Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Heinricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, fidelibus suis scultetis et universis civibus de Frankinfort, de Wepflaria, de Frideberg et de Geilinhusen gratiam suam et omne bonum. Constantiam devotionis vestre et fervorem fidei quam multa jam per tempora circa nos et imperium habuistis salubriter advertentes, talem vobis damus gratiam et concedimus libertatem ut nunquam aliquem vestrum pauperem vel divitem cogamus aut arctemus filiam vel neptem suam alicui de curia nostra seu extra curiam nostram copulare aut tradere legitimam in uxorem. Et in presenti filiam fidelis nostri Johannis Goltstein de Frankenfort a coactione quam inceperamus pro R. servo nostro dimittimus absolutam; nolentes deinceps aliquem civem vestrum ad talia cogere vel artare, sed quantum possumus per simplicem petitionem proficere faciemus, nulla tamen mala adhibita voluntate. Ad cujus itaque facti et gratie nostre certiorem evidentiam, presens exinde scriptum fieri jussimus et sigilli nostri munimine roborari.

Datum apud Nuremberc, anno dominice incarnationis M° CC° XXXII”, XVIII kalendas februarii, indictione V.

Apud Geilnhusen,

Henricus, Romanorum rex, universis burgensibus de Gelnhau20 februari sen promittit quod nunquam ab aliquo eorum exiget ut pro se

recolligat expensas quibus ipse ibi causam dederit, sed quod ejusdem loci scultetus hoc idem facere debeat.

(Memorat. ap. BOEHMER, Regest. imper., p. 240, no 256, ex copia seculi quarti

decimi apud Gelnhausen.)

Datum apud Geilnhusen, anno dominice incarnationis M. CC. XXXII, X kalendas martii, indictione V.

Apud Herbipolim, 25 februarii.

Henricus, Romanorum rex, venditionem a Ludovico de Schipfa monasterio de Otterberg cum assensu suo factam de bonis quae habebat in Ormisheim, notam facit et confirmat.

(Edider. Frey et REMLING, Urkundenbuch des Klost. Otterberg, p. 44, n° 59.)

Heinricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus quibus presens littera fuerit ostensa gratiam suam et omne bonum. Ut in nostris temporibus venditiones et emptiones facte in nostros perveniant posteros et ne litis occasio prestetur successori, ea que coram nobis geruntur decrevimus scripture testimonio eternari. Meminerint igitur presentes et futuri quod fidelis noster Lodowicus de Schiffpha vendidit ecclesie de Otterburg per manus nostras, nobis licentiantibus, bona sua que dinoscitur habuisse in Ormisheim : videlicet decimam quinque mansium et quadraginta jugera agrorum et decimam unius vinee et unius orti pro centum libris metensium. Cum igitur talis emptio et venditio nobis consentientibus sit facta et requisitis, ipsam tenore presentium profitemur et confirmamus, ut nunquam aliquis suorum heredum memoratam venditionem audeat revocare vel infringere. Quod qui fecerit iram nostram sentiet et offensam. Demum mandamus et sub obtentu gratie nostre firmissime precipimus ut nullus sit qui premissam ecclesiam nobis dilectam in memorata emptione inquietare audeat vel gravare. Et ut minor sit super ipsa emptione ambiguitas, presentem litteram sigillo nostro duximus communiri.

Testes sunt hi : Fridericus de Truhindingin, Burkardus prepositus de Aschaffinburg, Ebirhardus de Hertingisberg, et alii quamplares.

Actum apud Herbipolim, anno dominice incarnationis M. CC. XXXII, quinto kalendas martii, indictione V.

Apud Augustam, 17 martii.

Henricus, Romanorum rex, consulibus et universis civibus Wormatiensibus indulget ut juxta formam privilegiorum eis a praedecessoribus suis indultorum , jura, libertates et consilium habeant, salva tamen libertate ecclesiae Wormatiensis.

(Edider. MORITZ, Abhandlung von Worms , p. 162. – HANSSELMANN, Diplom.

Beweis des haus. Hohenl., t. II, p. 277. - LUDEWIG , Reliq, manuscr., t. II, p. 182.)

Henricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, fidelibus suis, consulibus et universis civibus Wormatiensibus gratiam suam et omne bonum. Pia animadversione considerantes preclara obsequia que pluries exhibuit nobis universitas vestra et in posterum, dante Domino, poterit exhibere, jura et libertates vestras a divis progenitoribus nostris vobis indultas illesas volumus conservare, fovere vos volentes et manutenere, prout regie congruit honestati. Sane quia serenissimus dominus imperator pater noster nostre ditioni deputavit terram Allamanie plenius et commisit, intendimus in ea disponere et ordinare quod nobis et fidelibus nostris videtur expediens et consultum; statuentes et auctoritate regia vobis indulgentes ut juxta formam privilegiorum vobis a divis imperatoribus et regibus indultorum, salva tamen libertate ecclesie Wormatiensis, jura et libertates vestras et consilium habeatis (1), et secundum vestram consuetudinem approbatam, velut hactenus, civitatis vestre honori et commodo fideliter intendatur.

