Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

torum nostrorum sincerius diligamus, et fratrum in eo Deo militantium intendamus commodo et honori. Qua de re noverit universitas vestra quod nos ad instantiam et petitionem dilecti fidelis nostri Alberti abbatis de Arnspurc, eidem ecclesie talem fecimus gratiam et dedimus libertatem ut de omnibus bonis ejusdem ecclesie in quocumque nostro oppido constitutis nullam prorsus precariam seu steiuram aut exactionem aliquam requiramus vel requiri aut accipi permittamus, sed volumus ut ab omni exactionum genere sint liberi penitus et immunes. Mandantes et sub interminatione gratie nostre precipientes ut nulla unquam persona humilis vel alta hanc nostram libertatem sepedicte ecclesie collatam infringere audeat, a quam a bonis ejus precariam exigendo. Quod qui facere presumpserit, iram nostram gravissimam sentiet et offensam. Ad hujus itaque facti nostri perhennem memoriam, presens privilegium conscribi et sigillo nostro jussimus insigniri.

Testes hii sunt : Sifridus Maguntinus archiepiscopus, Hermannus Herbipolensis episcopus, Cunradus abbas Sancti Galli, Deigenhardus imperialis aule prothonotarius et prepositus Sancti Joannis in Houge, Wernerus prepositus de Gicheburc; laïci, comes Heinricus de Seyne, Rupertus comes de Kastele, Heinricus de Nipha, Eberhardus de Eberstein, Gerlacus de Butingen, Heinricus de Hagenowe, Philippus de Bolandia, Lutolfus burgravius de Frideberc, et alii quamplures.

Datum apud Wirzeburc, anno Domini M.CC.XXXIIII, quarto kalendas junii, indictione VII.

2 junii.

Anno MCCXXXIV verbum crucis praedicatur contra Stagingos (1) per inferiores partes Theutoniae et Flandriae. Collecto

(1) « Fuerunt autem Stadingi populi in confinio Frisiae et Saxoniae siti, paludibus inviis et fluminibus circumcincti, qui pro suis excessibus et subtractionibus decimarum multis annis excommunicati, contemptores clavium Ecclesiae sunt inventi. Qui cum essent viri strenui, viIV. Pars 2.

83

itaque universo exercitu crucesignatorum (1), in crastino Ascensionis iidem Stagingi superantur et a terra sua funditus extirpantur... Quorum in praedicto bello circiter ad duo millia perierunt (2), paucis superstitibus ad vicinos Frisones confugientibus. GODEFR. Colon. ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 366.

Apud Nuremberg,

4 junii.

Henricus, Romanorum rex, advocato et burgensibus de Turego mandat ut monasterium de Cappel pro domo ejusdem apud Turegum libertate frui permittant, neque

in steiura

quam

civitas regi praestare debet, idem conferre cogant, ita ut super hoc claustrum sibi iterum non recurrat.

(Memor, et extract. ap. GER. MEYER VON KNONAU, Archiv für Schw. Gesch.,

t. I, p. 91.)

Datum Nuremberg, II nonas junii, indictione VII.

cinos populos, immo et comites et episcopos bello pluries sunt agressi, saepe victores, raro victi. » Hactenus Godefridus Coloniensis. Ap. CASSEL, Sammlung, 123, adest foedus inter archiepiscopum et ecclesiam Bremensem ex una parte et burgenses Bremenses ex altera contra Stadingos initum : « Diutina Stethingorum adeo invalescente insania quod non solum imperialis auctoritatis proscriptionem promeruerunt, verum etiam sancte matris Ecclesie offensam in tantum incurrerunt quod ipsorum incorrigibilibus requirentibus excessibus, dominus papa ipsos hereticos decernens, consilio maturo crucem cum maxima indulgentia ad ipsorum exterminium predicari mandavit..... Datum Breme, anno Domini MCCXXXIII, XI kalendas aprilis. » Cf. supra , t. III, p. 497 et not. 1.

(1) Cujus exercitus duces aderant archiepiscopus Bremensis, dux Brabantiae, comites Hollandiae, Gelrensis et Clevensis. Qui omnes terram Stadingorum simul invaserunt die vicesimo septimo maii, ut legimus ap. Albertum Stadensem, Einonem et Menconem, et in Histor. imperat., ap. Mencken.

(2) Cladis locum Oldenesche (Altenesch) Albertus Stadensis vocat. Numerus autem Stadingorum occisorum multo major, dum sex millia superaverit.

4 junii.

Henricus, Romanorum rex, ad requisitionem abbatis de Cap Nuremberg, pel, Constantiensis dioecesis, abbatissae de Turego mandat ut eidem abbati molendinum apud Bontispuel cum quibusdam terris adjacentibus sub quodam certo et annuo censu in perpetuum relinquere debeat, ita ut omnis controversia inter eosdem sopiatur.

(Memorat. et extract. ap. MEYER VON KNONAU, loco supr. citat., p. 91.)

