Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

235

240

245

[ocr errors]

250

Exululat frustraque loqui conatur; ab ipso
Colligit os rabiem, solitaeque cupidine caedis
Vertitur in pecudes, et nunc quoque sanguine gaudet.
In villos abeunt vestes, in crura lacerti;
Fit lupus et veteris servat vestigia formae,
Canities eadem est, eadem violentia vultus,
Idem oculi lucent, eadem feritatis imago
Occidit una domus, sed non domus una perire
Digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys.
In facinus iurasse putes. Dent ocius omnes,
Quas meruere pati sic stat sententia

poenas.
Dicta lovis pars voce probant stimulosque furenti
Adiiciunt; alii partes assensibus implent.
Est tamen humani generis iactura dolori
Omnibus, et, quae sit terrae mortalibus orbae
Forma futura, rogant; quis sit laturus in aras
Tura, ferisne paret populandas tradere terras.
Talia quaerentes

sibi enim fore caetera curae Rex superùm trepidare vetat, subolemque priori Dissimilem populo promittit origine mira.

Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras,
Sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether
Conciperet flammas totusque ardesceret axis.
Esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus,
Quo mare, quo tellus correptaque regia coeli
Ardeat et mundi moles operosa laboret.
Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum.
Poena placet diversa, genus mortale sub undis
Perdere et ex omni nimbos dimittere coelo.
Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris
Et quaecunque fugant inductas flamina nubes,
Emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis
Terribilem picea teclus caligine vultum.
Barba gravis nimbis ; canis fluit unda capillis;
Fronte sedent nebulae; rorant pennaeque sinusque.
Utque manu lata pendentia nubila pressit,
Fit fragor, et densi funduntur ab aethere nimbi.
Nuntia Iunonis varios induta colores
Concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert.
Sternuntur segetes, et deplorata colonis

255

260

265

270

Vota iacent, longique labor perit irritus anni.

Nec coelo contenta suo est lovis ira, sed illum 275 Caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis.

Convocat hic amnes. Qui postquam tecta tyranni
Intravere sui, Non est hortamine longo
Nunc, ait, utendum; vires effundite vestras.

Sic opus est; aperite domos, ac mole remota 280 Fluminibus vestris totas immittite habenas.

Iusserat. Hi redeunt ac fontibus ora relaxant
Et defrenato volvuntur in aequora cursu.
Ipse tridente suo terram percussit: at illa

Intremuit motuque vias patefecit aquarum. 285 Exspatiata ruunt per apertos flumina campos,

Cumque satis arbusta simul pecudesque virosque
Tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris.
Si qua domus mansit potuitque resistere tanto

Indeiecta malo, culmen tamen altior huius 290 Unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres.

Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant:
Omnia pontus erat; deerant quoque litora ponto.
Occupat hic collem; cymba sedet alter adunca

Et ducit remos illic, ubi nuper ararat.
295 Ille supra segetes aut mersae culmina villae

Navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo.
Figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato;
Aut subiecta terunt curvae vineta carinae.

Et, modo qua graciles gramen carpsere capellae, 300 Nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae.

Mirantur sub aqua lucos urbesque domosque
Nereïdes, silvasque tenent delphines et altis
Incursant ramis agitataque robora pulsant.

Nat lupus inter oves; fulvos vehit unda leones; 305 Unda vehit tigres ; nec vires fulminis apro,

Crura nec ablato prosunt velocia cervo.
Quaesitisque diu terris, ubi sidere detur,
In mare lassatis volucris vaga decidit alis.

Obruerat tumulos immensa licentia ponti,
310 Pulsabantque novi montana cacumina fluctus.

Maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit,
Illos longa domant inopi ieiunia victu.

Separat Aonios Actaeis Phocis ab arvis, Terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo Pars maris et latus subitarum campus aquarum.

315 Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, Nomine Parnasus, superatque cacumine nubes. Hic ubi Deucalion, nam cetera texerat aequor, Cum consorte tori parva rate vectus adhaesit, Corycidas Nymphas et numina montis adorant,

320 Fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat. Non illo melior quisquam nec amantior aequi Vir fuit aut illa reverentior ulla deorum. luppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem Et superesse videt de tot modo milibus unum,

325 Et superesse videt de tot modo milibus unam, Innocuos ambos, cultores numinis ambos: Nubila disiecit nimbisque Aquilone remotis Et coelo terras ostendit et aethera terris. Nec maris ira manet; positoque tricuspide telo

330 Mulcet aquas rector pelagi, supraque profundum Exstantem atque humeros innato murice tectum Caeruleum Tritona vocat, conchaeque sonaci Inspirare iubet fluctusque et flumina signo Iam revocare dato. Cava buccina sumitur illi

335 Tortilis, in latum quae turbine crescit ab imo, Buccina, quae, medio concepit ut aëra ponto, Litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo. Tum quoque, ut ora dei madida rorantia barba Contigit et cecinit iussos inflata receptus,

340
Omnibus audita est telluris et aequoris undis;
Et quibus est undis audita, coërcuit omnes.
lam mare litus habet; plenos capit alveus amnes;
Flumina subsidunt, colles exire videntur;
Surgit humus, crescunt loca decrescentibus undis. 345
Postque diem longam nudata cacumina silvae
Ostendunt limumque tenent in fronde relictum.

