Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Apud Augustam, 6 novembris.

Henricus, Romanorum rex, ad supplicationem Theoderici Treverensis archiepiscopi, monasterio de Hemmenrod in Eiffalia ecclesiam apud Altripp confert cum omnibus pertinentiis ejus et jure patronatus.

(Memorat. ap. BOEHMER , Regest, imper., p. 239, no 250, ex chartulario Hemmen

rod. seculi XIV ap. Treverim, t. III, fol. 50.)

Datum apud Augustam, anno dominice incarnationis MCCXXXI, nonis novembris, indictione quinta.

Henricus, Romanorum rex , ecclesiae Augustensi recognoscit et Apude Femama confirmat medietatem precariarum seu collectarum, quas ipse a civibus Augustensibus deinceps duxerit exigendas.

(Edit. ap. Monum. Boic., tom. XXX, pars 1“, p. 180, n° 702, ex originali unde

sigillum valde laesum appendet ex filis sericis rubri et subflavi coloris. Memo-
ratum autem et germanice extractum a Plac. BRAUN, Gesch. der Bisch. von
Augsb., II, 245.)

Heinricus septimus divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus, universis in perpetuum. Ut in nostris temporibus recognitiones a nobis facte, fideli et prudenti consilio deliberate, certa quadam notitia propagentur in posteros, ne processu temporis per exortam oblivionis caliginem evanescant, litterarum consuevimus indiciis eternari. Meminerit igitur presens etas et cognoscat futura posteritas quod nos recognoscimus ecclesie Augustensi medietatem precariarum seu collectarum quas a civibus Augustensibus deinceps duxerimus exigendas; volentes ut dilectus princeps noster Siboto Augustensis ecclesie episcopus et quilibet succes,

sorum suorum in ipso episcopatu medietatem recipiat sine maliciosa diminucione. Statuimus etiam et sub interminacione gratie nostre inhibemus ne quis officiatorum nostrorum memoratam ecclesiam vel episcopum ejus, dilectum principem nostrum, in premissa recognicione impedire audeat seu molestare; quod cum de jare sit ipsius ecclesie nobiscum precarias sive collectas proporcionaliter a premissis civibus recipere, ipsam medietatem ipsi ecclesie et episcopis ibidem constitutis confirmamus. Ut autem hec recognitio et confirmatio memorate ecclesie et episcopis rata permaneat et inconvulsa, presentem litteram sigilli nostri munimine duximus communiri.

Testes sunt hii : Cuonradus venerabilis Constanciensis episcopus, venerabilis Augensis abbas, R. palatinus comes de Tuwingin, C. burcgravius de Nuorinberc, Willelmus comes de Tuwingin, comes Albertus de Rottinburc, comes Ulricus de Helffinstain, E. dapifer de Walppurc, C. pincerna de Wintterstetin, Heinricus camerarius de Ravinsburc, alii quamplures.

Actum apud Ulmam, anno dominice incarnacionis millesimo ducentesimo tricesimo primo, Xmo kalendas decembris, indictione V".

Apud Haguenau,

Henricus, Romanorum rex, sculteto et civibus de Hallis man21 decembris. dat ut nullam ab ecclesia de Schönthal precariam exigant de omni

sale quo conventus indiget.

( Edid. Jac. FRID. GEORGIUS, Uffenheim. Neben-Stunden, t. I, p. 1206. Notae

chronologicae nunc rectius exhibentur ex correctione quam admisit Boehmerus, Regest. imper., p. 240, no 252.)

Heinricus Dei gratia Romanorum rex semper augustus, fidelibus suis sculteto et universis civibus de Hallis gratiam suam et omne bonum. Dilecte nobis ecclesie in Schonthal talem fecimus gratiam et dedimus libertatem ut de ompi sale quo indigent ad usus proprios non solvant precariam seu steuram ; quin imo volumus ut penitus ab his exactionibus sint exempti et extracti, quia ipsam ecclesiam speciali amplectimur devotione. Mandantes universitati vestre [et] per gratiam nostram firmiter precipientes quatenus de reliquo nullam precariam a sale quo indigent exigatis vel requiratis. Quod qui non fecerit indignationem omnipotentis Dei et nostri se noverit certitudinaliter incurrisse.

Datum apud Hagenau, anno dominice incarnationis M.CC.XXXI, XII calendas januarii, indictione quinta.

Apud Hagenowe, 31 decembris

Henricus, Romanorum rex, villam Tatinriet (Delle) ab Hugone abbate Morbacensi in rectum feudum perpetuo possidendam recipit, ea conditione ut ibidem oppidum construat cujus proventus aequaliter cum abbate dividet, nunquam praedictum oppidum quocumque titulo ab imperio alienaturus.