Datum apud Nuremberg, II nonas junii, indictione VII.

Apud Nurimberg,

15 junii.

Henricus, Romanorum rex, monasterium de Valle Sanctae Crucis noviter fundatum sub sua speciali protectione recipit, una cum nuntiis pro necessitatibus ejusdem ad colligendas elemosynas mittendis.

(Ineditum ex originali in archivo Stuttgartensi.)

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit gratiam suam et omne bonum. Adtendentes ipsius gratiam pietatis in cujus nutu posita sunt universa, a quo regni culmen recepimus, cupientes illi merito complacere , illud non minimum censemus inter opera caritatis religiones plantare et plantatas in suo jure salubriter confovere. Hinc est quod nos novellam plantationem quam dextera plantavit Altissimi de Valle Sancte Crucis (1), ordinis Cisterciensis, serenitatis oculo prospicientes, ad petitionem dilec

(1) Scilicet Heiligkreuzthal, juxta Riedlingen.

tarum nobis . . . abbatisse et conventus monasterii Vallis Sancte Crucis, presentium auctoritate locum ipsum et personas cum omnibus que in presentiarum possident aut in futurum justis modis poterunt adipisci sub nostram et imperii specialem recepimus protectionem. Si quos vero nuncios pro suis necessitatibus ad colligendas elemosinas in finibus regni nostri miserint, sub eadem protectione nostra recipimus et conductu ; volentes ut ad omnia agenda sua egressum liberum habeant et regressum. Mandamus itaque sub pena gratie nostre firmiter precipientes quatenus nullus sit qui predictas abbatissam et conventum monasterii prelibati presumat vel audeat molestare. Quod qui fecerit noverit a majestatis regie gratia se exclusum.

Datum apud Nurimberg, XVII kalendas julii, anno incarnationis Domini M°CC° XXXIIII", indictione VII'.

Apud Nuremberg,

28 junii.

Henricus, Romanorum rex, Bertholdo Argentinensi episcopo et ecclesiae ejus quidquid juris in castro de Tanne (Than) novo vel antiquo ipse rex habuit, confert, promittitque eis contra impetitionem Ferretensium etiam in judicio se fore favorabilem.

(Edid. LAGUILLE, Histoire d'Alsace, t. II, preuves, p. 38.)

Henricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus. Ad notitiam singulorum volumus pervenire quod nos ad declarandum plenum gratie nostre favorem circa dilectum principem nostrum B. Argentinensem episcopum et suam ecclesiam, contulimus et donavimus ei et sue ecclesie quicquid juris in castro de Tanne novo vel antiquo habuimus vel habere aliquomodo videbamur et eorum pertinentias universas. Ad hec promisimus adhibere totis desideriis et conatibus operam efficacem quod idem episcopus et ecclesia sua super ipso castro et suis pertinentiis ab impetitione et conquestione Ferracensi (a) absolvant[ur]. Quod si forte facere non

(a) Scilicet comitum Ferreti.

possemus, cogente jure et querimonia eorumdem, quia sumus omnibus justitie debitores, in judicio si tandem ad hoc perventum fuerit, eis quantum salva honestate nostra possumus, bona fide favorabiles esse volumus et benigni, ut episcopus et ecclesia memorata plenum affectum nostrum experiri valeant cum effectu.

Actum apud Nuremberg, anno gratie millesimo ducentesimo tricesimo quarto, quarto kalendas julii, indictione septima.

Apud Altenburg, 30 junii.

Henricus, Romanorum rex, sculteto de Northusen mandat ut quos repererit aliquid de bonis ecclesiarum Sanctae Crucis et beatae Virginis extra muros civitatis injuste detinentes, ea universa cogat restituere, civibusque ut sculteto manifestent si quos in occulto bona eadem detinere sciverint.

(Edidit FÖRSTEMANN, Geschichte von Nordhaus., 2a pars, p. 7, ex chartular.

claustri beatae Mariae dicti Neuwerk, in sec. XV exarato, et ex copia vidi-
mata.)

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, fidelibus suis sculteto qui pro tempore fuerit et universis civibus de Northusen graciam suam et omne bonum. Cum bona ecclesiarum Sancte Crucis (1) et beate Virginis extra muros civitatis que Novum Opus dicitur, sint distracta et ex diuturnitate temporis detineantur contra justiciam a quibusdam, non sine gravi sue salutis dispendio ac etiam periculo animarum suarum, mandamus tibi, scultete, sub obtentu gratie nostre firmiter injungentes quatenus omnes eos quos repereris aliquid de bonis ecclesiarum ipsarum injuste aliquo modo detinere, cogas auctoritate nostra restituere universa ,

(1) « Hoc anno, Il nonas junii, regia villa Northusen in parte majori cum conventualibus ecclesiis Sanctae Crucis et Minorum fratrum incendio consumpta est. » Chronic. Erphord. ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 394.

« ZurückWeiter »