Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

Congeriem secuit sectamque in membra redegit,

Principio terram, ne non aequalis ab omni
35 Parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.

Tum freta diffudit rapidisque tumescere ventis
Iussit et ambitae circumdare litora terrae.
Addidit et fontes et stagna immensa lacusque,

Fluminaque obliquis cinxit declivia ripis:
40 Quae diversa locis partim sorbentur ab ipsa,

In mare perveniunt partim campoque recepta
Liberioris aquae pro ripis littora pulsant.
lussit et extendi campos, subsidere valles,

Fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes.
45 Utque duae dextra coelum totidemque sinistra

Parte secant zonae, quinta est ardentior illis:
Sic onus inclusum numero distinxit eodem
Cura dei totidemque plagae tellure premuntur,

Quarum quae media est, non est habitabilis aestu. 50 Nix tegit alta duas ; totidem inter utramque locavit,

Temperiemque dedit mixta cum frigore flamma.
Imminet his aër, qui, quanto est pondere terrae
Pondus aquae levius, tanto est onerosior igne.

Illic et nebulas, illic consistere nubes
56 Iussit, et bumanas motura tonitrua mentes,

Et cum fulminibus facientes frigora ventos.
His quoque non passim mundi fabricator habendum
Aëra permisit. Vix nunc obsistitur illis,

Quum sua quisque regant diverso flamina tractu, 60 Quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum.

Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit
Persidaque et radiis iuga subdita matutinis.
Vesper et occiduo quae litora sole tepescunt,

Proxima sunt Zephyro; Scythiam Septemque triones 65 Horrifer invasit Boreas; contraria tellus

Nubibus assiduis pluvioque madescit ab Austro.
Haec super imposuit liquidum et gravitate carentem
Aethera, nec quidquam terrenae faecis habentem,

Vix ea limitibus dissepserat omnia certis,
70 Quum, quae pressa diu massa latuere sub ipsa,

Sidera coeperunt toto fulgescere coelo.
Neu regio foret ulla suis animantibus orba,

[ocr errors]

75

80

86

90

Astra tenent coeleste solum formaeque deorum;
Cesserunt nitidis habitandae piscibus undae ;
Terra feras cepit, volucres agitabilis aër.
Sanctius his animal mentisque capacius altae
Deerat adhuc, et quod dominari in cetera posset.
Natus homo est, sive hunc divino semine fecit
lle opifex rerum, mundi melioris origo,
Sive recens tellus seductague nuper ab alto
Aethere cognati retinebat semina coeli.
Quam satus sapeto mixtam fluvialibus undis
Finxit in effigiem moderantum cuncta deorum,
Pronaque quum spectent animalia cetera terram,
Os homini sublime dedit, coelumque videre
lussit et erectos ad sidera tollere vultus.
Sic modo quae fuerat rudis et sine imagine tellus,
Induit ignotas hominum conversa figuras.

Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo,
Sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.
Poena metusque aberant, nec verba minantia fixo
Aere legebantur, nec supplex turba timebat
Iudicis ora sui, sed erant sine iudice tuti.
Nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem,
Montibus in liquidas pinus descenderat undas,
Nullaque mortales praeter sua litora norant.
Nondum praecipites cingebant oppida fossae;
Non tuba directi, non aeris cornua flexi,
Non galeae, non ensis erant; sine militis usu
Mollia securae peragebant otia gentes.
Ipsa quoque immunis rastroque intacta nec ullis
Saucia vomeribus per se dabat omnia tellus,
Contentique cibis nullo cogente creatis
Arbuteos fetus montanaque fraga legebant,
Corpaque et in duris haerentia mora rubetis,
Et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.
Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris
Mulcebant Zephyri natos sine semine flores.
Mox etiam fruges tellus inarata ferebat,
Nec renovatus ager gravidis canebat aristis.
Flumina iam lactis, jam flumina nectaris ibant,
Flayaque de viridi stillabant ilice mella.

[ocr errors]

98

100

106

110 Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso Sub love mundus erat, subiit argentea proles, 115 Auro deterior, fulvo pretiosior aere.

Iuppiter antiqui contraxit tempora veris,
Perque hiemes aestusque et inaequales auctumnos
Et breve ver spatiis exegit quattuor annum.

Tum primum siccis aër fervoribus ustus
120 Canduit, et ventis glacies adstricta pependit.

Tum primum subiere domos: domus antra fuerunt
Et densi frutices et vinctae cortice virgae.
Semina tum primum longis Cerealia sulcis

Obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci. 125 Tertia post illam successit aënea proles,

Saevior ingeniis et ad horrida promptior arma,
Non scelerata tamen. De duro est ultima ferro.
Protinus irrumpit venae peioris in aevum

Omne nefas; fugere pudor verumque fidesque, 130 In quorum subiere locum fraudesque dolique

Insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi.
Vela dabat ventis nec adhuc bene noverat illos
Navita, quaeque diu steterant in montibus altis,

Fluctibus ignotis insultavere carinae:
135 Communemque prius, ceu lumina solis et auras,

Cautus humum longo signavit limite mensor.
Nec tantum segetes alimentaque debita dives
Poscebatur humus, sed itum est in viscera terrae,

Quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris, 140 Effodiuntur opes, irritamenta malorum.

lamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum
Prodierat; prodit bellum, quod pugnat utroque
Sanguineaque manu crepitantia concutit arma.