Redditus orbis erat. Quem postquam vidit apertum,
Et desolatas agere alta silentia terras,
Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis:

350 O soror, o coniux, o femina sola superstes, Quam commune mihi genus et patruelis origo,

Deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt:

Terrarum, quascunque vident occasus et ortus, 355 Nos duo turba sumus; possedit cetera pontus.

Haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae
Certa satis; terrent etiamnunc nubila mentem.
Quid tibi, si sine me fatis erepta fuisses,

Nunc animi, miseranda, foret? quo sola timorem 360 Ferre modo posses? quo consolante doleres ?

Namque ego, crede mihi, si te quoque pontus haberet,
Te sequerer, coniux, et me quoque pontus haberet.
O utinam possem populos reparare paternis

Artibus atque animas formatae infundere terrae ! 365 Nunc genus in nobis restat mortale duobus,

Sic visum superis, hominumque exempla manemus.
Dixerat, et flebant. Placuit coeleste precari
Numen et auxilium per sacras quaerere sortes.

Nulla mora est; adeunt pariter Cephisidas undas, 370 Ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes.

Inde ubi libatos irroravere liquores
Vestibus et capiti, tlectunt vestigia sanctae
Ad delubra deae, quorum fastigia turpi

Pallebant musco stabantque sine ignibus arae, 375 Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque

Pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo.
Atque ita, și precibus, dixerunt, numina iustis
Victa remollescunt, si flectitur ira deorum:

Dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri 380 Arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus.

Mota dea est sorlemque dedit: Discedite templo,
Et velate caput cinctasque resolvite vestes,
Ossaque post tergum magnae iactate parentis.

Obstupuere diu, rumpitque silentia voce
385 Pyrrha prior iussisque deae parere recusat;

Detque sibi veniam, pavido rogat ore, pavetque
Laedere iactatis maternas ossibus umbras.
Interea repetunt caecis obscura latebris

Verba datae sortis secum inter seque volutant. 390 Inde Promethides placidis Epimethida dictis

Mulcet, et, Aut fallax, ait, est sollertia nobis,
Aut pia sunt, nullumque nefas oracula suadent.

Magna parens terra est; lapides in corpore terrae
Ossa reor dici; iacere hos post terga iubemur.
Coniugis augurio quamquam Titania mota est,

395
Spes tamen in dubio est, adeo coelestibus ambo
Disfidunt monitis. Sed quid tentare nocebit?
Discedunt velantque caput tunicasque recingunt
Et iussos lapides sua post vestigia mittunt.
Saxa quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas? 400
Ponere duritiem coepere suumque rigorem
Mollirique mora mollitaque ducere formam.
Mox, ubi creverunt, naturaque mitior illis
Contigit, ut quaedam sic non manisesta videri
Forma potest hominis, sed uti de marmore coepta, 405
Non exacta satis rudibusque simillima signis.
Quae tamen ex illis aliquo pars humida succo
Et terrena fuit, versa est in corporis usum;
Quod solidum est flectique nequit, mulatur in ossa;
Quod modo vena fuit, sub eodem nomine mansit; 410
Inque brevi spatio superorum numine saxa
Missa viri manibus faciem traxere virorum,
Et de femineo reparata est femina iactu.
Inde genus durum sumus experiensque laborum,
Et documenta damus, qua simus origine nati.

415 Cetera diversis tellus animalia formis Sponte sua peperit, postquam vetus humor ab igne Percaluit solis, coenumque udaeque paludes Intumuere aestu, fecundaque semina rerum Vivaci nutrita solo, ceu matris in alvo,

420 Creverunt faciemque aliquam cepere morando. Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo, Aethereoque recens exarsit sidere limus; Plurima cultores versis animalia glebis

425 Inveniunt, et in his quaedam modo coepta per ipsum Nascendi spatium, quaedam imperfecta, suisque Trunca vident numeris: et eodem corpore saepe Altera pars vivit, rudis est pars altera tellus. Quippe ubi temperiem sumpsere humorque calorque, 430 Concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus ; Quumque sit ignis aquae pågnax; vapor humidus omnes

« ZurückWeiter »