Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

XXXVII.

Verkauf einer Wasserleitung.

(20. Juni 1284.)

Nos Cuonradus diuina miseratione Abbas et Conuentus Celle sancte Marie in nigra silua Ordinis sancti Augustini Constant. Diœces. notum facimus vniuersis et singulis presentibus et posteris presentes litteras inspecturis. Quod nos graui honere debitorum nostri monasterii pregrauati communi super hoc inter nos habito consilio nec non vtilitate nostri monasterii considerata, ac omnibus et singulis consideratis, pro dicto debitorum honere releuando cum cotidie usure super nos apud Judeos et Canwercinos accrescerent, super quibus debitis et usuris nobis consulere cupientes, cum alias ista non possemus commodius releuare, aquam nostram seu alueum nostrum, que vel qui quondam in pratum nostrum dictum des Heldes Matte defluebat reuerendis in Christo Abbati et Conuentui de Thennibach Ordinis Cisterc. Constant. Diœces. pro XVII marcis puri et legalis argenti ponderis Friburg. vendidimus tradidimus et dedimus omni iure et omnibus pertinentiis sicut nos eandem aquam habuimus et possedimus, habendam vtendam tenendam ac proprietatis titulo perpetualiter possidendam, ipsos in corporalem possessionem dicte aque et aluei inducentes. Dicti enim Abbas et Conuentus de Thennib. a nobis et nostro monasterio pro censu annuo videlicet pro XIX modiis siliginis ipsam aquam per XX annos et amplius tenuerunt. Profitemur etiam presentibus, nobis easdem XVII marcas fore integraliter persolutas, et in utilitatem nostri monasterii conuersas, promittentes nihilominus ipsis de dicta aqua Warangiam bona fide. Renunciamus insuper pro nobis et

[ocr errors]

cum

nostris quibuslibet successoribus omni iuris auxilio canonici et ciuilis scripti et, non scripti, statuto et consuetudini, litteris impetratis vel impetrandis a sede apostolica vel aliunde, exceptioni doli, fori, fraudis, non numerate peccunie non tradite non solute, deceptioni ultra dimidium iusti pretii, beneficio restitutionis in integrum et minoris, ac generaliter omnibus exceptionibus et defensionibus, per quas presens instrumentum vel ipsa venditio ad presens vel in posterum calumpniam aliquam pati posset. In huius facti robur et euidentiam pleniorem nos prenominatus dominus C. Abbas Celle sancte Marie dictis Abbati et Conuentui de Thennib. presentes litteras contulimus sigillo communitatis ciuium de Friburg et nostri sigilli charactere consignatas. Nos verò Waltherus Cellerarius, Volricus Custos, Petrus de Wulptal pbri., Ruodolphus de Fridingen Diaconus, Jacobus et Dietmarus Subdiaconi Monachi dicti loci Celle sancte Marie consensum et assensum dicte venditioni prebuimus et prebemus, promittentes ipsam prout superius est expressa cum singulis suis membris et articulis, ratam habere et non contra venire verbo vel facto modo vel ingenio quocunque, omnes enim nos et singuli superius nominati dictam aquam ad manus domini Meinwardi Abbatis et fratris Heinrici maioris Cellerarii de Thennibach resignavimus pleno iure. Et quia nos sigillum proprium non habemus, sigillo prefati patris ac domini nostri Abbatis presentibus vsi sumus. Testes qui huic venditioni interfuerunt, sunt hi: Johannes Kücheli miles, Gotfridus de Herdren, Stephanus et Snewelinus fratres dicti Snewelin, Hugo de Crozzingen, Willehelmus de Theningen, Meinwardus de Thotenkofen, Fridebrehtus, Eberhardus villicus de Waltershofen et plures alii fide digni. Nos igitur Johannes scultetus dictus Reinbotte et consules de Fri

burg ad petitionem dicti dni. Cuonradi Abbatis Celle sancte Marie et sui Conuentus sigillum vniuersitatis nostre de Friburg presentibus duximus appendendum. Datum et actum apud Friburg anno dni. MCCLXXX. quarto XII. Calend. Julii.

XXXVIII.

Einweihung der St. Peterskirche.

(1288.)

