Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

norem nostrum et ipsius episcopi de statu civitatis ordinent et disponant. Et volumus ut vos talibus eorumdem ordinationibus sine re....... catione unanimiter obediatis.

Datum apud Frankenfurd, JI nonas augusti, indictione quinta.

In castris apud

Thungen, 18 augusti.

aloma
claris

S

Henricus, Romanorum rex, pro Conradi abbatis Sancti Galli, curiam suam apud Griessern cum omnibus appenditiis eidem confert.

(Edid. NeuGART, Cod. Alemann. diplomat., t. II, p. 166.)

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus quibus hee littere ostense fuerint gratiam suam et omne bonum. Recognoscentes grata et preclara obsequia que dilectus princeps noster C. venerabilis abbas Sancti Galli pluries nobis exhibuit et exhibet incessanter, de plenitudine consilii nostri contulimus ei curiam nostram apud Criesserrun (1) cum omnibus appenditiis suis, videlicet hominibus, agris cultis et incultis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, libere tenendam et perpetuo possidendam. Mandantes et sub interminatione gratie nostre firmissime precipientes ut nullus sit qui dictum principem nostrum in prelibata curia impedire audeat aut dampnum ei vel gravamen aliquod irrogare. Ad cujus etiam scripti nostri robur in posterum valiturum, presentem ei litteram conscribi et sigillo nostro jussimus insigniri.

Datum apud Thungen in castris (2), XV kalendas septembris, indictione V.

(1) Griessern parochia ad sinistram Rheni ripam , supra lacum Bodamicum in valle Rhenana. Neugartii nota. - Curtis Cressaris, Griessern, ad Rheni littus e regione oppidi Feldkirch sita, plures complectebatur communitates, videlicet Montlingen, Oberried , Kobelwald et montem Kamor et loca trans Rhenum. Pertzii nota.

(2) Scilicet Thiengen in provincia dicta Schwarzenberg, juxta Waldshut ad dexteram Rheni

Wimpinam,

Henricus, Romanorum rex, de mandato imperatoris patris sui wi Apud promissionem abbatiae de Odenheim factam renovat super advo- 9 septembr catia ejusdem ecclesiae et curiarum ejus nullo titulo ab imperio alienanda.

(Inedit. ex chartal. Odenheimensi, fol. 23, in archivo Carlsruhensi.)

Henricus septimus, divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus. Cum propter defensionis et pacis tranquillitatem ad nos et imperium subterfugere consueverint viri religiosi, tenemur eorum indempnitatibus providere, ac eorum bona et defensiones eorumdem nostris retinentes usibus regio sub patrocinio confovere. Noverint igitur tam presens etas quam successura posteritas quod cum claustrum de Otenheim serenissimum dominum imperatorem patrem nostrum et nos in speciales elegerit advocatos et defensores, idem dominus imperator et nos promisimus eisdem prestita fide et regali sanctione confirmavimus quod nunquam advocatia predicte ecclesie seu aliquorum bonorum ejus a nostra et imperii potestate et dominio alienetur. Nunc vero de mandato et petitione serenissimi domini imperatoris, eamdem eis promissionem et laudamentum factum denuo duximus innovandum; promittentes eidem claustro, abbati quoque et conventui ejusdem ut, quemadmodum est predictum, nunquam ipsam advocatiam ecclesie memorate sive bonorum ipsius et nominatim

ripam. De ista simul donatione et expeditione haec memorat Conradus de Fabaria ap. Pertz, Monum. Germ. Hist., t. II. p. 180 : « Rogatus venerandus abbas a rege ut veniret cum militibus ad Noricum, cum magnam secum adduxisset militum copiam, regi gratus et acceptus curtem in Cressarim ab ipso recepit in proprietatem ecclesiae Sancti Galli servituram, cum familia copiosa , cum pascuis, agris, montibus et planis ac omnibus suis appendiciis. » Cf. ibidem, p. 182; ubi sub nota 13 dicitur diploma 15 aug. 1229 Thengae in castris, a Friderico datum; erronee tamen , dum Fridericus imperator anno 1229 in Alemannia morari non potuerit. Qua vero causa rex Henricus circa Rheni superioris partes anno 1232 cum exercitu versare tur, non bene constat.

advocatias curiarum ecclesie, videlicet artach, Westheim, Rethencheim et Hancoshusen, a nobis et imperio venditionis, infeudationis vel obligationis titulo alienare possimus vel debeamus aut etiam alicui elargiri, non (nec) in concambio pro possessionibus aliis transmutare. Mandamus igitur et sub interminatione gratie nostre firmissime precipimus ut nulla unquam persona humilis vel alta, ecclesiastica vel mundana, contra prelibatum laudamentum et promissionem nostram venire audeat aut alicujus ingenii scrupulo immutare. Quod qui facere presumpserit, indignationem tremendi judicis nostreque celsitudinis gravissimam offensam indubitanter se noverit incursurum.

Actum apud Wimpinam, anno dominice incarnationis Mm CCXXXII', quinto idus septembris, indictione sexta.

Apud Swinfort 14 septembris.

