Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tiam universorum quod nos ad instantiam et petitionem dilecti principis nostri Cunradi Spirensis episcopi, fidelibus civibus nostris Spirensibus necnon propter devota obsequia eorumdem que nobis et imperio sepius exhibuerunt et exhibent incessanter, talem gratiam fecimus de mera benignitate regia ut absque qualibet exactione telonei cum bonis suis apud Oppenheim transeant in descensu et ascensu libere et quiete. Quapropter auctoritate regia et sub obtentu gracie nostre districte precipimus quatinus nullus ausu ductus temerario apud locum memoratum a bonis civium prelibatorum exactionem thelonei requirere presumat. Quod qui attemptaverit gravem offensam nostre celsitudinis se noverit incurrisse. Ad majorem itaque evidentiam premisse nostre donationis, sepefatis nostris civibus presentem paginam, sigillo nostre celsitudinis communitam, jussimus exhiberi.

Testes qui interfuerunt hii sunt : H. marchio de Baden, comes H. de Wirtinberc, H. Nifarius (a), C. (E.) dapifer de Walpurc, C. pincerna de Winterstete, H. de Ravenspurc, Foneberc (6), et alii quamplures.

Datum apud Ehelingen (Ezelingen), anno dominice incarnationis M°CC°XXX° tercio, quarto nonas junii, indictione sexta.

Esslingen, 2 junii.

Henricus, Romanorum rex, donationem areae et cujusdam viae adjacentis, fratribus Praedicatoribus a civibus suis in Ezzlingen factam, ratam habet et confirmat.

(Ineditum ex originali in archivo Stuttgart. asservato.)

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis hoc scriptum inspecturis gratiam suam et omne bonum. Universitati vestre notum facimus quod donationem aree et cojusdam vie adjacentis fra

(a) Scilicet de Niffen, sub forma tunc temporis frequentius usurpata.

(6) Verisimiliter idem qui supra vocatur Rudolphus de Fuenenberc et alias Faveberg. Vid. p. 601 et 611.

tribus Predicatoribus a civibus nostris in Ezelingen noviter collatam, ratam habemus, immo nobis in hoc impensum servitium reputamus. Quicquid vero predictis fratribus in eadem area per sententiam judicum ejusdem civitatis est adjudicatum cum via contigua, confirmamus, et ne quisquam super hoc ipsos audeat perturbare, presentem paginam sigilli nostri munimine roboramus. Si quis autem ausu temerario contraire presumpserit, indignationem nostram gravissimam incurrisse se noverit et offensam.

Datum Ezelingen, anno dominice incarnationis M° CC° XX° XIII', quarto nonas junii, indictione VI".

Henricus, Romanorum rex, hospitali noviter fundato in Wimpina jus patronatus apud Fline in donum concedit.

4 junii.

(Memorat. ap. BOEHMER, Regest. imper. , p. 244, n° 301, ex libro manuscripto

Wurdtweinii, dicto Monast. Wormat., apud Heidelberg asservato, t. I,
fol. 267.)

Testes hujus rei sunt : C. abbas Sancti Galli, C. dux de Tecke, R. palatinus comes de Tubingen, comes W. frater ejus, Hartmannus comes de Dillingen, H. marchio de Baden, H. marchio de Burgaw, H. de Kiburg, ... comes de Urach, Heinricus et Albertus de Niffen, et alii quamplures.

Datum (a) anno dominice incarnationis MCCXXXIII, pridie junii, indictione sexta.

nonas

Henricus, Romanorum rex, officiatis et procuratoribus suis in (@) Deest in codice mentio loci; verisimiliter tamen subaudiendum credimus apud Ezzelingen.

Apud Esselingen,

6 junii.

Uri mandat ut monasterium de Wettingen defendant neque in homines ejus exactiones indebitas exerceant.

(Edid. TSCHUDI, Chronic. Helvet., t. I, p. 128.)

Heinricus, Dei gratia Romanorum rex semper augustus, officiatis et procuratoribus ceterisque fidelibus suis in Uren constitutis gratiam suam et omne bonum. Mandamus vobis quatenus monasterium de Wettingen quod sub nostram protectionem recipimus, auctoritate nostra modis omnibus defensetis nec in possessiones seu in homines ejusdem monasterii exactiones seu tallias aliquas faciatis. In locis vero que nostre attinent advocatie de quibus nobis servitia fieri consueverunt, volumus quod honeste atque modeste ipsos tractetis nec pejoris eos conditionis faciatis quam temporibus fundatoris sui fuerint. Siquidem sub nostra dominatione ampliori eos volumus pace atque securitate gaudere.

Datum apud Etzelingen, nonis junii, indictione sexta.

(Hallis, junio.]

Henricus, Romanorum rex, profitetur Cunradum de Nortenberg sibi tertiam partem advocatiae in Gebsattel resignavisse, et se postea conventui de Kamberg (Comburg) eamdem contradidisse.

(Memorat. apud BOEHMER, Regest. imper., p. 244, n° 304, ex quodam vidimus

Ludovici Bavari de anno 1318, 6 novembris, in archivo Wirzburgensi.)

