Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Exululat frustraque loqui conatur; ab ipso

Colligit os rabiem, solitaeque cupidine caedis

Vertitur in pecudes, et nunc quoque sanguine gaudet.

235

In villos abeunt vestes, in crura lacerti;

Fit lupus et veteris servat vestigia formae,
Canities eadem est, eadem violentia vultus,
Idem oculi lucent, eadem feritatis imago
Occidit una domus, sed non domus una perire
Digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys.
In facinus iurasse putes. Dent ocius omnes,
Quas meruere pati sic stat sententia

poenas.

240

Dicta Iovis pars voce probant stimulosque furenti

Adiiciunt; alii partes assensibus implent.

245

Est tamen humani generis iactura dolori

Omnibus, et, quae sit terrae mortalibus orbae

Forma futura, rogant; quis sit laturus in aras
Tura, ferisne paret populandas tradere terras.
Talia quaerentes sibi enim fore caetera curae
Rex superûm trepidare vetat, subolemque priori
Dissimilem populo promittit origine mira.

Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras,
Sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether
Conciperet flammas totusque ardesceret axis.
Esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus,
Quo mare, quo tellus correptaque regia coeli
Ardeat et mundi moles operosa laboret.
Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum.
Poena placet diversa, genus mortale sub undis
Perdere et ex omni nimbos dimittere coelo.
Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris
Et quaecunque fugant inductas flamina nubes,
Emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis
Terribilem picea tectus caligine vultum.
Barba gravis nimbis; canis fluit unda capillis;
Fronte sedent nebulae; rorant pennaeque sinusque.

250

255

260

265

Utque manu lata pendentia nubila pressit,

Fit fragor, et densi funduntur ab aethere nimbi.

Nuntia Iunonis varios induta colores

270

Concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert.
Sternuntur segetes, et deplorata colonis

Vota iacent, longique labor perit irritus anni. Nec coelo contenta suo est Iovis ira, sed illum 275 Caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis.

Convocat hic amnes. Qui postquam tecta tyranni
Intravere sui, Non est hortamine longo

Nunc, ait, utendum; vires effundite vestras.
Sic opus est; aperite domos, ac mole remota
280 Fluminibus vestris totas immittite habenas.
Iusserat. Hi redeunt ac fontibus ora relaxant
Et defrenato volvuntur in aequora cursu.
Ipse tridente suo terram percussit: at illa
Intremuit motuque vias patefecit aquarum.
285 Exspatiata ruunt per apertos flumina campos,
Cumque satis arbusta simul pecudesque virosque
Tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris.
Si qua domus mansit potuitque resistere tanto
Indeiecta malo, culmen tamen altior huius
290 Unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres.
Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant:
Omnia pontus erat; deerant quoque litora ponto.
Occupat hic collem; cymba sedet alter adunca
Et ducit remos illic, ubi nuper ararat.
295 Ille supra segetes aut mersae culmina villae
Navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo.
Figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato;
Aut subiecta terunt curvae vineta carinae.

Et, modo qua graciles gramen carpsere capellae, 300 Nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae. Mirantur sub aqua lucos urbesque domosque Nereïdes, silvasque tenent delphines et altis Incursant ramis agitataque robora pulsant. Nat lupus inter oves; fulvos vehit unda leones; 305 Unda vehit tigres; nec vires fulminis apro, Crura nec ablato prosunt velocia cervo. Quaesitisque diu terris, ubi sidere detur, In mare lassatis volucris vaga decidit alis. Obruerat tumulos immensa licentia ponti, 310 Pulsabantque novi montana cacumina fluctus. Maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit, Illos longa domant inopi ieiunia victu.

Separat Aonios Actaeis Phocis ab arvis, -
Terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo
Pars maris et latus subitarum campus aquarum.
Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,
Nomine Parnasus, superatque cacumine nubes.
Hic ubi Deucalion, nam cetera texerat aequor,
Cum consorte tori parva rate vectus adhaesit,
Corycidas Nymphas et numina montis adorant,
Fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat.
Non illo melior quisquam nec amantior aequi
Vir fuit aut illa reverentior ulla deorum.
Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem
Et superesse videt de tot modo milibus unum,
Et superesse videt de tot modo milibus unam,
Innocuos ambos, cultores numinis ambos:
Nubila disiecit nimbisque Aquilone remotis
Et coelo terras ostendit et aethera terris.
Nec maris ira manet; positoque tricuspide telo
Mulcet aquas rector pelagi, supraque profundum
Exstantem atque humeros innato murice tectum
Caeruleum Tritona vocat, conchaeque sonaci
Inspirare iubet fluctusque et flumina signo
Iam revocare dato. Cava buccina sumitur illi
Tortilis, in latum quae turbine crescit ab imo,
Buccina, quae, medio concepit ut aëra ponto,
Litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo.
Tum quoque, ut ora dei madida rorantia barba
Contigit et cecinit iussos inflata receptus,
Omnibus audita est telluris et aequoris undis;
Et quibus est undis audita, coërcuit omnes.
lam mare litus habet; plenos capit alveus amnes;
Flumina subsidunt, colles exire videntur;

