Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

functus pueros habuerit qui condicionem suam sequantur, quod vulgo dicitur gnoz, tunc inter habita quod melius fuerit, sicut vulgariter dici solet Fürstegut, ad usum ecclesie cedet. Si vero pueri conditionem paternam non secuntur, tunc medietas omnium habitorum et possessorum pueris cedet; alia vero medietas ecclesie remanebit. De novalibus quoque in silva Altorfensi excultis tam in agris quam in pratis et in decimis novalium, que in ipsa silva Altorfensi, scilicet Onriet et alias in silva excoluntur, sicut antea nos fecisse recognoscimus (1), ita quoque denuo per hoc privilegium sepedicte ecclesie plenum jus in perpetuum conferimus; volentes etiam ut quantumcunque per excisionem lignorum vel fruticum ad culturam agrorum homines ecclesie predicte elaborare poterunt, totum ipsi ecclesie in quieta possessione perpetuo pertinebit. Quicunque etiam aliorum hominum cuicunque pertinentium in novalibus dicte silve aliquid elaboraverit, de laboribus suis dicte ecclesie decimam persolvet. Statuentes etiam ut sepedictum monasterium ligna de silva Altorf ad necessarium ignem, ad omnia edifitia et ad victum porcorum habeat suffitienter. Preterea de colonis qui predia prelibate ecclesie coluerunt, statuimus ut cuiquam ipsorum non liceat jure fori aream in Altorf vel in Ravenspurc possidere; ita quod pretextu talis possessionis agri sepedicte ecclesie inculti relinquantur, nec inter cives vel mercatores nostros, licet ejusdem ecclesie sint homines, reputentur. Si vero aliquis memoratorum colonorum, agricultura postposita, ad supradictos cives se transtulerit et aream jure fori ibidem acquisierit, si infra annum abbas Winegartensis ipsum repetierit, cum pleno jure restituatur eidem. Insuper conservantes ipsi ecclesie concessiones et gratias quas eidem progenitores nostri de imperatoria et regia sibi celsitudine facere decreverunt; indulgentes ipsi monasterio quod faciat emptiones, permutationes et cambia possessionum suarum cum ecclesiis et hominibus nostris, concedimus etiam quod [si] possessiones quocunque ad nos nomine pertinentes tam a ministerialibus burgensibus nostris quam ab aliis hominibus nostris ad nos quocunque titulo

(1) Cf. supra t. I, p. 722.

spectantibus per emptiones sive cambia nec non elemosinarum largitionem ad ipsum monasterium devolute fuerint, libere possideat et quiete quicquid ab eisdem tam de mobilibus quam suis immobilibus conferatur. Confirmamus etiam ipsi ecclesie ut quicquid ex largitione pontificum, concessione principum, donatione comitum, baronum seu aliorum fidelium in presentiarum juste ac rationabiliter possidet vel in futurum juste donationis titulo poterit adipisci, firma et illibata sibi permaneant (sic), Domino nostro Jhesu Christo feliciter concedente. Ad cujus rei perhennem memoriam, presentem paginam conscribi jussimus et majestatis nostre bulla consignari, regia auctoritate districte precipientes ut nulli unquam persone licitum sit hanc nostre confirmationis paginam infringere seu aliquo ei temeritatis ausu obviare. Que qui facere presumpserit, in sue presumptionis penam centum marcas (a) argenti examinati componat, quarum medietas fisco nostro, pars reliqua passis injuriam persolvatur.

Testes hii sunt : B. venerabilis Argentinensis episcopus, C. abbas Sancti Galli, comes Heinricus de Werda, comes Wolf. de Vergen (b), Heinricus de Nifen, Albertus frater ipsius, Eberhardus de Eberstaine, E. dapifer de Walpurc, Heinricus camerarius de Ravenspurc, Fridericus frater suus, Eberhardus de Hertingesberge, et alii quamplures.

Actum anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo XXX IIII", indictione septima, regnante domino Heinrico Romanorum rege invictissimo, anno regni ejus tercio decimo (1). (Monogramma.)

Datum apud Hagenowe, mense februario, octavo kalendas februarii (2).

(a) In privilegio Friderici centum libras.

(b) Verisimiliter comes Wolframmus de Veringen, omisso abreviationis signo. Idem qui paulo infra, p. 640.

(1) Si annus regni computetur a 23 aprilis 1220, nunc quartus decimus esse deberet; si vero ab octavo maii 1222, duodecimus.

(2) Cum notae chronologicae non inter se concordent, potius ultimis sistendum credimus quae vicesimum quintum januarii diem indicant, nisi forte amanuensis octavo kalendas februarii pro martii (22 febr.) per oscitantiam scripserit.

Henricus, Romanorum rex, principum dictante sententia, possessionem argenti fodinarum et fossionum montium per Brisgauviam, super qua inter marchionem de Baden et comitem de Urach lis vertebatur, ad Henricum episcopum et ecclesiam Basiliensem pertinere decernit.