Testes hii sunt : Dietricus Treverensis archiepiscopus, Hermannus Herbipolensis episcopus, Bertholdus Argentinensis episcopus, Hermannus marchio de Baden, Conradus pincerna de Clingenberc, etc., Fridericus quondam scultetus Hallensis, Heinricus Inmodicus Hallensis.

Datum anno Domini MCCXXXIII (1).

(1) Deest notatio loci et mensis. Ex nominibus vero ultimorum testium, callide conjecit

Apud Nuremberg,

26 juni.

Henricus, Romanorum rex, capitulo Goslariensi advocatiam in Egla et duas alias advocatias quas a comite Aschariae idem capitulum redemit, donat cum omni jure et banno perpetuo possidendas.

(Edid. LEUCKFELD, Antiquit. Poeld., appendix IV, p. 288, n° XVI.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Heinricus septimus, divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus, universis in perpetuum. Non solum utilis, sed necessaria est autenticarum cautio scripturarum, que gestorum seriem fideliter conservat et veraciter representat, iniquarum mentium dolos eliminans et oblivionis dispendium non admittens. Ad notitiam itaque tam modernorum quam futurorum volumus pervenire quod nos de innata nobis regia liberalitate licentiam dedimus capitulo Goslariensi ut redimat advocatiam in Egla et duas alias quibus comes Ascharie a nobis et imperio dinoscitur infeudatus, et cum ipse tres advocatie vel aliqua ipsarum ab ipso redemte fuerint et solute, easdem donavimus cum omni jure et banno et libertatibus ecclesie prelibate perpetuo tenendas et possidendas, ipsas dicto capitulo de nostra munificentia confirmantes. Mandamus igitur sub interminatione gratie nostro firmissime precipientes ne quis dictum capitulum in premissis advocatiis impediat vel infestet. Qui vero super hoc fecerit, XX libras auri persolvat, quarum medietatem fisco nostro et alteram partem prefate ecclesie volumus applicari.

Testes sunt hii : Sifridus Moguntinus et Theodoricus Trevirensis archiepiscopi, H. Herbipolensis episcopus, Fuldensis et Sancti Galli

.

[ocr errors]

Boehmerus privilegium Hallis datum fuisse. Unde sequitur ut idem in serie documentorum mensis junii inseramus, dum locus optime itineri regis ab Esslingen ad partes Norimbergae transeuntis conveniat. Cf. Uneinreihbare Stücke, ap. BOEHMER, ibidem, p. LXXXVII.

abbates, Gerlacus de Budingen, C. pincerna de Winterstet, C. de Hinidevelt (a), et alii quamplures.

Actum apud Nurenberg, anno dominice incarnationis M. CC. XXXIII, VI kalendas julii, indictione VI.

Anno Domini MCCXXXIII, octavo kalendas augusti, rex et Moguntinus [archiepiscopus) et magister Cunradus de Marburo Moguntiae conventum episcoporum et comitum atque clericorum fecerunt pro quibusdam infamatis de haeresi (1). Inter quos comes de Seine accusatus inducias expurgationis ulteriores obtinuit (2). Super reliquos vero qui non comparuerunt nec se

Apud Moguntiam,

25 julii.

(a) Verisimiliter legendum de Smidevelt.

(1) Hujus persecutionis auctores fuisse dicuntur quidam frater dictus Conradus Dorso, de ordine Praedicatorum, et quidam secularis nomine Johannes « qui erat luscus et mancus et » vere totus nequam. » Qui postquam multos de plebe tanquam haereticos, minime tamen judicio convictos, flammis tradidissent, « adtraxerunt sibi Heinricum regem et dominos in hunc modum : « Ecce nos comburemus divites multos et bona ipsorum habebitis. Et in » civitatibus episcopalibus, recipiet episcopus medietatem et rex vel alius judex aliam partem.D Et gavisi sunt domini assistentes ipsis et ducentes eos in civitates et villas suas.... et sic mulli innocentes interierunt propter bona sua per dominos ipsa accipientes. Videns haec populus misertus et timens dixit ad eos : « Quare sic proceditis »; et ipsi enormiter respondendo dicebant : « Vellemus comburere centum innocentes inter quos esset unus reus. » ... Illi duo ut fortiores fierent, accesserunt ad fratrem Conradum de Marburg, qui erat confessor sanctae Elizabethae et quasi propheta reputabatur. Et attrahentes sibi illum, processerunt in omni facto suo, quia ipse erat judex sine misericordia. » Annal. Wormat., ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 175 et 176. Cf. ALBERIC., ap. LEIBNITZ, Access., II, 544, et Gest. Trevir., ap. HONTHEIM, 798.

(2) « Valde institerunt domino Heinrico illustri comiti Seinensi qui erat vir christianus, praepotens et dives et honestissime vivens, quem affirmabant equitasse in cancro, dicentes nisi confiteretur, quod castra sua quae erant peroptima, ipsi cum veteribus mulieribus vellent auferre et inquirere. Ipse vero comes suam fidem catholicam volens toto posse defendere, rogavit Sifridum archiepiscopum Moguntinensem ut suos suffraganeos episcopos et clerum totius suae provinciae convocaret, etc. » Annal. Wormat., loco supr. cit., p. 476.

« ZurückWeiter »