P. Ovidii Nasonis Metamorphoseon libri XV.

Cover
P. Reclam, jun., 1851 - 305 Seiten

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 16 - G•allicus arvo vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem: 535 alter inhaesuro similis iam iamque tenere sperat et extento stringit vestigia rostro, alter in ambiguo est, an sit comprensus, et ipsis morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit: sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore.
Seite 201 - ... diversa locis : caput, Hebre, lyramque excipis ; et, mirum ! medio dum labitur amne, flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua murmurat exanimis, respondent flebile ripae.
Seite 119 - ... excute virgineo conceptas pectore flammas, si potes, infelix! si possem, sanior essem; sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido, mens aliud suadet. video meliora proboque, deteriora sequor.
Seite 65 - ... paries domui communis utrique. id vitium nulli per saecula longa notatum — quid non sentit amor? — primi vidistis, amantes, et vocis fecistis iter ; tutaeque per illud murmure blanditiae minimo transire solebant. 70 saepe, ubi constiterant, hinc Thisbe, Pyramus illinc, inque vices fuerat captatus anhelitus oris, ' Invide' dicebant ' paries, quid amantibus obstas?
Seite 291 - Ilicet in ramis tremulaeque cacumine palmae Unguibus et puro nidum sibi construit ore. Quo simul ac casias et nardi lenis aristas Quassaque cum fulva substravit cinnama murra, Se super imponit finitque in odoribus aevum.
Seite 42 - ... pallor in ore sedet, macies in corpore toto, nusquam recta acies, livent rubigine dentes, pectora felle virent, lingua est suffusa veneno. risus abest, nisi quem visi movere dolores, nec fruitur somno vigilacibus excita curis, 780 sed videt ingratos intabescitque videndo successus hominum carpitque et carpitur una suppliciumque suum est.
Seite 146 - Calymne, cum puer audaci coepit gaudere volatu deseruitque ducem caelique cupidine tractus altius egit iter. rapidi vicinia solis mollit odoratas, pennarum vincula, ceras; tabuerant cerae : nudos quatit ille lacertos, remigioque carens non ullas percipit auras, oraque caerulea patrium clamantia nomen excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo. at pater infelix, nee iam pater, "Icare", dixit, "Icare", dixit "ubi es?
Seite 214 - Auroram, nee voce silentia rumpunt sollicitive canes canibusve sagacior anser ; non fera, non pecudes, non moti flamine rami humanaeve sonum reddunt convicia linguae. muta quies habitat ; saxo tamen exit ab imo rivus aquae Lethes, per quem cum murmure labens invitat somnos crepitantibus unda lapillis. ante fores antri fecunda papavera florent innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem Nox legit et spargit per opacas umida terras.
Seite 93 - Quo dum Proserpina luco Ludit, et aut violas aut candida lilia carpit, Dumque puellari studio calathosque sinumque Implet, et aequales certat superare legendo, 395 Paene simul visa est dilectaque raptaque Diti: Usque adeo est properatus amor.
Seite 176 - Hoc placet, haec dubiam vicit sententia mentem. in latus erigitur cubitoque innixa sinistro "viderit: insanos" inquit " fateamur amores ! ei mihi, quo labor ? quern mens mea concipit ignem ? " et meditata manu componit verba trementi. 521 dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram. incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas, et notat et delet, mutat culpatque probatque inque vicem sumptas ponit positasque resumit. 525 quid velit ignorat ; quicquid factura videtur, displicet. in vultu est...

Bibliografische Informationen