Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nasterii aliquid de possessionibus immobilibus ad se trahere per quemcumque contractum, nisi per ipsorum conniventiam et consensum. Nos vero recepta de illorum manu resignatione jurisdictionis, pro remedio anime nostre et prosperiore regni nostri statu, fratrum in eodem loco famulantium libertati cupientes consulere et quieti, loca omnia super que haberi videbatur jurisdictio ex parte nostra libera et ab omni de cetero jurisdictione dimisimus absoluta; ipsum monasterium et omnes subditas illi curias et possessiones in specialem majestatis nostre defensionem et protectionem recipientes et auctoritate regali sancientes ut nulla omnino persona humilis vel alta predictum monasterium in personis suis vel in rebus aliquatenus molestare audeat aut gravare. Ad cujus rei perpetuam evidentiam, presentem paginam conscribi jussimus et sigillo postre majestatis communiri.

Hujus rei testes sunt : Conradus Spirensis episcopus aule regie cancellarius, Hugo Leodiensis episcopus, Bertholdus prepositus Sancte Trinitatis in Spira, Heinricus prepositus Sancti Mauritii in Moguntia, Fridericus comes de Leiningen, Gevehardus burgravius de Magdeburg, Heinricus marscalcus de Calatin, et alii quamplures.

Actum apud Spiram, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo nono, [mense junio), indictione duodecima, anno autem regni nostri undecimo.

Nos igitur, divine remunerationis intuitu et de innata nobis pietate, supplicationem supradicti abbatis de Otterburg et sui conventus serenitatis nostre clementia admittimus, et omnia ea que continentur in scripto superius annotato rata et grata habemus et authoritate majestatis regie confirmamus, et nunc specialiter ipsum monasterium et omnes fratres et monachos, curias et possessiones et omnia jura ipsorum in protectionem et defensionem nostram recipimus; sanctione regia statuentes ut nulla persona humilis vel sublimis sepedictum monasterium in personis aut in rebus audeat aut presumat aliquatenus molestare. Ut autem hec in dubium non possint de cetero revocari, hanc paginam sigilli nostri munimine precepimus roborari.

Testes autem hujus rei sunt : Sifridus Moguntinus, Henricus Coloniensis, Dietericus Trevirensis archiepiscopi, episcopi vero Sifridus Ratisponensis cancellarius aule regie, Hermannus Herbipolensis, Eckbertus Babenbergensis, Simon comes Sarepontanus, Fridericus comes de Leiningen, Cunradus comes de Everstein, et ceteri quamplures.

Actum apud Lutram, anno gratie millesimo ducentesimo trigesimo quarto, indictione septima, anno autem regni nostri duodecimo.

Spirae, 5 aprilis.

Henricus, Romanorum rex, de consilio principum decernit ut Geba mulier de Dürckeim et omnes ejusdem conditionis homines Volmaro abbati de Limburg et ejus successoribus jus quod dicitur budteil dare teneantur.

(Edid. REMLING, Urkundl. Gesch. der abt. und Kloster in Rheinbayern (Neustadt.

1838), pars I', Beilag. 314, ex Heidelb. act. MSS.) Henricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, omnibus presens scriptum intuentibus salutem atque suam gratiam. Notum esse volumus universis hanc cedulam inspecturis quod Volmarus abbas Limpurgensis ecclesie coram nobis conquerendo proposuit quod Geba quedam mulier de Durckeym jus quoddam quod vulgo dicitur budeyl ecclesie sue, cum jure ei dare teneretur, negaret, pretendens quod per regiam deberet esse a tali jure libera potestatem. Nos vero consilio principum usi decernimus, cum jamdictus abbas Volmarus Limpurgensis ecclesiam suam super illo jure esse a predecessoribus nostris privilegiatam affirmaret, ut prefata mulier Geba de Durckeym et omnes ejusdem conditionis homines sepedicto abbati Volmaro de Limpurg suisque successoribus jus suum dare teneantur. Quod ut stabile et firmum permaneat, sigillo nostro fecimus consignari.

Acta sunt hec Spire, anno dominice incarnationis M° CC° XXVIII, VIII idus aprilis, indictione septima (1).

(1) Indictioni litteris expressae potius quam numero anni qui in apographo male transcribi

Sifridus Maguntinus archiepiscopus et frater Bernardus de (Circa medium ordine Praedicatorum papae rescribunt quomodo a Conrado de Marburg fuerit in negotio haereticorum processum; nuntiant se primo apud Francofurtum, deinde apud Moguntiam comitem de Seine et alios infamatos in pristinum statum restituisse, quidquid in hoc egerint seriatim exponentes.

(Insert. in Alberici Trium-fontium chronic. ap. LEIBNITZ, Access. histor., t. II,

p. 544, 545.)

