Abbildungen der Seite
PDF

Actum anno Domini M. CC. XXXIII, indictione VI.
Datum Ratispone, IV nonas septembris (1).

Nurimberg, 19 septembris.

rimbderg, Henricus, Romanorum rex, ad instantiam Henrici majoris filii ducis Lotharingiae, homines de nova civitate apud Silvam (Boisle-Duc) a theloneis quae in Rheno ad manus habet in perpetuum absolvit, ita tamen quod ipsi nec res aliorum deferant nec de eis negocientur.

(Edidit Willems, Cod. diplom. ad chron. Joann. De Klebk adjunct., tom. I, p. 63G (Bruxelles, 1839), ex chartular. ducat. Brab. B., fol. 5 recto.)

Henricns, Dei gratia rex Romanorum et semper augustus, universis presens scriptum visuris salutem. Noverint universi quod nos adinstantem postulationem predilecti affinis nostri Henrici, majoris fllii illustris viri fidelis nostri Henrici ducis Lotharingie, unlversos homines suos de nova civitate apud Silvam (2) qui nunc ibi sunt et in posterum illuc ad manendum convenerint, exceplis nostris hominibus qui ibidem recipi non debcnt, a theloniis nostris que nos ubicumque in Reno ad manus nostras habemus, regali benignitate in perpetuum absolvimus; ita videlicet quod de rcbus que sue sunt nullum nobis vel necessario (sic) noslropersolvant theloneum nullaquein eos vel res ipsorum fiat exactio, ipsique aliorum res nec deferant nec de eis negocienlur. Statuimus igitur et regali auctoritate sanximus ut nulla omnino persona humilis vel alta, secularis vel ecclesiastica, predictos homines de nova civitate apud Silvam qui ibi pro tempore fuerint, preter nostros homines quos recepimus (o), conlra hanc

(a) Verisimiliter legendum excepimus, ut supra. • ■

(1) Instrumentum autem conventionis hujus, datum ineodem loco et cum notis chronologicis eisdem, extat in eodem codice et etiam memoratur ap. Lang , Regest. Boic., t. II, p. 220.

(2) Haec est civitas hodie nominata Bois-le-Duc, pauco ante aedificata.

majestatis nostre concessionem gravare audeat vel eos aliquatenus impedire vel molestare. Quod si quis attentaverit, triginta Iibras auri puri pro pena componat, dimidium camere nostreet reliquum passis injuriam. Ad cujus rei certam in posferum evidentiam, presentem paginam inde conscribi jussimus et majestalis nostre sigillo communiri.

Hojus rei testes sunt: Maguntine sedis et Treverensis archiepiscopi, Seinensis et Clevensis comites, Gerlacus de Budingen, Henricus de Nifen, et alii quamplures.

Datum anno Domini M° CC° tricesimo tertio, apud Nurinberc, XIII0 kalendas octobris, indictione septima.

Henricus, Romanorum rex, burgravio de Werda et imperii fide- NnS55i libus notificat se Henrico majori filio ducis Lotharingiae depu- 20 "eptem tasse ducentas marcas colonienses apud theloneum suum in Werda annuatim percipiendas, salvo quod super hoc voluntas domini imperatoris requiratur.

(Edider. Butkens, Troph. duBrdb., I, 17. — Ltjnig, Cod. Germ., II, 1098. —
Willems, Cod. diplom., locosupr. citat., p. 637, ex eodem chartulario.)

Henricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, G. burcgravio de Werda et imperii fidelibus quibus presens littera fuerit ostensa gratiam suam et omne bonum. Tenore presentium protestamur quod nos dilecto affini nostro Henrico deLovanio (1) deputavimus ducentas marcas colonienses apud theoloneum nostrum in Werda singulis annis percipiendas; hoc subjuncto quod a nobis et ab ipso super hujusmodi voluntas domini imperatoris requiratur, et ipse medio tempore ipsam summam pecunie accipiat singulis annis, quousque noster et suus nuntius ad dominum

(1) Hic agitur de filio majori Henrici ducis Lotharingiae et Brabantiae, de quo supra.

imperatorem revertantur super hujusmodi a domino imperatore instructi. Ad cujus facti evidentiam, presentem litteram sigillo nostro communitam ipsi affini nostro duximus assignandam.

Datum apud Nurinberc, anno incarnationis Domini millesimo ducentesimo tricesimo tertio, XIP kalendas octobris, indiclione septima.

Henricus, Romanorum rex, notum facit se Conrado de Clingenburg et Ludewico de Schipfe super quasdam curias monasterii de Brunbach simplicem defensionem, non vero advocatiam commisisse, quum ipse solus ejusdem monasterii advocatus esse velit.

(Edid. Giiden., Syllog. varior. diplomat., p. 594.)

Heinricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis fidelibus suis ad quos presens scriptum pervenerit, gratiam suam et omne bonum. Meminit oplime sublimitas nostra quemadmodum ante annos aliquot, ad instantiam abbatis ct fratrum Burnebacensium, fidelibus nostris Cunrado de Clingenburg curias Bolach, Durrebach et Cleuicheim et Ludewico de Scipphe curiam Meysenheim commiserimus nostra auctoritate tuendas. Sed quia, crescente in dies raalilia, cum filii hujus seculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sint, plerumque quod provisum est ad quietem vergil in occasionem prejudicii et gravaminis amplioris; ne fratribus memoratis hujus defensionis occasione graviori contingat vexationum molestia laborare, usurpantibus sibi prefatis fidelibus nostris Conrado et Ludewico sive ipsorum heredibus jus advocaticium in possessionibus supradictis, regali nosoportet providentiaprecavere. Quocirca universitatis vestre notitie duximus presentibus liquido declarandum nullum nos predictis nostris fidelibus sive ipsorum heredibus in prescriptis bonis advocandi aditum prebuisse; sed simplicem, ethoc quamdiu fratribus visum fuerit, nec aliter nec diutius, defensionis soilicitudinem injunxisse, quandocumque ipsis fratribus non placuerit, continuo cessatu

Wormatiae, 19 novembris.

ram. Nostram quippe gloriam aliis non daturi, sepedictos fratres ab omni exactione et jurisdictione advocaticia decernimus alienos, quorum nos solus et unicus dicimur et sumus advocatus. Universas igitur presentibus contrarias assertiones, ut pole vacuas veritate, irritas decernimus et inanes et ab omni penitus robore peregrinas.

Testes sunt hi : Sifridus venerabilis Moguntinus archiepiscopus, Hermannus Wirzeburgensis episcopus, Heinricus Wormatiensis episcopus, Hermannus comes [de] Harzisberg, Eberhardus de Eberstein, Heinricus de Niven, Raymundus abbas de Eberbach, Conradus abbas de Schonaugia, Degenhardus prepositus de Houge, Giso archidiaconus et canonicus, Wallherus canonicus Herbipolensis, et alii quamplures.

Datum per manum Ulrici notarii apud Wormatiam, XIII kalendas decembris, indiclione VII, Verbi incarnati anno MCCXXXIII.

ANNO 1234. — INDICTIONE 7.

Henricus, Romanorum rex, monasterii in Weingarten posses- Ha*p»cdwc siones et jura omnia confirmat; decernit quid in jure censualium 25 sive morticinorum eidem ecclesiae cedere debeat; jus simul monasterii de novalibus in sylva Altorfensi excultis diffinit, hoc addens quod nullus colonorum ipsius monasterii aream in Altorf vel in Ravensburg jure fori possidere valeat, pluraque insuper privilegia adjungit.

(Inedit. ex originali in archiv. Stuttgart., quod nobis communicavit Kauslerus.
Sigillum vel aurea bulla, si quando aderat, periit nec nisi filorum rubrorum
flavorumque laciniae supersunt. Privilegium suspectum habuit Boehmerus, et
non sine causa, dum inter Winegartenses chartas quaedam certissime spuriae
habeantur. (Cf. quid supra notaverimus, t. I, p. 941.) Istud tamen nihil aliud

IV. Para 2. 79

est nisi renovatio unius privilegii Friderici regis de anno 1215 (vid. t. I, p. 386) et alterius ipsius Henrici de anno 1226 (vid. t. II, p. 872), de quibus nulla legitima suspicio oriri potest. Quae vero ibidem adduntur, neque solitam redactionis formam neque juris regii flnes excedunt. Justi praeterea testes adhibentur, quos falsarium, si fraudem admiseris, quasi divinitus indigitare oportuisset. Unde, licet in notis chronologicis quiddam dubii supersit, privilegium inter spuria reponendum esse non censemus.)

Heinricus, divi augusti imperatoris filius, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus. Licet ad omnes ecclesias serenitatis nostre aciem extendere teneamur, earum tamen paci et tranqniliitati propensius debemus intendere in quibus laudabiliter sancte observatur ordo religionis, nobisque et imperio unica et speciali inherere censentur dilectione. Qua propter ad universorum imperii fidelium presentis etatis et successure posteritatis noticiam duximus perferendum quod nos monasterium in Winegarten ab antecessoribus nostris divis Romanorum imperatoribus, regibus et principibus conslructum, quod et nobis specialiter dinoscitur pertinere, divine remunerationis intuitu et personarum ibidem Domino famulantium, sub omnimoda serenitatis nostre suscipimus tuicione cum omnibus pertinentiis suis. Confirmantes eis omnia jura et consuetudines ac universas possessiones quecunque in presentiarum possident, aut in futurumDomino concedentejuslotitulopoterunt adipisci. Ad hecetiam quia prenominati monasterii et suis fratribus (sic) regia benignitate uostra duximus indempnitati utililer providendum, decernimus et concedimus eis ut homines et bona eorum ubicunque sita in nostra sempor potestate sine aliqua donatione seu concessione permaneant, et ad nullum nisi ad nos nostrosque heredes et successores debeant habere respectum; ita etiam ut si aliquando prefate nostre donationis inmemores concessione[m] aliqua[m] de supradicti monasterii possessionibus vel de hominibus nos facere contingat, sine omni in irritum deducatur contradictione. Insuper confirmamus ipsi ecclesie ut in jure censualium sine morticinorum quod vulgariter dicitur val, si sine herede aliquis homo ipsius ecclesio defunctus fuerit, omnia que reliquerit sive in mobilibussive in inmobilibus usui ipsius ecclesie cedanl; siveverode

« ZurückWeiter »