Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

legitime excusaverant, praedictus Cunradus de Marburc ibidem populum crucesignavit. Quapropter illi felle amaritudinis commoti, jamdicto Cunrado in reditu insidias ponentes , juxta Marburc ipsum una cum Gerhardo Minoris ordinis fratre, probatae vitae viro, III kalendas augusti crudeliter occiderunt (1). Chronic. Erphordiense ap. Boehmer, Fontes, II, 390.

Apud Moguntiam,

26 julii.

Henricus, Romanorum rex, ad imitationem patris sui Friderici Romanorum imperatoris, Henrico Wormatiensi episcopo et ecclesiae ejus villam Neckerauwe contradit, a qua per ducem Bawariae

palatinum comitem Rheni violenter fuerat ejectus.

(Inedit. ex Chartulario Wormatiensi, fol. 331 recto, in archivo Darmstadensi.)

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus quibus presens littera fuerit ostensa gratiam suam et omne bonum. Ne propter labilem hominum memoriam evanescant a nostra munificentia gesta, dignum duximus ea scripture testimonio committere, que ad nostros posteros volumus certiora pervenire, ut per ipsius testimonium calumpniis quibuslibet occurratur. Tam modernis igitur quam futuris tenore presentium intimamus quod nos, ad imitationem dilecti genitoris nostri domini F. Romanorum imperatoris semper augusti, dilecto principi nostro H. venerabili Wormatiensi episcopo suisque successoribus et ecclesie Wormatiensi recognoscimus et contradimus villam Neckerauwe cum universis usibus et appendiciis suis, restituentes ipsum possessioni ejusdem

(1) « Frater Conradus de Marburg et frater Gerhardus Lutzelcolbo de ordine Minorum, suus socius, volentes ire domum et sic equitantes, quidam milites et alii quos ipsi tam in parentibus eorum quam in propriis personis infamaverant et dampnificaverant, ipsos insequentes occiderunt. Frater vero Dorso fuit occisus apud Argentinam et Johannes suspensus apud Frideberg. o Annal. Wormat. , loco supr. cit., p. 177. — Cf. GODEFR. Colon., ibidem, p. 365. IV. Pars 2.

78

ville Neckerauwe a qua per palatinum Rheni ducem Bawarie violenter ejectus dinoscebatur. Mandantes et sub interminatione gratie nostre firmissime precipimus ut nulla omnino persona sublimis vel humilis, ecclesiastica vel mundana, dictum episcopum et ecclesiam suam contra presentis donationis et recognitionis nostre paginam molestare presumat vel turbare. Quod qui presumpserit centum libras auri se in vindictam temeritatis sue compositurum agnoscat, medietatem camere nostre et reliquam partem injuriam patienti. Ad hujus itaque rei evidentiam et stabilem firmitatem, presens scriptum fieri jussimus sigilli nostri munimine communitum.

Hujus rei testes sunt : Syfridus Maguntinus, Th. Treverensis archiepiscopi, C. Spirensis, R. Tullensis episcopi , E. de Ebirstein, H. de Niffin, G. de Budingen, C. de Hoenloch, W. de Bonlandia dapifer, D. de Ravinsburg, C. pincerna de Clingenburg, et alii quamplures.

Actum apud Maguntiam, anno ab incarnatione Domini Mo ducentesimo tricesimo tertio, VII kalendas augusti, indictione sexta.

Ego Syfridus Ratisponensis episcopus, imperialis aule cancellarius, vice domini Moguntini archiepiscopi totius Germanie archicancellarii, recognovi.

Apud Frankinfort,

28 julii.

Henricus, Romanorum rex, domui Sanctae Mariae Theutonicorum apud Frankfort confert rubeam paludem (Röderbruch) sitam inter Wrowinvegin (Frauenweg) et villulam Rodin (Niederrad.)

(Edider. FICHARD, Archiv, II, 97. — BOEHMER, Cod. Moenofrancf., I, 58. —

HENNES, Cod. ord. Theuton., p. 99, no 88.)

Heinricus, Dei gracia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus quibus presens litera fuerit ostensa gratiam suam et omne bonum. Ut in nostris temporibus collata a nostra munificentia rata permaneant et ad nostros successores perveniant illibata, literarum indiciis fecimus eternari ea que conferimus propter Deum. Tenore igitur presentium tam modernis quam futuris innotescat quod nos fratribus hospitalis Sancte Marie domus Teutonice in Frainkinfort contulimus de liberalitate regia rubeam paludem de Wrowinvegin usque ad villulam que vocatur Rodin attingentem, ut ipsam paludem in usus suos redigant et convertant et possideant pleno jure. Ad hujus itaque collationis evidentiam et certitudinem, presentem literam sigilli nostri munimine fecimus communiri.

Testes sunt hii : Theodericus venerabilis Treverensis archiepiscopus, Gerlacus de Buttingin, Cunradus pincerna de Clinginburc, Dietho de Ravinsburc, et alii quamplures.