... Diligenti facta inquisitione super ista pestifera secta Luciferianorum et super praedictis, archiepiscopus Maguntinus et frater Bernardus de ordine Praedicatorum, quondam poenitentiarius domini papae, rescripserunt domino papae in haec verba :

« Quod magister Conradus contra Pauperum Lugdunensium astutias zelo fidei armatus, nefandam heresim, Manicheorum filiam olim absconditam, ita putavit ex toto deprehendere si testes qui se confitebantur aliquantulum criminis eorum conscios et participes, in illorum absentia reciperentur, et dictis eorum simpliciter crederetur; ita ut semel accusato talis daretur optio aut sponte confiteri et vivere, aut innocentiam jurare et statim comburi. Et ecce falsos testes ab hereticis, ut credimus, subornatos adduxit inimicus. Quedam femina vaga Alaidis annorum viginti, casu veniens Pigniam (a), finxit se hereticam illius secte, fuisse suum virum apud Cruneborch concrematum et se velle cremari; innuens a latere quod si Ecclesia verbis suis credendum decerneret, hereticos

(a) In textu peregrinam, quod ita correxit Leibnitz. Fortasse legendum Pinguiam (Bingen).

potuerit, majorem adhibendam fidem censemus; ann oque 1234 adhaeremus quo regem menso
aprili apud Spiram quoque stetisse nihil obstat.
JV. Pars 2.

82

absconditos et fautores eorum manifestaret. Hec missa est a magistro Conrardo qui nimis ei credidit, et ipsa primo apud Clavelt villam de qua oriunda fuit, cognatos et notos et affines qui eam exheredare videbantur, fecit comburi; subornato etiam quodam Amfrido, quem modo fecimus in vinculis detineri, qui confessus est quod multos innocentes, alios ad ignem, alios ad tonsuram per testimonium suum congerit (sic), magistro Conrardo judicium fulminante. Et horum accusatio paulatim cepit ascendere a rusticis ad burgenses honorabiles et eorum uxores, inde ad castellanos et nobiles, et in fine ad comites prope et longe positos. Et magister nulli, quantumvis alte persone, locum dedit legitime defensionis, nec etiam confiteri proprio sacerdoti, sed accusatum oportuit confiteri se hereticum esse, buffonem tactum (?), pallidum virum et hujusmodi monstra dissidentie pacis in osculo salutasse. Taliter quidam catholici abjudicati maluerunt innocenter cremari et salvari quam mentiri de crimine turpissimo cujus non erant conscii, et supplicium promereri quibus ipse magister martyrium promittebat ; alii infirmi potius elegerunt mentiri quam comburi (1). Quibus tamen oportuit scolas nominare, et respondebant : « Nescio quem accusem : dicite mihi nomina de quibus suspicionem habetis. » Cumque proponeretur de comite Seinensi, de comite [de] Aneberg (a), de comitissa de Loz, respondebat evadere volens : « Illi ita rei sunt ut ego, et illi in scolis fuerunt, ut ibi ego fui. » Et sic frater fratrem, uxor virum, dominus servum accusavit. Alii dabant pretia tonsoratis ut docerent modum evadendi, et facta est confusio a seculis inaudita. Ego archiepiscopus magistrum Conrardum primo solus, postea cum duobus archiepiscopis Coloniensi et Treverensi, monui ut moderatius et discretius in tanto negotio se gereret; qui non acquievit, sed tandem contra nostram monitionem crucem publice predicavit Maguntie. Quo viso quidam interfecerunt eum prope Marburg. Tandem congregati apud

(a) Correxit Leibnitz Heuneberg; rectius tamen legendum Arnsberg.

(1) De insolito modo procedendi in haereticos quo magister Conradus utebatur, cf. Chronic. Erphord. ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 391.

Frankenvort cum archiepiscopis et episcopis usque ad XXV et multis imperii principibus (1), deinde dominica Letare Jerusalem (2) apud Moguntiam examinavimus comitem Seinensem et alios de quibus habita est questio, et restituimus eos fame et possessionibus. Mendacibus pro perjurio injuncta est penitentia septennalis; eos qui innocentes accusaverant, ad pedes domini pape transmisimus; qui magistrum Conrardum occiderant excommunicati sunt; de pueris scholaribus qui cum aliis ad ignem concurrerunt, inquisitio si sint irregulares; de innocenter mortuis queritur consilium pape. »

Quid ad hoc dominus papa rescripserit nondum scimus, nisi quod poenitet eum satis quod tantam dicto magistro Conrardo potestatem permiserit, unde talis confusio emerserit (3). Insuper visio quaedam visa est in Alemannia de novo, per quam conjicitur quod idem Conrardus sit damnatus, etc.

Apud Hagenowe, 26 aprilis.

Henricus, Romanorum rex, ministro et hominibus Uraniae mandat ut ab hominibus claustri de Wettingen nullam prorsus exactionem vel precariam requirant.

(Edit. ap. TSCHUDI, Chronic. Helvet., t. I, p. 130.)

(1) Cf. supra, p. 630, et nomina testium p. 632.et 634.

(2) Scilicet quarta quadragesimae dominica (2 aprilis), quum hoc anno Paschae in die vicesima tertia aprilis inciderent.

(3) Quid papa super his decreverit, ex Annalibus Wormatiensibus partim comperimus. Postquam Conradi de Marburg et sociorum ejus necem audiverit, in praesentia nuntiorum a principibus Alemanniae ad curiam Romanam missorum, dixit : « Ecce Alemanni semper erant furiosi , et ideo nunc babebant judices furiosos. » « Et statim expeditis nuntiis... jocunde eos remisit, firmiter inhibendo ne sententiae tales unquam servarentur, sed sanctorum Patrum et sacrae Scripturae series et instituta unquam in perpetuum super talibus negotiis quae tangunt inquisitionem haereticorum, firmiter observarentur. Affirmabat etiam dominus papa omnes clericos esse irregulares, qui huic facto interfuerunt, consenserunt vel viderunt. » Ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 177, 178.

« ZurückWeiter »