Vivitur ex rapto; non hospes ab hospite tutus, 145 "Non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est.

Imminet exitio vir coniugis, illa mariti;
Lurida terribiles miscent aconita novercae;
Filius ante diem patrios inquirit in annos.

Victa iacet Pietas, et virgo caede madentes 150 Ultima coelestum terras Astraea reliquit.

Neve foret terris securior arduus aether,
Affectasse ferunt regnum coeleste Gigantas

1

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

165

[ocr errors]

170

Altaque congestos struxisse ad sidera montes.
Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum
Fulmine et excussit subiecta Pelion Ossa.
Obruta mole sua quum corpora dira iacerent,
Perfusam multo natorum sanguine Terram
Incaluisse ferunt calidumque animasse cruorem,
Et, ne nulla suae stirpis monumenta manerent,
In faciem vertisse hominum. Sed et illa propago
Contemptrix superùm saevaeque avidissima caedis
Et violenta fuit: scires e sanguine natos.

Quae pater ut summa vidit Saturnius arce,
Ingemit, et, facto nondum vulgata recenti,
Foeda Lycaoniae referens convivia mensae
Ingentes animo et dignas love concipit iras
Consiliumque vocat. Tenuit mora nulla vocatos.
Est via sublimis, coelo manisesta sereno

Lactea nomen habet candore notabilis ipso.
Hac iter est superis ad magni tecta Tonantis
Regalemque domum. Dextra laevaque deorum
Atria nobilium valvis celebrantur apertis:
Plebs habitat diversa locis; a fronte potentes
Coelicolae clarique suos posuere penates.
Hic locus est, quem, si verbis audacia detur,
Haud timeam magni dixisse palatia coeli.
Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu,
Celsior ipse loco sceptroque innixus eburno
Terrificam capitis concussit terque quaterque
Caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit.
Talibus inde modis ora indignantia solvit:

Non ego pro mundi regno magis anxius illa
Tempestate fui, qua centum quisque parabant
Iniicere anguipedum captivo brachia coelo.
Nam, quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno
Corpore et ex una pendebat origine bellum.
Nunc mihi, qua totum Nereus circumsonat orbem,
Perdendum est mortale genus. Per flumina iuro
Infera, sub terras Stygio labentia luco.
Cuncta prius tentata, sed immedicabile vulnus
Ense recidendum est, ne pars sincera trahatur.
Sunt mihi semidei, sunt rustica numina, Nymphae,

175

180

185

190

Faunique Satyrique et monticolae Silvani,

Quos quoniam coeli nondum dignamur honore, 195 Quas dedimus certe terras habitare sinamus.

An satis, o superi, tutos fore creditis illos,
Quum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque,
Struxerit insidias notus feritate Lycaon ?

Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum 200 Talia deposcunt. Sic, quum manus impia saevit,

Sanguine Caesareo Romanum extinguere nomen,
Attonitum tanto subitae terrore ruinae
Humanum genus est, totusque perhorruit orbis.

Nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum,
205 Quam fuit illa Iovi. · Qui postquam voce manuque

Murmura compressit, tenuere silentia cuncti.
Substitit ut clamor pressus gravitate regentis,
luppiter hoc iterum sermone silentia rumpit:
Ille quidem poenas curam hanc dimittite

solvit; 210 Quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo.

Contigerat nostras infamia temporis aures,
Quam cupiens falsam, summo delabor Olympo
Et deus humana lustro sub imagine terras.

Longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum, 215 Enumerare; minor fuit ipsa infamia vero.

Maenala transieram, latebris horrenda ferarum,
Et cum Cylleno gelidi pineta Lycaei.
Arcados hinc sedes et inhospita tecta tyranni

Ingredior, traherent quum sera crepuscula noctem. 220 Signa dedi venisse deum, vulgusque precari

Coeperat. Irridet primo pia vota Lycaon;
Mox ait: Experiar, deus hic, discrimine aperto,
An sit mortalis; nec erit dubitabile verum.

Nocte gravem somno nec opina perdere morte 225 Me parat. Haec illi placet experientia veri.

Nec contentus eo missi de gente Molossa
Obsidis unius iugulum mucrone resolvit;
Atque ita semineces partim ferventibus artus

Mollit aquis, partim subiecto torruit igni.
230 Quos simul imposuit mensis, ego vindice flamma

In domino dignos everti tecta Penates.
Territus ille fugit, nactusque silentia ruris

[ocr errors]
« ZurückWeiter »