Datum apud Augustam, XVI kalendas aprilis, indictione quinta.

(1) Quod penitus cassatum est, intervenientibus privilegiis Henrico Wormatiensi episcopo paulo post in curia Utinensi indultis. Cf. supra, p. 335 et seqq.

(Apud Sibidatum,

aprili.)

Henricus, Romanorum rex, Gregorio papae nuntiat se spontanee juravisse quod quidquid et quoties imperator pater suus ore vel litteris mandaverit faciendum, id voluntarie et bona fide complebit, etc.

(Memorat. in Summar. privileg. Eccl. Rom., ex cod. card. Ottoboni, ap. Mar

TENE, Ampliss. collect., t. II, col. 1248.)

Littera Henrici regis Romanorum domino Gregorio pape directa. ....

continens quod idem rex domino pape notum facit quod ipse motu proprio et spontanea voluntate juravit quod quidquid et quotiens dominus Fredericus Romanorum imperator, rex Jerusalem et Sicilie, pater suus, cum eodem rege disponet vel ore suo aut litteris mandaverit faciendum, ipse rex voluntarie et bona fide complebit, et quod non erit in dicto, consilio, facto vel consensu aut litteris publicis vel occultis procurabit aliquid vel quidquam faciet quod ad incommodum et damnum persone sue, terre, honoris, dignitatis ipsius patris cedat. Et si aliquis ei quidquam contra ipsum patrem suggeret publice vel occulte, eidem patri suggerentium talium nuntiabit et nominabit personas.

(Datum apud Sibidatum in Foro Julii, anno dominice incarnationis M. CC. XXXII, mense aprilis, V indictionis (1).}

Henricus, Romanorum rex, abbati [Sancti Georgii] apud Stein (super Rhenum], ad imitationem Friderici imperatoris patris sui, 17 aprilis.

Apud Sibidatum ,

(1) Notae chronologicae omnino desunt. Inspecta tamen quam supra denuo edidimus Gregorii papae epistola, p. 474, nihil dubii superest quin istae eaedem sint regis litterae de quibus ibidem mentio fit. Unde datum facile supplemus, collato patriarchae Aquilegiensis et caeterorum nobilium instrumento, quod supra, p. 325.

monetam apud Stein ab imperio tenendam et juxta consuetudinem renovandam concedit.

(Extract. potius quam editum ap. MEYER, Die Bracteaten der Schweiz, p. 60, in

Mittheilung der antiquar. gesellsch. in Zurich, tom. III. Usque adhuc, sed perperam Henrico tertio privilegium tribuebatur.)

Hainricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus, etc., gratiam suam et omne bonum. Ad notitiam universorum, etc., cupimus pervenire quod nos, ad imitationem dilecti genitoris nostri domini Romanorum imperatoris (1), dilecto fideli nostro ... abbati de Steine indulsimus monetam apud Steine a nobis et imperio tenendam et juxta morem debitum et consuetudinem approbatam renovandam, quemadmodum principes nostri et imperii suas monetas de nostra gratia et permissione soliti sunt permittere (sic) et renovare; mandantes, etc., et precipientes ut nullus sit [qui] ipsum abbatem in moneta ipsi a nobis et domino imperatore licentiata et indulta audeat impedire seu molestare...

Datum apud Sibidatum, anno Domini M. [CC.]XXXII, XV kalendas maii, indictione V.

Apud Sibidatum, 27 aprilis.

Henricus, Romanorum rex, Sifrido archiepiscopo Maguntino et ecclesiae ejus confirmat donationem principatus ecclesiae Laurissensis a patre suo in sua praesentia eidem archiepiscopo factam.

(Edider. JOANNIS, Rer. Mogunt. script., t. III, p. 99. — LUNIG, Reichsarchiv,

t. XVI, p. 34, ambo tamen minus integre, praesertim quoad testium nomina; quae tamen restituimus ex cod. Biblioth. Stuttgart. Histor., n° 247, fol. 15 recto.)

(1) Fueritne id privilegium monasterio Steinensi concessum quod supra memoravimus , p. 329, an aliud, temporis tamen ejusdem, non plane scimus. Cf. in Additamentis ad hujus voluminis calcem.

« ZurückWeiter »