Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

mile quis alius in sepefatos capellanos nostros et clerum audeat attemptare.

Datum apud Franchenfurt, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo secundo, kalendis augusti, indictione V.

Henricus, Romanorum rex, confirmat donationem ab Ottone Aquensi et Trajectensi praeposito canonicis Aquensibus factam ; scilicet ut pro hospitalitatis incommodis in recompensationem quinque de centum marcis de oblationibus percipiant.

(Memorat. ap. LACOMBLET, Urkundenb. für die Gesch. des Niederrh., zw. Band, p. 91, not. 2; qui quidem tantummodo donationem Ottonis sub no 177 in integrum exhibet. Originale vero confirmationis regiae in archivo Düsseldorfensi asservatur.)

Datum apud Franchenfurt, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo secundo, kalendis augusti, indictione quinta.

Apud Franchenfurt, 1o augusti.

Henricus, Romanorum rex, capellanis suis canonicis Aquensibus confert jurnalem unum terrae suae circa eorum curiam apud Düren.

(Edid. LACOMBLET, Urkundenb. für die Gesch. des Niederrh., zw. Band, p. 93,
n° 183.)

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus quibus presens littera fuerit ostensa gratiam suam et omne bonum. Tenore presentium ad notitiam universorum cupimus pervenire quod nos dilectis capellanis nostris canonicis Aquensibus de in

IV. Pars 2.

73

Apud Franchenfurt, 2 augusti.

nata nobis benignitate contulimus jurnalem unum terre nostre circa curiam eorum Durin jacentem ad ipsorum curiam ampliandam, talem donationem presentibus litteris nostris et sigillo nostro roborantes.

Datum apud Frainkinfortum, anno millesimo ducentesimo tricesimo secundo, IIII nonas augusti, indictione quinta.

3 augusti.

Henricus, Romanorum rex, monasterio dominarum Cisterciensis ordinis apud Harste omnia bona et possessiones quae ipsis collata fuerunt confirmat, et licentiam talibus donationibus de caetero adhibet.

(Edid. MÖSER, Osnabr. Geschichte, IIIa pars, Docum., no 158, ex copia Rull.)

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii quibus he littere ostense fuerint gratiam suam et omne bonum. Ex injuncto nobis officio et innata benignitate tenemur Dei ecclesiarum fidelis provisor existere et earum redditus de nostre largitatis munificentia prout possumus ampliare. Cognoscentes si quidem defectum et paupertatem monasterii et conventus dominarum ordinis Cisterciensis apud Harste, eisdem omnia bona seu possessiones, res mobiles et immobiles, alias quasque pro salute in remedium animarum suarum ipsis contulerunt (a)... plenarie confirmamus, bonam nostram voluntatem et licentiam talibus donationibus adhibentes nec ullatenus permittentes quod in eisdem bonis vel in data sibi tali eleemosyna occasione aliqua indebite et contra talem nostram confirmationem ab aliquo molestentur. Ut autem hec nostra donatio et confirmatio in perpetuum rata permaneat, litteras nostras eisdem donavimus sigillatas.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Henricus, Romanorum rex, notum facit se minime monetas, pedagia et justitias episcopi Osnaburgensis, quae a suis praedecessoribus tenet, minui velle, sed e contra haec eidem in pristino statu confirmari, non obstantibus litteris quae a se vel ab imperatore patre suo in praejudicium episcopi ejusdem impetrari potuerint.

(Edit. ap. MÖSER, Osnabr. Gesch., t. IV, p. 350, in edit. de anno 1843, cujus exemplar nondum reperire potuimus.)

Datum apud Franchenfurt, anno Domini M. CC. XXXII, III nonas augusti, indictione V.

Apud Franchenfurt, 3 augusti.

Henricus, Romanorum rex, auctoritate regia et ex potestate quam nuper a Friderico imperatore patre suo adeptus est, omnia privilegia ab antecessoribus suis civibus Wormatiensibus indulta confirmat, et jubet ea in robore absque calumpnia in posterum

remanere.

