Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

(Edit. ap. SCHANNAT, Hist. episc. Wormat., cod. probat., p. 114, n° CXXIII,

ex archiv. episc. Wormat.)

Henricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus gratiam suam et omne bonum. Hec est forma compositionis nostro accedente consensu inter dilectum principem nostrum Henricum Wormatiensem episcopum cum ecclesia sua et cives Wormatienses. Prepositus major vel decanus vel custos Nove Domus, unus istorum, jurabit in animam episcopi quod ipse episcopus eliget inter cives IX cives, quos esse viderit potiores et utiliores sibi et ecclesie ac toti civitati. Iidem IX jurati eligent VI milites in civitate quos esse crediderint potiores et utiliores episcopo, ecclesie ac civitati. Qui XV una cum episcopo semper consilio presidebunt. Quod si episcopus ierit extra provinciam, personam idoneam que nomine suo consilio presideat, subrogabit. Item episcopus cum istis XV super juramentum prestitum eligent scultetum cum officiatis in festo Martini, ita quod nec episcopus nec ipsi XV unquam exigent vel recipient inde aliquam pecuniam, tales eligendo qui possint episcopo et civitati servire, nullam amicitiam vel inimicitiam in his eligendis attendendo. Item ad constituendum exactionem vel ungelt, episcopus cum predictis XV de qualibet parochia IV viros assumet, eorum et XV consiliariorum consilio civitatis commodo provisurus. Si unus ex illis IX decesserit, episcopus alterum substituet sub forma prioris juramenti ; si de VI militibus quisquam decesserit, illi IX prestito juramento sub forma predicta alterum subrogabunt. Si quis vero XV consiliariorum contra juramentum suum venerit, convictus duabus vel tribus personis de consortio suo auctoritate episcopi a consilio ejicietur, altero illi sub forma priori subrogando. Si de VI militibus aliquis se per annum absentaverit, alter in locum ejus ab illis IX eligetur : si vero de IX civibus se aliquis per annum absentaverit, dominus episcopus in locum ejus alterum subrogabit. Si quis autem de XV consiliariis peregrinatus fuerit, alter usque ad reditum illius assumetur, ita quod si fuerit miles, IX consules alterum militem assument, si fuerit civis, episcopus alterum civem substituet. Ut autem hec rata et inconvulsa permaneant et inviolabiliter observentur, formam hanc compositionis sigillo nostre celsitudinis jussimus roborari.

Testes autem Cunradus Spirensis episcopus, Hermannus marchio de Baden, Eberhardus de Eberstein, W. dapifer de Bonlandia, C. pincerna de Clingenburg, C. de Smidelvelt, E. de Hertingesberg, Hawardus de Holzwanc, et alii quamplures.

Acta apud Oppenheim, anno Domini MCCXXXIII, tertio kalendas martii, indictione VI.

Sequitur ibidem forma compositionis ejusdem sub eisdem verbis, mutatis mutandis, a civibus Wormatiensibus edita, cum testibus et notis chronologicis eisdem ; ubi tamen ad caudam legitur : « Ut autem hec rata permaneant et inconvulsa et inviolabiliter observentur, formam hanc compositionis, domini regis et domini episcopi ac majoris ecclesie sigillis roboratam, civitatis etiam sigillo fecimus communiri. »

Extant autem duo alia compositionis ejusdem exemplaria : scilicet Henrici episcopi apud Moritz, Abhandlung von Worms, p. 167, et Landolfi decani capitulique Wormaciensis apud Boehmer, Fontes, t. II, p. 221; multo integriora quam apud Schannat, dum post verba « episcopus alterum civem substituet », ita pergant :

« Si vero predicti quindecim super aliquo consilio inter se dissenserint, assentiendum est majori parti. Item dominus rex ex novem burgensibus consiliariis eliget unum in magistrum civitatis, mutando ipsum si placuerit de anno in annum, vel immutatus ab eo in eodem officio pro sue voluntatis arbitrio permanebit. Sed dominus episcopus de sex militibus unum eliget in festo Martini, et ipsum de anno in annum commutabit. Item omnes fraternitates Husgenoz et Wiltwerkere illis exceptis ammodo penitus cessabunt. Preter hec omnia que supradicta sunt, dominus episcopus omnia jura, omnia privilegia, bonas consuetudines civitatis salvas conservabit, confirmabit et meliorabit. Ut autem hec rata, etc. (1). » Adsunt peculiares testes, sed eaedem chronologicae notae.

(1) Cf. quae supra notavimus p. 581, not. 1. Dissidium tamen super regimine civitatis exortum ex tali compositione non adhuc plane deferbuit.

Apud Boppardiam,

6 martii.

Henricus, Romanorum rex, ministerialibus suis de Sintzig notum facit quod cum bona sua conservari velit imperio et fermam suam banni custodiae subjacere, Gerhardo de Sintzig mandavit ut transgressores emendet.