315

320

325

330

335

340

[blocks in formation]

O soror, o coniux, o femina sola superstes,
Quam commune mihi genus et patruelis origo,

Deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt; Terrarum, quascunque vident occasus et ortus, 355 Nos duo turba sumus; possedit cetera pontus. Haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae Certa satis; terrent etiamnunc nubila mentem. Quid tibi, si sine me fatis erepta fuisses,

Nunc animi, miseranda, foret? quo sola timorem 360 Ferre modo posses? quo consolante doleres?

Namque ego, crede mihi, si te quoque pontus haberet,
Te sequerer, coniux, et me quoque pontus haberet.
O utinam possem populos reparare paternis
Artibus atque animas formatae infundere terrae!
365 Nunc genus in nobis restat mortale duobus,

Sic visum superis, hominumque exempla manemus.
Dixerat, et flebant. Placuit coeleste precari

Numen et auxilium per sacras quaerere sortes.
Nulla mora est; adeunt pariter Cephisidas undas,
370 Ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes.
Inde ubi libatos irroravere liquores

Vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae
Ad delubra deae, quorum fastigia turpi

Pallebant musco stabantque sine ignibus arae,
375 Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque
Pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo.
Atque ita, Si precibus, dixerunt, numina iustis
Victa remolles cunt, si flectitur ira deorum:
Dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri
380 Arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus.
Mota dea est sortemque dedit: Discedite templo,
Et velate caput cinctasque resolvite vestes,
Ossaque post tergum magnae iactate parentis.
Obstupuere diu, rumpitque silentia voce
385 Pyrrha prior iussisque deae parere recusat;
Detque sibi veniam, pavido rogat ore, pavetque
Laedere iactatis maternas ossibus umbras.
Interea repetunt caecis obscura latebris

Verba datae sortis secum inter seque volutant.
390 Inde Promethides placidis Epimethida dictis
Mulcet, et, Aut fallax, ait, est sollertia nobis,
Aut pia sunt, nullumque nefas oracula suadent.

Magna parens terra est; lapides in corpore terrae
Ossa reor dici; iacere hos post terga iubemur.
Coniugis augurio quamquam Titania mota est,
Spes tamen in dubio est, adeo coelestibus ambo
Diffidunt monitis. Sed quid tentare nocebit?
Discedunt velantque caput tunicasque recingunt
Et iussos lapides sua post vestigia mittunt.
Saxa quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?
Ponere duritiem coepere suumque rigorem
Mollirique mora mollitaque ducere formam.
Mox, ubi creverunt, naturaque mitior illis
Contigit, ut quaedam sic non manifesta videri
Forma potest hominis, sed uti de marmore coepta,
Non exacta satis rudibusque simillima signis.
Quae tamen ex illis aliquo pars humida succo
Et terrena fuit, versa est in corporis usum;

[blocks in formation]

Quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa;

Quod modo vena fuit, sub eodem nomine mansit;
Inque brevi spatio superorum numine saxa
Missa viri manibus faciem traxere virorum,
Et de femineo reparata est femina iactu.

410

Inde genus durum sumus experiensque laborum,
Et documenta damus, qua simus origine nati.

415

[blocks in formation]

Creverunt faciemque aliquam cepere morando.
Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros
Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo,
Aethereoque recens exarsit sidere limus;
Plurima cultores versis animalia glebis

425

Inveniunt, et in his quaedam modo coepta per ipsum

Nascendi spatium, quaedam imperfecta, suisque

Trunca vident numeris: et eodem corpore saepe

Altera pars vivit, rudis est pars altera tellus.

Quippe ubi temperiem sumpsere humorque calorque,
Concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus;

430

Quumque sit ignis aquae pugnax; vapor humidus omnes

« ZurückWeiter »