(Edider. J. FR. MORITZ, Abhandlung von der Stadt Worms, append., p. 163, n° 11.-HANSSELMANN, Diplomatisch. Beweis des hauses Hohenl., t. II, p. 277.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Henricus septimus, divina favente clementia rex et semper augustus. Si ea que per sanctiones divorum augustorum imperatorum ac regum salubriori consilio disponuntur, regio patrocinio confirmamus, jura sua illesa cuilibet conservantes, fideles imperii credimus per hoc ad promptiora obsequia invitantur. Noverit igitur tam presens etas quam successura posteritas quod

Apud Frankenfurt, in solemni curia,

3 augusti.

nos cognoscentes fidem et devotam nec non obsequiosam voluntatem fidelium nostrorum universorum civium Wormaciensium, quam nobis et predecessoribus ac progenitoribus nostris exhibuerunt hactenus indefesse, ipsis singula et universa privilegia a predecessoribus nostris imperatoribus ac regibus Romanorum et nominatim ab imperatore Friderico proavo nostro, ab imperatore Heinrico avo nostro et a serenissimo domino imperatore patre nostro eisdem indulta, auctoritate regia et ex gratia et potestate quas a serenissimo domino imperatore patre nostro nuper sumus adepti, confirmamus; volentes ea velut hactenus in suo robore et vigore absque calumpnia in posterum permanere. Statuimus igitur et sub interminacione gratie nostre districte precipimus ut nulla unquam persona humilis vel alta, ecclesiastica vel secularis, huic facto et confirmationi nostre audeat contraire vel ausu temerario in aliquo obviare. Quod qui facere presumpserit, iram nostram gravem sentiet et offensam, et penam reatus sui centum libras auri componet, medietatem camere nostre, reliquam passis injuriam persolvendas. Ad hujus itaque facti nostri et confirmationis memoriam evidentem et robur in posterum valiturum, presens exinde privilegium conscribi et sigilli nostri munimine jussimus roborari.

Testes hii sunt : S. venerabilis Moguntinus et... Treverensis archiepiscopi, B. Argentinensis, Cameracensis, Osnaburgensis episcopi, C. abbas Fuldensis, H. marchio de Baden, H. dux de Limborg, 0. Aquensis et Trajectensis prepositus (a), C. prepositus de Tanne, comes Walramus de Lucilnborg, comes E. de Urach, H. marchio de Burgowe, comes H. de Habigsborg, comes A. de Roteniborg, Gerlacus de Budingen, Godefridus de Hohenloch, W. dapifer de Bonlant, W. pincerna de Schiphe, E. dapifer de Walborg, C. pincerna de Winterstetin, C. pincerna de Clinginiborg, Ludewicus de Schipha, et alii quamplures. Actum [anno] dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo secundo, III mensis augusti, indictione quinta, anno regni ejus undecimo.

(a) In impressis prepositi, male.

Signum domini Heinrici Romanorum regis invictissimi. (Monogramma.) Datum apud Francenfort in solempni curia nostra, anno, mense, indictione prenotatis.

Henricus, Romanorum rex, Wormatiensibus civibus mandat se eorum consilia et confraternitates in posterum auferre, ad eos mittens archiepiscopum Moguntinensem, H. marchionem de Baden et Gerlacum de Budingen ut cum episcopo Wormatiensi de statu' civitatis ordinent et disponant.

(Edider. SCHANNAT, Hist. episc. Worm., p. 370, sed minus integre et correcte, cum id imperatori Friderico attribuat. - BOEHMER, Font. rer. German., t. II, p. 219, no 5, ex libro copiali episc. Wormat. saec. XV apud Darmstadt.)

Heinricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, fidelibus suis universis civibus Wormaciensibus gratiam suam et omne bonum. Instructi de plenitudine consilii nostri, consilia et confraternitates que in civitate vestra hucusque habuistis, vobis potestate regia auferimus, vosque deinceps a tali consuetudine cessare penitus jubemus (1); mittentes ad vos dilectum principem nostrum venerabilem archiepiscopum Moguntinensem et dilectos familiares nostros H. marchionem de Baden et Gerlacum de Budingen, ut cum episcopo Wormatiensi consedeant et ad ho

(1) Non concordat instrumentum cum privilegio pridie dato, quod consiliarii et cives Wormaciae in litteris hoc ipso tempore contra Henricum episcopum diffusis (cf. BOEHMER, Fontes, II, 219) ita laudabant : « Privilegium quoddam apud dominum imperatorem obtinuit per quod omnia jura nostre civitatis antiqua et privilegia ab imperatoribus, regibus, archiepiscopis, episcopis sancita nititur infirmare. Verum cum hec intellexissemus, domino nostro regi conquerendo significavimus, qui litteris suis apertis nobis indulsit ut ipsius auctoritate in jure nostro antiquo subsisteremus, cui consensimus. » De mandato autem contrario quo quadraginta consules hactenus civitati praesidentes auferebantur, nulla ibidem mentio fit. Unde conjiciendum videtur regem Henricum non ex voluntate sua, sed ob metum paternae indignationis, generali privilegio suo specialem exceptionem quasi invitum addidisse,

Apud Frankenfurt, 4 augusti.

« ZurückWeiter »