Henricus, Romanorum rex, ratam habet donationem boni cujusdam apud Eschinber ex parte Ludewici de Wangenheim monasterio Vallis Sancti Georgii factam.

(Memorat. ap. BOEHMER , Regest. imper., p. 242, n° 276, ex exemplari quod

transcripsit Hesse in Copialbuch S. Georgenthal de anno 1380, fol. 40.)

Hujus rei testes sunt : Henricus de Schwartzberg, Guntherus de Kevernburg, Albertus de Wye, Meinhardus de Tundorf comites, Ludevicus de Frankenstein, etc.

Datum apud Swinfort (1), anno dominice incarnationis MCCXXXII, XVIII kalendas octobris, indictione sexta.

Apud Wimpinam, 25 septembris.

Henricus, Romanorum rex, per manus comitis Hartmanni de

(1) Scilicet Schweinfurt super Moenum.

nn.

Dillingen Godeboldo abbati et conventui de Neresheim confert praedium apud Zurtin, quod ministerialis suus Ulricus de Truchtelingen in manus suas contradidit.

(Edit. ap. Deduction für Neresheim, ann. 1759, p. 440, Beylagen, no 50.) Henricus septimus, divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus quibus he litere ostense fuerint gratiam suam et omne bonum. Ad utriusque vite felicitatem prodesse nobis non ambigimus, si loca divino cultui mancipata curaverimus ampliare et eorum commodo intendere et honori. Hinc est quod significandum duximus universis tam presentibus quam futuris quod ministerialis noster Ulricus de Truhtelingen predium apud Zurtin emptum a ministeriali nostro Reimbotone de Voheburc cum omnibus appendiciis, ecclesia, molendino, mancipiis, agris cultis et incultis, nemoribus, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus et piscina in manus nostras contradidit et donavit. Nos itaque, ad petitionem ipsius Ulrici, predictum predium ecclesie de Nersheim ex deliberalo consilio et consulta deliberatione necnon ..... Godeboldo abbati et conventui ejusdem loci ac successoribus eorumdem per manus dilecti fidelis nostri comitis Hartmanni de Dilingen contulimus et contradidimus pleno jure libere tenendum et perpetuo possidendum; mandantes et sub interminatione gratie nostre districte precipientes ut nulla unquam persona humilis vel alta, ecclesiastica vel mundana, huic donationi contraire audeat ausu ducta temerario, aut abbati et conventui prelibatis vel successoribus eorum in ipso predio damnum aut gravamen aliquod irrogare , seu ecclesiam in eodem presumat alicujus ingenii scrupulo molestare; alias qui facere presumpserit, indignationem tremendi judicis nostreque celsitudinis gravem offensam indubitanter se noverit incurrisse. Ad cujus etiam facti et donationis nostre memoriam evidentem et robur in posterum duraturum, presens exinde privilegium conscribi et sigilli nostri munimine jussimus insigniri.

Testes hi sunt : Fridericus abbas Campidonensis, H. marchio de Baden, comes Hartmannus de Wirtinberc, comes Ulricus de Helffinsteine,

IV. Pars 2.

CO

74

C. dux de Tecke, R. palatinus comes de Tuwingen, comes Willelmus de Tuwingen, Fridericus de Truhendingen, Albertus de Niffen, Eberhardus de Achaim, Anshelmus de Justingen, Pilgrinus de Balisheim, E. dapifer de Walpen (a), C. pincerna de Winterstetten , Dietho de Ravenspurc, Albertus Ründsmül, Hildebrandus de Trugenhufen, Conradus de Werda, Heinricus Spisarius de Giselingen , Herwardus de Holzwanc, Reinboto de Altheim, et alii quamplures.

Actum apud Wimpinam, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo trigesimo secundo, septimo kalendas octobris, indictione sexta.

sapud Henricus, Romanorum rex, Johanni de Scharpfeneck ejusque 30 septembris. haeredibus aut successoribus praefecturam et wildpannum totius

districtus Haingereide vocati, circa castrum eorum Scharpfeneck justo feudali titulo concedit.

(Edit. in Monum. Boic., tom. XXXI, pars I', p. 555, ex copia vidim. ann. 1564.)

Henricus, Dei gratia Romanorum rex, semper augustus. Tenore presentium recognoscimus publice profitentes quod nos nobili viro fideli nostro Johanni de Scharpfeneck, ejus heredibus ac successoribus auctoritatem dedimus faciendi bona predalia in inter et circa montes vulgariter Rossbach et Urlesberg dictos, quorum etiam montium venationes una cum adherentibus nemoribus seu campis hinc inde in quatuor millium passuum distantia tali (6) eorum castro Scharpfeneck competere discernimus, necnon prefecturam et wildpannum totius districtus vulgariter Heingereiden vocatum, eis justo feudali titulo concessimus; mandantes et firmiter precipientes ne quis eos alicujus ingenii scrupulo perturbare aut huic facto obviare audeat. Quod si quis facere presumpserit, offen

(a) Sic in impresso ; sed legendum de Walperg seu potius de Waldpurg.
(6) Sic : legendum forsan distantibus.

« ZurückWeiter »