(Edit. ap. TROUILLAT, Monum. de l'évêché de Bâle, t. I, p. 530, no 356, ex cod. diplomat. eccles. Basil., fol. 49 b.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus divina favente clementia rex Romanorum semper augustus, universis imperii fidelibus hanc litteram inspecturis gratiam suam et omne bonum. Noverit tam presens etas quam successura posteritas quod cum lis et contentio verteretur inter Hermannum marchionem de Baden et comitem Egenonem de Urach super argenti fodinis et fossionibus montium per Brisgauviam constitutis, coram nobis et principibus, videlicet S. venerabili Moguntinensi archiepiscopo, Ekenberto Babinbergensi episcopo, S. Ratisponensi episcopo, imperialis aule cancellario, C. abbate Sancti Galli et Alberto duce Saxonie, aliisque quampluribus magnatibus imperii, et hinc inde multis discep[ta]tionibus dissentirent, dilectus princeps noster Heinricus Basiliensis episcopus surgens e medio per sufficiens testimonium privilegiorum suorum, testium aliorum, predictas argenti fodinas et fossiones Basiliensi ecclesie de collationibus imperatorum ac regum pleno jure attinere obtinuit et evicit; usque adeo quod talis lata est sententia et ab omnibus approbata, etiam astantibus adversariis, coram nobis et principibus prenotatis quod deinceps super eisdem gaudere deberet possessione pacifica et tranquilla, et a nullo super proprietate earumdem argenti fodinarum et fossionum jure previo possit vel deberet ab aliquo postmodum impulsari. Ad cujus sententie certam evidentiam et robur in posterum valiturum, presens scriptum sigillo nostro jussimus communiri.

Apud Frankfurt, 1o februarii.

Datum Frankenfurt, anno Domini MCCXXXIII (1), kalendis februarii.

Frankenfurt, 2-6 februarii.

Anno Domini MCCXXXIIII, rex Heinricus curiam solempnem · Frankenevurt in Purificatione (2 febr.) celebravit, multis ibidem principibus et episcopis congregatis ac multorum ordinum fratribus, scilicet Cisterciensibus, Praedicatoribus atque Minoribus et caeteris religiosis personis...... Rex in conventu principum Hildensheimensem episcopum accusare coepit, pro eo quod supra haereticos populum crucesignavit. Qui se probabiliter excusans, exhortatione competenti facta pro crucis negotio, omnibus poscentibus [crucesignari] se constanter exsolvebat, ac cum fratre Ottone, ordinis Praedicatorum, partem magistri Cunradi defuncți diligenter tuebatur..... Deinde feria secunda (6 febr.) rex cum omnibus principibus ac praelatis qui aderant civitatem egrediens, in campo praesedit judicio, ibique comes de Seine se cum octo episcopis et duodecim grisei ordinis abbatibus ac totidem Minoribus fratribus et tribus Praedicatoribus ac etiam Nigrorum abbatibus, et clericis seu nobilibus laïcis personis non paucis, publice et confidenter expurgavit. Idemque comes de Solmis cum suis fecit, obortis lacrimis publice fatendo se tantum mortis metu haeresim fuisse professum. Et quoniam legitimi accusatores non aderant, ad infamiae expurgationem admitti jure debuerant. Chronic. Erphord. ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 391-393. Cf. Gest. Trevir. ap. HONTHEIM, p. 798.

р.

(1) Deest indictionis nota. Intelligendum tamen anno 1234, quum paulo post, scilicet quinto decimo die ejusdem mensis, eadem sententia quasi recentior memoretur.

Henricus, Romanorum rex, in protectionem suam suscipit monasterium sanctimonialium Himmelthal, specialiter concedens ut quaecumque bona, a ministerialibus sive inbeneficiatis aut servis regiis acquisita et deinceps acquirenda, eidem rata permaneant.

(Edidit GUDENUS, Cod. diplomat. Magunt., tom. II, p. 64, no 43, ex autographo.)

Henricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus. Regie majestatis nostre titulos eterne vite premio et temporalis glorie incremento crescere credimus et augeri, si religiosarum personarum desideriis favorem prebuerimus efficacem, et nec eas pravorum hominum molestiis agitari nec in bonis eis attinentibus ipsas patiamur dispendium sustinere. Quapropter noverit presens etas et omnis secutura posteritas nos claustrum quod dicitur Himeldal (1) cum omnibus ejus personis, rebus et universis possessionibus tam cultis quam incultis quas Deo propitiante nunc possidet aut in futurum largitione regum vel principum, concessione pontificum, oblatione fidelium seu aliis justis modis prestante Domino poterit adipisci, in nostram tuitionem defensionemque omnimodam suscepisse. Specialiter autem prememorato monasterio et sacro sanctimonialium collegio in Himeldal regali auctoritate concedimus ut quecumque bona, quascumque possessiones a ministerialibus sive inbeneficiatis aut servis nostris per coemptionem vel concambium receperunt vel processu temporis aliquo emptionis vel commutationis sunt titulo recepture, aut si ministeriales vel inbeneficiati seu servi nostri aliqua eis in monasterio pretaxato pro Deo bona contulerint vel presenti tempore contulerunt, rata eis et incon

(4) Anno 1232, 17 novembr., Ludewicus comes de Rieneck dederat Salomoni canonico Herbipolensi monasterium, villam, molendinum et caetera attinentia in Wollberg, ea conditione ut ibidem coenobium monialium Cisterciensis ordinis constitueret; quod postea Himmelthal (vallis Coeli) vocatum est. Cf. GUDEN., Cod. diplom., t. I, p. 515.

Apud Frankenfurt, 6 februarii.

« ZurückWeiter »