Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

30

Assimilemque sui longa assuetudine fecit,
Grandia si parvis assimilare licet.

Ei mihi, non magnas quod habent mea carmina vires,
Nostraque sunt meritis ora minora tuis,
Siquid et in nobis vivi fuit ante vigoris,

Extinctum longis occidit omne malis.
Prima locum sanctas heroidas inter haberes,
Prima bonis animi conspicerere tui.

35 Quantumcumque tamen praeconia nostra valebunt,
Carminibus vives tempus in omne meis.

7. Siquis habes nostris similes in imagine vultus,
Deme meis hederas, Bacchica serta, comis.
Ista decent laetos felicia signa poetas.
Temporibus non est apta corona meis.

5 Haec tibi dissimula, senti tamen, optime, dici,
In digito qui me fersque refers que tuo,
Effigiemque meam fulvo complexus in auro
Cara relegati, quae potes, ora vides.
Quae quotiens spectas, subeat tibi dicere forsan
"Quam procul a nobis Naso sodalis abest!"
Grata tua est pietas. sed carmina maior imago
Sunt mea, quae mando qualiacumque legas,
Carmina mutatas hominum dicentia formas,
Infelix domini quod fuga rupit opus.

10

15 Haec ego discedens, sicut bene multa meorum,
Ipse mea posui maestus in igne manu.
Utque cremasse suum fertur sub stipite natum
Thestias et melior matre fuisse soror,

20

Sic ego non meritos mecum peritura libellos
Imposui rapidis viscera nostra rogis:

Vel quod eram Musas, ut crimina nostra, perosus,
Vel quod adhuc crescens et rude carmen erat.
Quae quoniam non sunt penitus sublata, sed extant,
Pluribus exemplis scripta fuisse reor.

25 Nunc precor, ut vivant et non ignava legentem Otia delectent admoneantque mei.

Nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo,

30

Nesciet his summam siquis abesse manum.
Ablatum mediis opus est incudibus illud,
Defuit et scriptis ultima lima meis.

Et veniam pro laude peto.

laudatus abunde,
Non fastiditus si tibi, lector, ero.

Hos quoque sex versus, in prima fronte libelli
Si praeponendos esse putabis, habe:

35 Orba parente suo quicumque volumina tangis,
His saltem vestra detur in Urbe locus!

40

Quoque magis faveas, non sunt haec edita ab ipso,
Sed quasi de domini funere rapta sui.

Quicquid in his igitur vitii rude carmen habebit,
Emendaturus, si licuisset, eram.

8. In

caput alta suum labentur ab aequore retro
Flumina, conversis Solque recurret equis:
Terra feret stellas, caelum findetur aratro,

Unde dabit flammas et dabit ignis aquas:
5 Omnia naturae praepostera legibus ibunt,
Parsque suum mundi nulla tenebit iter:
Omnia iam fient, fieri quae posse negabam,
Et nihil est, de quo non sit habenda fides.
Haec ego vaticinor, quia sum deceptus ab illo,
Laturum misero quem mihi rebar opem.
Tantane te, fallax, cepere oblivia nostri,
Afflictumque fuit tantus adire timor,

10

Ut neque respiceres, nec solarere iacentem,
Dure, nec exequias prosequerere meas?

15 Illud amicitiae sanctum ac venerabile nomen
Re tibi pro vili sub pedibusque iacet?
Quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem
Visere et adloquii parte levare tui?

20

Inque meos si non lacrimam dimittere casus,
Pauca tamen ficto verba dolore queri,
Idque, quod ignoti faciunt, vel dicere saltem,
Et vocem populi publicaque ora sequi?
Denique lugubres vultus numquamque videndos
Cernere supremo dum licuitque die,

25 Dicendumque semel toto non amplius aevo
Accipere, et parili reddere voce, vale?
At fecere alii nullo mihi foedere iuncti,
Et lacrimas animi signa dedere sui.
Quid, nisi convictu causisque valentibus essem
Temporis et longi vinctus amore tibi?
Quid, nisi tot lusus et tot mea seria nosses,

30

Tot nossem lusus seriaque ipse tua?
Quid, si duntaxat Romae tibi cognitus essem,
Ascitus totiens in genus omne loci?

35 Cunctane in aequoreos abierunt irrita ventos?
Cunctane Lethaeis mersa feruntur aquis?
Non ego te placîda genitum reor urbe Quirini,
Urbe, meo quae iam non adeunda pede est,
Sed scopulis, Ponti quos haec habet ora sinistri,
Inque feris Scythiae Sarmaticisque iugis:
Et tua sunt silicis circum praecordia venae,

40

Et rigidum ferri semina pectus habet:
Quaeque tibi quondam tenero ducenda palato
Plena dedit nutrix ubera, tigris erat:

45 Aut mala nostra minus quam non aliena putares, Duritiaeque mihi non agerere reus.

50

Sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis,
Ut careant numeris tempora prima suis,
Effice, peccati ne sim memor huius, et illo
Officium laudem, quo queror, ore tuum.

