Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]
[ocr errors][merged small]

METAMORPHOSEON

LIBER PRIMUS.

5

10

15

In nova fert animus mutatas dicere formas
forpora. Di, coeptis – nam vos mutastis et illas
Idspirate meis primaque ab origine mundi
ld mea perpetuum deducite tempora carmen.

Ante mare et terras et, quod tegit omnia, coelum
Inus erat toto naturae vultus in orbe,
Quem dixere chaos, rudis indigestaque moles,
Nec quidquam nisi pondus iners congestaque eodem
Son bene iunctarum discordia semina rerum.
Nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan,
Nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe,
Sec circumfuso pendebat in aëre tellus
Ponderibus librata suis, nec brachia longo
Margine terrarum porrexerat Amphitrite.
Quaque fuit tellus, illic et pontus et aër:
Sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
Lucis egens aër; nulli sua forma manebat.
Obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno
Frigida pugnabant calidis, humentia siccis,
Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.

Hanc deus et melior litem natura diremit,
Nam coelo terras et terris abscidit undas,
Et liquidum spisso secrevit ab aëre coelum.
Quae postquam evolvit caecoque exemit acervo,
Dissociata locis concordi pace ligavit.
Ignea convexi vis et sine pondere coeli
Emicuit summaque locum sibi legit in arce.
Proximus est aër illi levitate locoque;
Densior his tellus, elementaque grandia traxit,
it pressa est gravitate sui. Circumfluus humor
Clima possedit solidumque coërcuit orbem.
Sic ubi dispositam, quiquis fuit ille deorum,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« ZurückWeiter »