(Edid. GUDEN., Cod. Dipl. Magunt., t. II, pars II, p. 939, ex autographo in

archivo Landscr.)

Heinricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, fidelibus suis universis ministerialibus de Sinzeche gratiam suam et omne bonum. Volentes universa bona et res ditioni nostre attinentes tam in possessionibus quam in fermis illesas nobis et imperio conservari necnon fermam nostram bandi custodie subjacere, fideli nostro Gerhardo de Sinzech dedimus in mandatis ut si qui mandati nostri transgressores extiterint, eosdem juxta honorem nostrum et imperii debeat emendare. Hinc est quod universitati vestre mandamus per gratiam nostram firmiter precipientes quatenus ipsi circa predicta auxilium impendentes impedire nullatenus presumatis.

Datum apud Bopardiam, II nonas martii, indictione VI'.

Apud Bopardiam,

8 martii.

Henricus, Romanorum rex, Bertholdum episcopum Argentinensem, familiam ejus, consilium et universos cives Argentinenses, ex intimo foederis vinculo quo sibi sunt adstricti, sub sua speciali protectione recipit, ita ut ubicumque per imperium regio patrocinio defendantur.

(Edid. WENCKER, Apparatus archivorum, p. 162, no III.)

Henricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus hanc litteram inspecturis gratiam suam et omne bonum. Regie congruit honestati devotorum et fidelium suorum lesiones tanquam proprias vindicare et pleniori cum effectu ipsorum intendere commodo et honori. Igitur cum dilectus princeps noster B. venerabilis episcopus, capitulum, ministeriales, consilium et universi cives Argentinenses nostre se taliter astrinxerint majestati quod nostra gravamina sint eorum lesiones et eorum lesiones nostra gravamina reputemus (1), significandum duximus universis quod nos ex consulta deliberatione predictos fideles nostros episcopum et omnem familiam Argentinensem et nominatim cives specialem sub postram recepimus protectionem; volentes ut ubicumque per imperium proficisci vel negotiari necesse habuerint, regio patrocinio defendantur. Quapropter mandamus sub interminatione gratie nostre districte precipientes ut nullus sit qui ausu ductus temerario, sepedictos fideles nostros Argentinenses in personis vel in rebus molestare audeat vel dampnum eis aut gravamen aliquod irrogare. Quod qui facere presumpserit, gravem offensam nostram se noverit incursurum [et] non evadet nostre celsitudinis ultionem.

Datum apud Bochperdiam, anno dominice incarnationis MCCXXXIII, VIII idus martii, indictione VI.

Apud Weselam, 9 martii.

Henricus, Romanorum rex, ad petitionem civium Bremensium ratum habet quod archiepiscopus Bremensis statuendum duxerit super delendis teloneis et exactionibus, quae non ex debito jure habebantur.

(Edid. Joh. PHIL. CASSEL, Sammlung ungedruck. Urkunden (Bremen, 1768),

p. 461.)

(1) Id sedulo notandum est , dum quasi principium nunc animadvertamus horum sacramentorum, quae postea a principibus et civitatibus, volentibus vel invitis, rex Henricus contra patrem suum exigere praesumpsit.

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus quibus presens scriptum fuerit exhibitum in perpetuum. Regie majestatis interest devotorum et fidelium imperii partes rationabiles animadvertere et eos in his ex officii debito liberaliter exaudire. Inde est quod per presens scriptum notum esse volumus universis quod nos ad petitionem fidelium nostrorum civium et populi totius civitatis Bremensis, universa telonea et exactiones omnimodas que non ex debito et antiquo jure habeantur, quas dilectus princeps noster venerabilis archiepiscopus Bremensis pro terre commodo generali in sua diocesi eradicavit et delevit, juxta quod in litteris suis proinde confectis plenius continetur, authoritate regia delen das duximus et eradicandas; confirmantes tenore presentium quod dictus princeps noster duxit super hujusmodi statuendum. Ut autem hec nostra confirmatio robur obtineat, et dicti cives nostri super premissis a nulla persona humili vel alta possint amodo perturbari, presentes eis dedimus litteras sigillo nostre celsitudinis roboratas.

Datum apud Weselam (1), anno dominice incarnationis M° CC° XXXIII, VII idus martii, indictione VI.

Apud Sunnisheim, 23 martii.

Henricus, Romanorum rex, paupertati ecclesiae Uterinae Vallis (Eussernthal) compatiens, quum illam ad omnia caritatis et hospitalitatis opera oporteat esse paratam, ecclesiam suam in Annweiler cum vacabit eidem coenobio confert.

(Edid. WURDTWEIN, Nov. Subsid. Diplomat., t. XII, p. 144.)

Heinricus septimus, divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus quibus presens littera fuerit ostensa gratiam suam et omne bonum. Cum constet nobis ecclesiam Uterine Vallis

(1) Locus nomine Oberwesel distinctus, supra Rhenum, non procul a Bopardia versus meridiem.

« ZurückWeiter »