9. Detur inoffensam vitae tibi tangere metam,
Qui legis hoc nobis non inimicus opus.
Atque utinam pro te possint mea vota valere,
Quae pro me duros non tetigere deos!
5 Donec eris felix, multos numerabis amicos:
Tempora si fuerint nubila, solus eris.
Aspicis, ut veniant ad candida tecta columbae,
Accipiat nullas sordida turris aves?
Horrea formicae tendunt ad inania numquam.
Nullus ad amissas ibit amicus opes.

10

Utque comes radios per solis euntibus umbra est,

Cum latet hic pressus nubibus, illa fugit, Mobile sic sequitur fortunae lumina vulgus: Quae simul inducta nube teguntur, abit. 15 Haec precor, ut semper possint tibi falsa videri. Sunt tamen eventu vera fatenda meo.

20

Dum stetimus, turbae quantum satis esset, habebat
Nota quidem, sed non ambitiosa domus.
At simul impulsa est, omnes timuere ruinam,

Cautaque communi terga dedere fugae.

Saeva neque admiror metuunt si fulmina, quorum
Ignibus afflari proxima quaeque solent.
Sed tamen in duris remanentem rebus amicum
Quamlibet inviso Caesar in hoste probat,

25 Nec solet irasci,... neque enim moderatior alter...
Cum quis in adversis, siquid amavit, amat.
De comite Argolici postquam cognovit Orestae,
Narratur Pyladen ipse probasse Thoas.

30

Quae fuit Actoridae cum magno semper Achille,
Laudari solita est Hectoris ore fides.

Quod pius ad manes Theseus comes isset amico,
Tartareum dicunt indoluisse deum.
Euryali Nisique fide tibi, Turne, relata

Credibile est lacrimis inmaduisse genas.
35 Est etiam miseris pietas, et in hoste probatur.
Ei mihi, quam paucos, haec mea dicta movent!
Is status est rerum nunc et fortuna mearum,

Debeat ut lacrimis nullus adesse modus.
At mea sunt, proprio quamvis maestissima casu,
40 Pectora processu facta serena tuo.
Hoc eventurum iam tunc, carissime, vidi,

Ferret adhuc istam cum minor aura ratem.
Sive aliquod morum, seu vitae labe carentis
Est pretium, nemo pluris emendus erit:
45 Sive per ingenuas aliquis caput extulit artes...
Quaelibet eloquio fit bona causa tuo.

His ego commotus dixi tibi protinus ipsi
'Scena manet dotes grandis, amice, tuas.'
Haec mihi non ovium fibrae tonitrusve sinistri,
OVID. III.

2

50 Linguave servatae pennave dixit avis:
Augurium ratio est et coniectura futuri:
Hac divinavi notitiamque tuli.

Quae quoniam vera est, tota tibi mente mihique
Gratulor, ingenium non latuisse tuum.

55 At nostrum tenebris utinam latuisset in imis!
Expediit studio lumen abesse meo.

60

Utque tibi prosunt artes, facunde, severae,
Dissimiles illis sic nocuere mihi.

Vita tamen tibi nota mea est. scis artibus illis
Auctoris mores abstinuisse sui:

Scis vetus hoc iuveni lusum mihi carmen, et istos,
Ut non laudandos, sic tamen esse iocos.
Ergo ut defendi nullo mea posse colore,
Sic excusari crimina posse puto.

65 Qua potes, excusa, nec amici desere causam!
Quo bene coepisti, sic pede semper eas.

10. Est mihi sitque, precor, flavae tutela Minervae, Navis, et a picta casside nomen habet.

Sive opus est velis, minimam bene currit ad auram. Sive opus est remo, remige carpit iter. 5 Nec comites volucri contenta est vincere cursu, Occupat egressas quamlibet ante rates, Et patitur fluctus fertque assilientia longe Aequora, nec saevis icta fatiscit aquis. Illa, Corinthiacis primum mihi cognita Cenchreis, Fida manet trepidae duxque comesque fugae, Perque tot eventus et iniquis concita ventis Aequora Palladio numine tuta fuit.

10

Nunc quoque tuta, precor, vasti secet ostia Ponti.
Quasque petit, Getici litoris intret aquas.

15 Quae simul Aeoliae mare me deduxit in Helles,
Et longum tenui limite fecit iter,

20

Fleximus in laevum cursus, et ab Actoris urbe
Venimus ad portus, Imbria terra, tuos.

Inde, levi vento Zerynthia litora nacta,
Threïciam tetigit fessa carina Samon.

« ZurückWeiter »