Actum apud Frainkinfort, anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo tricesimo tertio, quinto kalendas augusti, indictione sexta.

augusto.)

[Apud Moguntiam] collectą militia rex contra ducem Bawariae (In Bavariam, proficiscitur. In campis itaque Lici secus Augustam fere sex millia militum in exercitu regio sunt inventa. Inde profectus brevi tempore Bawariam subjugat et ducem in deditionem recipit. Godefr. Colon. ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 366. — Otto dux Bawariae curiam celebrandam Ratisponae indixit, quam propter indignationem regis Heinrici et aliorum quorumdam principum sibi non faventium, apud Landshut celebravit. Sed postmodum rex cum multis principibus et magno exercitu Bawariam intravit ducem destructurus, sed mediante archiepiscopo Salzpurgensi, in graciam eum recepit, et filium ejus puerulum in obsidem regi dedit. Et tandem curiam solempnem Ratisponae dux celebravit, cui archiepiscopus Salzburgensis et omnes episcopi Bawariae interfuerunt. Hermann. Altan. ap. Boehmer, Ibid., p. 503. — Rex vero collecto exercitu movit expeditionem adversus ducem Bawariae

qui propter mortem patris sui non bene sentiebat cum rege. Dux autem non valens sustinere tantam multitudinem et impetum regis et suorum,

um, datis obsidibus venit ad deditionem et fecit pacem. Annal. Argentin. ap. BOEHMER, Ibidem, t. III, p. 107. – Postea rex Heinricus imperatoris filius cum exercitu magno contra ducem Bawariae perrexit, coegitque eum quod se potestati suae tradidit. Histor. imper. ap. MENCKEN, Script., t. III, p. 126. Cf. Epist. Henr. regis ad episcop. Hildesh., quae infra, 2 sept. 1234.

In castris Ratisponae, 1° septembris.

Henricus, Romanorum rex, Rudigero Pataviensi episcopo mandat ut jurisdictionem in cometiis ipsius et ecclesiae ejus exerceat et exercendi facultatem habeat, non obstantibus litteris quae suppresso earum tenore a rege fuerint impetratae.

(Edit. ap. Monum. Boic., t. XXXI, pars 1“, p. 557, e cod. Passav., III, 72.

Extractum autem ab Aventino in Excerptis Passav., ap. OEFELE, I, 715, a.)

Heinricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, dilecto principi suo R. venerabili episcopo Pataviensi gratiam suam et ompe bonum. Justis petentium desideriis tam vigor equitatis nos inducit annuere quam ordo exigit rationis. Eapropter petitioni tue grato concurrentes assensu, mandamus tibi per gratiam nostram firmiter precipientes [ut] jurisdictionem tuam in comeciis tuis et ecclesie tue, faciendo judicium et justitiam a te requirentibus, exerceas et exercendi habeas liberam facultatem, non obstantibus litteris que suppresso harum tenore a nostra majestate fuerint impetrate.

Datum anno dominice incarnationis MCCXXXIII, in castris Ratispone (1), kalendis septembris, indictione VI.

(1) Ex litteris Bertholdi Argentinensis episcopi visitatoribus Apostolicae Sedis super claustro

Henricus, Romanorum rex, ad preces Hermanni de Lobdeburg, video castris religiosae domui de Hugestorf centum et quinquaginta jugera in monte Nobus confert; quae quidem hactenus ab imperio idem Hermannus in feudum tenebat.

(Memorat. ap. BOEHMER, Regest. imper., p. 246, n° 308, ex copia seculi octavi

decimi apud Weimariam.)

Testes hi sunt : Hermannus Herbipolensis episcopus, Hartmannus de Saleberc frater ejus, Hartmannus et Hermannus de Lobdeburg, Hartmannus de Bergowe, et alii quamplures.

Datum anno dominice incarnationis MCCXXXIII, in castris Ratispone , kalendis septembris, indictione sexta.

2 .

Henricus, Romanorum rex, conventionem inter Hildegardim Ratisponde abbatissam monasterii de Niedermunster in Ratispona et comitem Henricum de Ortenburg initam confirmat, qua dicta abbatissa ministerialem ecclesiae suae Mathildim, Jordani de Lengenfeld filiam et Conradi de Husen ministerialis ejusdem comitis uxorem, eidem transfert comiti, sub hac conditione quod si Mathildis filios procreaverit, hi omnes sine exceptione ad se pertineant.

(Memorat. ap. HUSCHBERG, Gesch. des Gesammt-Hauses Ortenb., p. 86, ex cod'ce

MSS. quem Gallisch vocat.)

Gengenbach directis, datis in castris apud Ratisponam, VII kal. septembr., ann. 1233 (ap.
GUILLIMANN, De episc. Argent., p. 277, extr.), patet regem vicesimo sexto die augusti jam apud
Ratisponam castra defixisse.

« ZurückWeiter »