoscitur, imperio duxerit retinendam, promisso ipsi ecclesie competenti restauro, sicut ex privilegio suo patet (1), quod et nos duximus approbandum; nos pro salute ipsius patris nostri ac nostra, in partem restauri contulimus, tradidimus et donavimus predicte ecclesie et canonicis ejus jus patronatus parochie Sancti Blasii Northusensis et quicquid juris imperium et nos habuimus in eadem, ut decanus et capitulum plenam et liberam habeant facultatem ordinandi de ipsa parochia quicquid placuerit voluntati eorum, sive voluerint ad augmentum prebendarum suarum convertere fructus ejus, sive ad usus alios, prout sibi viderint expedire. Ut igitur hec nostra donatio debitam et perpetuam obtineat firmitatem, presentem paginam inde conscriptam sigilli nostri appensione fecimus communiri; sub obtentu gratie nostre firmiter inhibentes ne ulla persona alta vel.

[ocr errors]

Actum anno Domini M. CC. XXXIV (2).

Apud

2 julii.

Henricus, Romanorum rex, Thegenhardo imperialis aulae pro- Altenburg, tonotario et vicedomino Magdeburgensi indulget facultatem eligendi advocatum quem voluerit bonorum in Guzstein quorum ipse provisor existit, et exercendi bannum regium ibidem, quum ipsi et ecclesiae Magdeburgensi id bannum pertinere velit.

(Edid. LEDEBUR, Allgemeines archiv für die Preuss. Staates (1834), pars XVIa, p. 274.)

Heinricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, dilecto fideli suo Thegenhardo imperialis aule prothonotario et vicedomino Magdeburgensi gratiam suam et omne bonum. Cum Magdeburgensis ecclesia

(4) Vid supra, t. I, p. 807.

(2) Cum nulla alia chronologica nota appareat, arbitrari licet hoc privilegium apud Altenburg mense junio vel julio, sicut praecedens documentum, fuisse datum.

non sine gravibus rerum dispendiis pura fide ac devotione sincera semper adheserit patri nostro Friderico serenissimo Romanorum imperatori ac nobis, exhibendo grata servitia imperio, dignum esse censemus ut respectu servitiorum ipsorum ac etiam tue devotionis intuitu, ipse (sic) ecclesie faciamus gratiam specialem. Hinc est quod cum tu liberam habeas advocatiam bonorum in Guczstein eidem ecclesie pertinentium, quorum tu provisor existis, tibi de munificentie nostre gratia indulgemus ut liberam habeas facultatem eligendi quem volueris advocatum, ac etiam removendi et immutandi eumdem, quemcumque et quotiescumque tue placuerit voluntati. Ad hec ut gratia gaudeas ampliori, regium bannum tibi et ecclesie Magdeburgensi tuisque successoribus concedendum duximus, indulgentes ut is quem pro tempore elegeris advocatum vel tuus successor elegerit auctoritate tua et ecclesie, bannum habeat et omnimodam potestatem judicandi causas tuas et proponendi ac etiam terminandi easdem, tanquam tutor et actor tuus et ecclesie vesterque legitimus mundiburdus; sed et cum ab advocatia remotus fuerit, in banno nichil juris penitus retinebit, quia ad ecclesiam sepedictam et te tuosque successores, qui provisores ipsorum bonorum pro tempore fuerint, ipsum bannum perpetuo volumus pertinere. Ut igitur hec libertas et gratia ecclesie ipsi facta perpetuam obtineat firmitatem, presenti privilegio eam duximus confirmandam.

Actum apud Aldemburg, anno gratie millesimo CC. XXXIIII°, VI nonas julii, indictione septima.

Apud Altenburg, 3 julii.

Henricus, Romanorum rex, decano et capitulo Goslariensis ecclesiae areas civitatis et census earumdem confirmat, jubens ut si quis censum debitum de areis non persolverit, in sexaginta solidos ab advocato regio condempnetur.

(Edid. LEUCKFELD, Antiquit. Poeld., append., t. IV, p. 289, n° XVII.)

Heinricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, dilectis

sibi V. decano totique capitulo Goslariensi gratiam suam et omne bonum. Quod ecclesiam vestram et vos bone fidei diligamus affectu, ex studio voluntatis nostre perpendere poteritis evidenter. Ecce enim gratiam a primis ecclesie vestre fundatoribus vobis factam super omnibus areis civitatis Goslariensis et censibus earumdem, sicut in vestris privilegiis continetur, auctoritate regia confirmantes, statuimus et sancimus ut quia eedem aree ad ecclesiam vestram spectant et possessores earum proprie salutis immemores censum vobis debitum de eisdem in certis pensionum terminis persolvere non procurant, si quis monitus post debite solutionis terminum infra mensem non persolverit censum suum, ab advocato qui pro tempore fuerit auctoritate regia in sexaginta solidos condempnetur, quorum medietas ecclesie, reliqua vero medietas fisco cedat. Ad hec si qui plures areas redegerint in unam vel forte redegerunt in futurum, de singulis singulariter debitum dare censum cogantur per advocatum, sicut superius est expressum. Ut autem hec gratia vobis facta debitam et perpetuam obtineat firmitatem, presentem paginam inde conscriptam impressione sigilli nostri fecimus communiri.

Actum apud Aldenburch, anno gratie M. CC. XXXIIII, presentibus Sigfrido archiepiscopo Moguntinensi, Burchardo electo Magdeburgensi, Ekeberto Bambergensi, Hermanno Herbipolensi, Engelhardo Nuenburgensi, Ekardo Mersburgensi, Conrado Osnabrugensi episcopis, A. duce Saxonum, H. comite Ascharie, B. burgravio Magdeburgensi, et aliis quamplurimis.

Datum ibidem, V nonas julii, indictione VII.

Henricus, Romanorum rex, Johanni abbati Sancti Georgii Nuemburgensis, ad preces Thegenhardi imperialis aulae protonotarii, indulget facultatem eligendi advocatum quem voluerit, et exercendi bannum regium, quum ipsi et ecclesiae ejus id bannum pertinere velit.

IV. Pars 2.

84

Apud Altenburg, 4 julii.

(Edid. LEPSIUS, Gesch. der bischofe von Naumburg, t. I, p. 276, ex originali in archivo Weimariensi asservato, sed, ut arbitramur, non ad unguem transcripto.)

Henricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, dilecto fideli suo Johanni, abbati Sancti Georgii Nuenburgensi, gratiam suam et omne bonum. Inclinati precibus et supplicationi dilecti fidelis et familiaris nostri Theoderici (a) imperialis aule prothonotarii, ac etiam intuitu pietatis ut meritorium fiat nobis, volumus tibi et ecclesie tue gratiam facere specialem. Hinc est quod cum tu liberam habeas advocatiam ecclesie tue, tibi de munificentie nostre gratia indulgemus ut liberam habeas facultatem eligendi quem volueris advocatum ac et[iam] removendi et immutandi eumdem, quandocunque et quotiescunque tue placuerit voluntati. Ad hec ut gratia gaudeas ampliori, regium bannum tibi et ecclesie tue duximus concedendum, indulgentes ut is quem pro tempore elegeris advocatum, auctoritate tua bannum habeat et omnimodam potestatem judicandi causas tuas et proponendi ac terminandi easdem, tanquam tutor et actor ecclesie ac legitimus mundiburtus ipsius. Sed et cum ab advocatia remotus fuerit, in banno ipso nihil juris penitus retinebit, quia ecclesie tue et tibi tuisque successoribus volumus ipsum bannum perpetuo pertinere. Ut igitur hec libertas et gratia tibi facta perpetuam obtineat firmitatem, presenti privilegio eam tibi et ecclesie tue tuisque successoribus confir

mamus.

Actum apud Altenburg, anno gratie millesimo CC. XXXIIII, quarto idus (1) julii, indictione septima.

Apud Aldenburg, 5 julii.

Henricus, Romanorum rex, ecclesiae Goslariensi privilegium a (a) Sic evidenter tamen legendum Thegenhardi.

(1) Mendose, licet ex originali transumptum dicatur. Rex nempe quarto idus julii (12 julii) apud Egram morabatur. Unde vice idus legendum nonas proponimus.

« ZurückWeiter »