Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

THE DELUGE

Iusserat; hi redeunt, ac fontibus ora relaxant,
et defrenato volvuntur in aequora cursu.
Ipse tridente suo terram percussit; at illa
intremuit motuque vias patefecit aquarum.
Exspatiata ruunt per apertos flumina campos,
cumque satis arbusta simul pecudesque virosque
tectaque, cumque suis rapiunt penetralia sacris.
Siqua domus mansit potuitque resistere tanto
indeiecta malo, culmen tamen altior huius
unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres.
Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant:
omnia pontus erant; deerant quoque litora ponto.
Occupat hic collem; cymba sedet alter adunca
et ducit remos illic ubi nuper ararat;
ille super segetes aut mersae culmina villae
navigat; hic summa piscem deprendit in ulmo;
figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato,
aut subiecta terunt curvae vineta carinae.
Et, modo qua graciles gramen carpsere capellae,
nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae.
Mirantur sub aqua lucos urbesque domosque
Nereides; silvasque tenent delphines, et altis
incursant ramis, agitataque robora puls
Nat lupus inter oves, fulvos vehit

unda vehit tigres; nec vires

crura nec ablato prosu

1128. rapiunt: auferunt, 423 sae: submersae.—1135. dūci 1147. crūra: pedēs,

1125

1130

1135

1140

Quaesitisque diu terris, ubi sistere detur,
in mare lassatis volucris vaga decidit alis.
Obruerat tumulos immensa licentia ponti,
pulsabantque novi montana cacumina fluctus.
Maxima pars unda rapitur: quibus unda pepercit,

illos longa domant inopi ieiunia victu.

1150

DEUCALION AND PYRRHA SURVIVE

Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis,
terra ferax, dum terra fuit: sed tempore in illo
pars maris et latus subitarum campus aquarum.
Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,
nomine Parnasus, superantque cacumina nubes.
Hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor),
cum consorte tori parva rate vectus adhaesit,
Corycidas nymphas et numina montis adorant,
fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat.
Non illo melior quisquam nec amantior aequi
vir fuit, aut illa metuentior ulla deorum.

1155

1160

THE WATERS SUBSIDE

Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem,
et superesse virum de tot modo milibus unum,
et superesse videt de tot modo milibus unam,
innocuos ambos, cultores numinis ambos,
nubila disiecit, nimbisque aquilone remotis.
et caelo terras ostendit et aethera terris.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

1165

1170

1155. ferāx:

1165. orbem: mundum, 655.

Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo
mulcet aquas rector pelagi, supraque profundum
exstantem atque umeros innato murice tectum
caeruleum Tritona vocat, conchaeque sonanti
inspirare iubet, fluctusque et flumina signo
iam revocare dato.

Omnibus audita est telluris et aequoris undis,
et quibus est undis audita, coërcuit omnes.
Flumina subsidunt, collesque exire videntur :
iam mare litus habet; plenos capit alveus amnes;
surgit humus; crescunt loca decrescentibus undis;
postque diem longam nudata cacumina silvae
ostendunt, limumque tenent in fronde relictum.

1175

1180

THE TWO SURVIVORS CONSULT

Redditus orbis erat: quem postquam vidit inanem et desolatas agere alta silentia terras,

Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis :
'O soror, O coniunx, O femina sola superstes,
terrarum, quascumque vident occasus et ortus,
nos duo turba sumus: possedit cetera pontus.
Haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae
certa satis; terrent etiam nunc nubila mentem.

Quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses,

nunc animus, miseranda, foret? quo sola timorem. ferre modo posses? quo consolante doleres?

1185

1190

Namque ego, crede mihi, si te quoque pontus haberet, 1195 te sequerer, coniunx, et me quoque pontus haberet.

1186. adfātur: adloquitur.-1187. superstes: relicta, restāns, 1086.

O utinam possem populos reparare paternis

artibus atque animas formatae infundere terrae !
Nunc genus in nobis restat mortale duobus;

sic visum est superis: hominumque exempla manemus.' 1200

AN ORACLE WITH A HIDDEN MEANING

Dixerat, et flebant; placuit caeleste precari
numen, et auxilium per sacras quaerere sortes.
Nulla mora est; adeunt pariter Cephisidas undas,
ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes.
Inde ubi libatos inroravere liquores
vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae
ad delubra deae, quorum fastigia turpi
pallebant musco stabantque sine ignibus arae.
Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque
pronus humi, gelidoque pavens dedit oscula saxo.
Atque ita, 'Si precibus' dixerunt 'numina iustis
victa remollescunt, si flectitur ira deorum,
dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri
arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus.'

Mota dea est sortemque dedit, 'Discedite templo,

et velate caput, cinctasque resolvite vestes,
ossaque post tergum magnae iactate parentis.'
Obstipuere diu, rumpitque silentia voce
Pyrrha prior, iussisque deae parere recusat,
detque sibi veniam, pavido rogat ore, pavetque
laedere iactatis maternas ossibus umbras.

1197. reparare: renovāre. stat: superest, 1166.

veum, 1180.

1198. infundere: immittere.

1205

1210

1215

1220

1199. re

1200. visum: placitum, 406. 1204. vada: al

· 1205. inrōrāvēre: infūdēre. - 1216. resolvite: discingite. -1221. laedere: violare.

Interea repetunt caecis obscura latebris

verba datae sortis secum, inter seque volutant.

THE WORLD REPEOPLED

Inde Promethiades placidis Epimethida dictis
mulcet et Aut fallax' ait 'est sollertia nobis,
aut pia sunt nullumque nefas oracula suadent.
Magna parens Terra est: lapides in corpore terrae
ossa reor dici: iacere hos post terga iubemur.'
Coniugis augurio quamquam Titania mota est,
spes tamen in dubio est: adeo caelestibus ambo
diffidunt monitis: sed quid temptare nocebit?
Descendunt velantque caput tunicasque recingunt
et iussos lapides sua post vestigia mittunt.
Saxa- quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?
ponere duritiem coepere suumque rigorem,
mollirique mora, mollitaque ducere formam.
Mox ubi creverunt, naturaque mitior illis

.

contigit, ut quaedam, sic non manifesta, videri

forma potest hominis, sed uti de marmore coepto,
non exacta satis rudibusque simillima signis.

Quae tamen ex illis aliquo pars umida suco

1225

1230

1235

1240

et terrena fuit, versa est in corporis usum :

quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa:
quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit;
inque brevi spatio superorum numine saxa

missa viri manibus faciem traxere virorum,

et de femineo reparata est femina iactu.

1245

1232. recingunt:

1222. repetunt: revolvunt.—1228. reor: opinor. resolvunt, 1216.1234. vetustās: antīquitās. — 1236. dūcere: sūmere. 1238. contigit: data est.—1246. trāxēre: induēre, 1111.

-

« ZurückWeiter »