Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tis cognosceremus; nos nobilioribus et honestioribus terre convocatis, et auditis in presentia ipsorum prepositis utriusque partis et inquisita diligentius veritate, cognovimus relatione veridica jamdictos homines Sancti Ursi ad ecclesiam Solodorensem libere pertinere et comitem de Buchecge esse advocatum ipsorum, licet dicta ecclesia vexationes et exactiones eorumdem hominum ab ipso advocato redemerit temporibus retroactis; ita quod nunquam dictus advocatus ad eosdem homines alicujus exactionis vel servitii causa debet accedere, nisi a sepefato preposito fuerit invitatus. Dictique homines ad nullius servitium sunt adstricti nisi prepositi et capituli sepedicti, et ipsi burgenses nullam de jure in ipsis hominibus habent potestatem, nisi quantum de voluntate et gratia ipsius prepositi et capituli poterunt obtinere.

Si quis igitur contra hanc nostre confirmationis paginam ausu temerario venire presumpserit, indignationem nostre celsitudinis se noverit incursurum.

Datum apud Franckenfurt, anno Domini MCCXXXIV, decimo quinto kalendas martii, indictione VII.

Frankenfurt, 17 februarii.

Henricus, Romanorum rex, testatur et ratum habet quod Cunradus pincerna de Wintersteten episcopo Ratisponensi de praedio suo in Husen VI libras Augustensis monetae resignaverit, de manu episcopi pro feudo recipiendas.

(Edit. in RIED, Cod. diplom. Ratisb., t. I, p. 374, no 390,- et ap. Monum. Boic., tom. XXX, pars Ia, p. 212, no 720, ex originali unde sigillum nonnihil laesum appendet ex segmento membranaceo.)

H., Dei gratia Romanorum rex semper augustus, universis fidelibus suis presens scriptum intuentibus gratiam suam et omne bonum. Tenore presentium notum esse volumus universis quod fidelis noster C. pincerna de Wintersteten dilecto principi nostro venerabili Ratisponensi episcopo

imperialis aule cancellario de predio suo in Husen sex librarum Augustensis monete redditus resignavit et in presentia nostra contradidit; quos de manu sua pro feodo recepit, ita quod ipse et heredes sui a prefato episcopo et a successoribus suis eosdem redditus feodali jure debeant possidere. Et ut hec rata et firma permaneant, sigilli nostri appositione presentem paginam fecimus communiri.

Datum Franchenfurt, XIII kalendas marcii, indictione septima.

15 martii.

Henricus, Romanorum rex, abbatissam et conventum ecclesiae Apud Lutram, de Kitzingen diversis gravaminibus oppressae sub imperii et sua protectione recipit.

(Edid. FR. ANT. JAGER, Gesch. Frankenlands, pars III, Beyl., p. 373.)

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus. Religiosam vitam habentibus regale debet adesse presidium ne cujusvis temeritatis incursus aut eas a bono proposito revocet aut in eis, quod absit, robur sancte conversationis infringat. Cum igitur ecclesia de Kizingen, sicut intelleximus, agitetur pressuris multiplicibus et diversis gravaminibus opprimatur, volentes ei ex consueta nostre celsitudinis clementia providere, ipsam ecclesiam ac dilectam nobis in Christo abbatissam ac ceteras personas ejusdem ecclesie cum omnibus possessionibus ac bonis ipsius sub imperii et nostra protectione recepimus, sub obtentu gratie nostre firmiter inhibentes ne aliquis aut personas aut ecclesiam in eisdem possessionibus sive bonis audeat aliquo modo molestare. Quod qui contra prohibitionem nostram presumpserit attemptare, indignationem nostram se noverit incur

surum.

Datum apud Lutram, idibus martii, indictione VII.

Apud Lutram, 18 martii.

Henricus, Romanorum rex, ad querimoniam canonicorum ecclesiae beati Servatii in Trajecto, ex sententia principum denuntiat episcopum Leodiensem nullam jurisdictionem habere in eadem ecclesia quae mere et libere ad imperium tantummodo pertinere dinoscitur, illumque pro expensis in centum marcis Coloniensibus condemnat.

(Edid. MIRAEUS, Oper. diplom., tom. IV, p. 237, coll. cum chartul. MSS. S. Servat., in biblioth. Paris., t. I, fol. 34 recto, et tom. III, fol. 46 recto.) Henricus, Dei gratia Romanorum rex semper augustus, omnibus in perpetuum. Cum dilectus capellanus noster Sybodo Aquensis decanus et canonicus ecclesie beati Servatii in Trajecto ac ceteri Trajectensis ecclesie canonici conquerendo proposuerunt sepius coram nobis quod venerabilis princeps noster Leodiensis episcopus super ipsam ecclesiam nostram et eosdem canonicos capellanos nostros non solum sibi jurisdictionem contra justitiam usurpavit, verum etiam authoritate propria de facto, cum de jure nequiverit, contra libertates ipsius ecclesie ac in prejudicium imperii et nostrum in eos excommunicationis sententiam promulgavit, alias ipsis injuriosus existens plurimum et molestus, nos eum ad presentiam nostram citavimus super eo, certis et legitimis ei terminis assignatis. Cum autem in ultimo peremptorio apud Luteram non personaliter comparuisset nec aliquis responsalis pro eo, et probatum fuisset sufficienter per testes idoneos coram nobis quod tunc deberemus ipsis canonicis facere justitiam, quia querimoniam cause sue juste et rationabiliter prosecuti fuissent; diffinivimus per sententiam, a principibus et magnatibus qui tunc aderant approbatam, quod nec idem episcopus nec aliquis successorum suorum habeat vel habere debeat in eadem ecclesia nostra aliquam jurisdictionem, quia mere et libere tantum ad imperium et ad nos dinoscitur pertinere, sicut constat ex diversis privilegiis eidem ecclesie indultis a nostris pro