(Edider. SCHOEPFLIN, Alsat, diplomat., t. I, p. 366, n° 463, ex tabul. eccles,

Murbac. – TROUILLAT, Monum. de l'anc. évêché de Bale, t. I, n° 353.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Henricus divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus. Condignis sunt beneficiis honorandi quorum servitus et fructuosa promotio nostris et imperii commodis non desinit insudare. Quapropter noverit tam presens etas quam successura posteritas quod dilectus princeps noster Hugo, venerabilis Morbacensis abbas, ad nostram instantem petitionem villam Tatinriet que cum omni integritate et jurisdictione ad ecclesiam spectabat Murbacensem, cum medietate omnium redituum et proventuum ejusdem ville, excepto jure patronatus ecclesie et decimis, nobis in rectum feudum contulit libere tenendam et perpetuo possidendam; tali videlicet pacto et condicto ut in loco eodem munitum oppidum construamus, et omnes proventus judicii, precariarum et exactionum seu possessionum infra ambitum oppidi equaliter dividamus cum abbate ecclesie Murbacensis, et

quod inhabitantes ejusdem loci nobis fidelitatem jurent pariter et abbati, judex etiam eamdem quam nobis fidelitatem abbati faciet memorato. Adjicientes quoque et per presens scriptum firmiter promittentes ut ipsum oppidum nunquam a nobis vel heredibus nostris debeamus aut possimus infeudationis, collationis, venditionis seu obligationis titulo alienare. Staluimus quoque et sub interminatione gratie nostre districte precipimus ut nulla unquam persona humilis vel alta, ecclesiastica vel secularis, ausu ducta temerario contra tenorem hujus privilegii et libertatem factam ecclesie Morbacensi vel ut supra dictum est venire audeat, vel dampnum ei in hiis aut gravamen aliquod irrogare. Quod qui facere presumpserit, indignationem omnipotentis Dei nostreque celsitudinis offensam se noverit incursurum.

Actum apud Hagenowe, anno dominice incarnationis M.CC. XXXII (a), pridie kalendas januarii, indictione quinta.

Tesles hii sunt : B. venerabilis Argentinensis episcopus, Th. abbas Lutrensis, E. abbas Hornbacensis, C. dux de Tecke, H. marchio de Baden, R. palatinus comes de Twingen, comes Willelmus frater suus, comes A. de Hausperg (6), comes A. de Rotenberg, comes C. de Eichelberg, Heinricus de Niffen, C. pincerna de Clingenberc, Heinricus camerarius de Ravensperg, Liupoldus de Grindelach, et alii quamplures.

[blocks in formation]

Apud Hagenowe, 10 januarii.

Henricus, Romanorum rex, donationem quam pater suus et ipse fecerunt hospitali Sanctae Mariae Theutonicorum de ecclesia Kunitz, denuo confirmat, non obstantibus litteris per iniquam suggestionem a se obtentis vel quae in posterum fuerint obtentae.

(a) Unde liquet notarium anno nativitatis usum fuisse.
(6) Sine dubio Albertus de Habsburg.

(Edit. ap. Solothurn. Wochenblatt, ann. 1828, n° 23, p. 236.)

H. Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus quibus presens scriptum exhibitum fuerit gratiam suam et omne bonum. Cum ea que a serenissimo domino imperatore patre nostro necnon a nobis pie et provide gesta sunt, maxime ad subsidium Terre Sancte et ibidem Deo famulantium, de facili non debeamus nec possimus in irritum revocare, cum eadem debeamus potius ampliare, hinc est quod ad notitiam universorum cupimus pervenire quod donationem quam inclitus dominus imperator pater noster et nos postmodum ad imitationem ejus fecisse dinoscimur fratribus domus Theutonicorum hospitalis Sancte Marie in Hierusalem in ecclesia Chuniz ubi quandoque prepositura existebat, ratam habere volumus et perpetuo valituram, non obstantibus quibusdam litteris per iniquam suggestionem quorumdam perversorum a nobis obtentis, quas penitus decernimus non valere. Preterea presentium tenore insinuamus quod si ad instantiam et suggestionem alicujus occulte vel per ignorantiam in prejudicium premisse donationis a nobis in posterum alique litere fuerint obtente, nullius sint momenti et careant firmitate. Ut autem sepefata donatio sortiatur perpetuam firmitatem, presens scriptum conscribi fecimus et sigillo nostre celsitudinis roborari.

Datum apud Hagenowe, anno dominice incarnationis M. CC. XXXII, calendis januarii, indictione quinta.

Apud Nuremberg, 15 januarii.

Henricus, Romanorum rex, civibus de Frankinfort, Wepflaria, Friedberg et Gelnhausen promittit quod nunquam aliquem eorum coget ad maritandam filiam suam alicui de curia vel extra curiam, et in praesenti filiam Johannis Goldstein de Frankenfort a tali coactione eximit.

(Edit. ap. Privileg. et Pacta Francofurt., p. 2. -- BOEHMER, Cod. diplom. Moeno

francof., t. I, p. 55.) IV. Pars 2.

71

« ZurückWeiter »