Bonitate divina frater Johannes Lethoviensis episcopus ordinis fratrum domus teutonice vices gerentes venerabilis domini R. dei gratia Constantinensis diac. episcopi Christi fidelibus universis presentia visuris seu audituris salutem in Domino salutarem. Cum nos ecclesiam sancti Petri apostoli cum tribus altaribus apud Friburgum propriis manibus sancti spiritus gratia nobis cooperante dedicavimus et cimiterium reconciliavimus, ut fidelis populus ibidem gratiam veram querens gratiam Domini consequatur; omnibus igitur corde contritis et ore confessis, qui eundem locum in dedicatione, quando eam ex debito celebrari contigerit, nec non in festivitatibus patronorum videlicet Petri et Pauli aliorumque apostolorum in summo altari, gloriose virginis Marie, Katherine, Johannis Baptiste, Johannis Evangeliste et Nicolai Confessoris ibidem patronantium causa devotionis frequentaverint, XL dies criminalium et annum venialium de injunctis sibi penitentiis in nomine Domini nunc relaxamus. Cupientes autem et ut dedicatio summi altaris et ecclesie in dominica qua cantatur quasi modo geniti singulis annis queratur a fideli populo frequenter. Dedicationes vero aliorum altarium videlicet

sancte Marie virginis et sancte Katherine dominica proxima post assumptionis sancte Marie virginis. Altaris autem beati Johannis Baptiste et Evangeliste proxima dominica post festum sancti Michaelis celebrandas et per octavam duraturas. Datum ibidem anno Domini MCCLXXXVIII. indictione prima,

Unter dieser Urkunde steht von einer spätern Hand:

Universis et singulis quorum interest. Notandum est quod ecclesia parochialis sancti Petri apostoli cum altaribus et cimiterio ut dictum est sub anno domini MCCCCXLVIII. in vigilia inventionis sancte crucis est reconciliata per fratrem Heinricum Waser suffraganeum tunc temporis constantien

sem.

XXXIX.

Wilhelmiten.

(1288.)

Abgedruckt in P. Marq. Herrgott genealog. diplomat. aug. gent. Habsburg. vol. III. pag. 539.

Bonitate divina frater Joannes Lethoviensis episcopus ordinis fratrum domus teutonice, vices gerentes venerabilis domini R. dei gratia Constantiensis episcopi, Christi fidelibus universis presentia visuris seu audituris, salutem in Domino. Cum nos religiosis viris, fratribus ordinis S. Wilhelmi in Friburgo, chorum et altare in honorem gloriose virginis Marie, S. Benedicti, S. Wilhelmi, propriis manibus, gratia Spiritus S. nobis cooperante, consecravimus.... Ut autem fidelis populus ibidem gratiam veram que

rens, gratiam Domini consequatur, omnibus corde contritis et confessis, qui eundem locum in dedicatione et in festivitatibus patronorum prescriptorum causa devotionis frequentaverint, et de facultatibus sibi a Deo collatis ibidem manum porrexerint adjutricem, auctoritate omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum, eorum meritis confisi, XL dies criminalium, et centum venialium de injunctis sibi pœnitentiis in nomine Domini misericorditer relaxamus. Dedicationem vero totius ecclesie et altarium in Dominiciam Invocavit transposuimus, autoritate nostra singulis annis ex nunc in antea celebrandam, et a fideli populo debita devotione frequentandam. Datum in Friburgo anno Domini 1288 Indictione I.

XXXX.

Wie es mit Verwiesenen aus der Stadt zu halten.

(14. November 1282.)

Aue die disen brief anfehint oder hörint lesin, die fun daz

wissen. Swem vnzint har dü stat was verbotten, von des rates gewalt vnde von sime gerihte, bräch der das erste gebot, dem zwigultmans, bräch er das andir, wan drigult ims, bräch er das, er enhat, noh ensol han fürbas niemir mere enhein reht ze friburg. Nu ist Graue Egin von friburg, vnde die vier vnde zweinzig, vnde alle die in den rat gant, des gemeinlich ze rat worden, das fü dar vf fürbaf suflich fazzunge hant getan. Swem es vnzint har was, oder hinnant hin wirt getrigult, von des rates gewalt, brichet ir deheine das hinnant hin, wan sol in vahin, swa man_in_irgrifet inrethalp den zilne, alfe des rátes gewalt gat. Daz

« ZurückWeiter »