genitoribus et imperatoribus qui eamdem ecclesiam primitus fundaverunt, et sicut protestantur idem principes et magnates qui super hoc a nobis generaliter requisiti fuerunt. Igitur cum victus victori secundum jura civilia condemnari debeat in expensis, ad instantiam canonicorum supradictorum memoratum episcopum eis sententialiter condemnavimus in centum marchis Coloniensibus, quas per sacramentum probaverunt se in eodem negotio expendisse.

Testes hujus rei sunt : Sifridus Maguntinensis, Theodoricus Trevirensis, Henricus Coloniensis archiepiscopi, Ekkebertus Babembergensis episcopus, Hermannus Herbipolensis, Joannes Metensis, Conradus Spirensis, Roggerius Tullensis episcopi, Conrardus abbas Sancti Galli, magister Thegenhardus (1) prothonotarius, Arnoldus Sancti Gereonis prepositus Coloniensis, Matheus dux Lotharingie, Henricus dux Lemburgensis, Walleramus frater ejusdem, Henricus comes de Helfenstein, Everardus comes de Eberstein, Henricus comes de Spanheim et Symon frater ejus, Henricus comes de Gemino Ponte, Symon comes de Sarrebrukke, Fredericus comes de Liningen, Gerlakus comes de Voltangen (a), Lotharius comes de Woda (b), Henricus comes de Castris, Gerhardus comes de Dyze, Widegowus de Albecge, Hermannus de Mulenaken, Fridericus de Riserthen (c), Wernerus dapifer de Bolandia, Conrardus pincerna de Clingenburg, Eberhardus dapifer de Walpurg, Henricus camerarius de Rabinsburge, et alii quamplures.

Actum apud Luteram, anno gratie M° CC° XXXIIII°.

Datum XV kalendas aprilis, indictione septima.

(a) Alias Veltenghen, forsitan Weldenz.

(b) Alias de Weda.

(c) Alias de Riverschendt.

(1) Nomen apud Miraeum deest. In chartulario prima vice legitur Theol. et secunda magister Theg (Theganus), truncata forma pro Thegenhardus. Vir ille qui magnam apud Henricum regem tunc temporis personam egit, vicedominus Magdeburgensis erat et Henrici de Tanne in protonotariatus officio successor nunc primum apparet.

Apud Lutram, [martio.]

Henricus, Romanorum rex, ad supplicationem abbatis et conventus de Otterburg, privilegium ab Ottone IV eidem monasterio indultum inserit et confirmat, idemque cum omnibus curiis et possessionibus ejus in protectione sua recipit.

(Edid. STEPH. ALEX. WURDTWEIN, Monast. Palat., t. I, p. 279, no XLIX.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus septimus, divina favente clementia Romanorum rex semper augustus. Ad utriusque vite felicitatem prodesse nobis non ambigimus, si loca divino cultui mancipata curaverimus ampliare et personas Deo militantes in eisdem regio patrocinio defendere. Accedentes igitur ad nos abbas ac conventus de Otterburg devotissime supplicarunt ut privilegium ab antecessore nostro imperatore Ottone ipsis indultum nostra serenitas dignaretur confirmare; cujus privilegii tenor talis est :

Otto quartus, divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus. Apud Regem regum nobis credimus profuturum si religiosis viris providerimus ut in pace et quiete die noctuque majestatis illius assistant vultui cujus omnes nos necesse est astare tribunali. Quapropter notum facimus universis regni nostri fidelibus tam presentibus quam futuris quod querela que vertebatur inter monasterium de Otterburg et fideles nostros Merbodonem de Savelenheim et Vernherum fratrem ejus, coram nobis in hunc modum est sopita. Jurisdictionem quam de feodo se habere asserebant super villam Erlenbach et quasdam curias monasterii in manum nostram resignaverunt, eidem in perpetuum pro se et pro suis heredibus abrenuntiantes, ut de cetero nihil potestatis et juris habeant in omni loco possessionis illius monasterii, tam ipsi quam eorum successores. Sed et si quid commodi de ipsorum terra quoad pascua dumtaxat et iter et actum et viam fratribus illi monasterio servientibus provenire potuerit, habebunt gratum. Porro in eorum jurisdictione de cetero non licebit fratribus mo

« ZurückWeiter »