Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

EX RECOGNITIONE

RUDOLPHI MERKELIL

TOM. III.

TRISTIA. IBIS. EX PONTO LIBRI. FASTI. HALIEUTICA.

ES

LIPSIAE

SUMPTIBUS ET TYPIS B. G. TEUBNERI.

MDCCCLXXII.

Reco Aug.

Esilii Ovidiani scripta maximam partem de integro ad vetustissimos uniuscuiusque carminis codices collata eduntur. Quae temporis ordine antecedunt, condicione fatendum est etiamnum non esse optima. quorum qui libri ad hunc diem innotuerunt, id ipsum minime praestant, quod in hac editione operam dedimus, ut, si nihil aliud, auctoritas paretur rebus in quibus praeter auctoritatem nihil requiritur. Vetus ea erat Nic. Heinsii querella, cuius pars satis exigua sublata est olim aliquot novis auxiliis áb editore comparatis, quae saec. XII vix attingebant. Vetustiora nanciscendi spes abiecta fuerat: iniuria quidem et cum huius voluminis dispendio. Sero enim ad editorem pervenit notitia codicis Tristium saec. X aut XI, qui ex bibliotheca Marciana Florentina in Laurentianam translatus necdum in pluteos receptus esse dicitur. ex eo cudice, quem postremus usurpasse Ang. Politianus videtur, enotabantur scripturae integrae priorum 165 versuum libri secundi et priorum sex epistolarum libri tertii: quae pleraeque in hac editione ita exhibentur, ut collato exemplo Reimeriano facile deprehendi possint. Orthographiam suppeditani vetustam et in quibusdam raram: nihil mutatum ab editore praeter ammonitu , proprior, incolomis et abusum litterarum c et h. Scripturae duas coniecturas doctorum adstruunt II 94 et III 5, 40, cumque alia probabilia , tum unum egregium, priva verba, II 138 suppeditant, Istaec ab interpolatione non putaverim repetenda. a qua quamvis aliena nou sit ipsa prima libri manus, est ea tamen de eo genere, quod ex Laurentiano Mett. et Cassinensi Fast. codice non est ignotum, velut Il 8 Jam demi iussa, 77 crudeliter omnibus hostis, natum ex scriptura crudelior, III 5, 55 Hoc praenuncius ortus. A manu recenti rasurae et nullius rei scripturae illatae sunt: eo modo fortassis loci II 79 integritas pessumdata. obelo in dextro margine indicavi medelam praesto non esse: pueris scilifet aliae partes rectius enarrari poterunt. Obelo in sinistro margine versus spurii notantur, quos maturo illatos esse argumento est hic liber, qui practer leve veteris nexus indicium II 113 omnes nativa quidem barbarie reddit, hoc quoque cod. Laur. similis. perperam omissa sunt III 4, 52, 53, Dec putaverim hac auctoritate tollendos III 3, 3, 4. Hic liber cum collatus accurate et cognitus talis fuerit, qualis esse prope debet, auctor ero redemptori, v. hss., ut priores huius voluminis plagulae repetantur ac seorsim venumdentur; maxime si in eo libro Marciano Ibis etiam inest, quod amicum credo affirmavisse, quodque verisimile est, si conferas quae in ed. Reim. pp. XXXIII et 408 dicta sunt. Nam Ibidis quoque ip hoc volumine idem status est, qui Tristium: perpauca post curas prio.

« ZurückWeiter »