Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

liberat arboribus: quercu coma caerula tantum
cingitur, et pendent circum cava tempora glandes.
Isque deum pecoris spectans, 'In iudice' dixit
'nulla mora est.' Calamis agrestibus insonat ille:
barbaricoque Midan- aderat nam forte canenti-
carmine delenit. Post hunc sacer ora retorsit
Tmolus ad os Phoebi; vultum sua silva secuta est.

830

[graphic][merged small]

Ille, caput flavum lauro Parnaside vinctus, verrit humum Tyrio saturata murice palla; instrictamque fidem gemmis et dentibus Indis sustinet a laeva, tenuit manus altera plectrum:

831. retorsit: convertit,

835

artificis status ipse fuit. Tum stamina docto
pollice sollicitat, quorum dulcedine captus

Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas.

THE KING AGAIN MAKES A BAD CHOICE AND RECEIVES A STRANGE PUNISHMENT

Iudicium sanctique placet sententia montis omnibus. Arguitur tamen atque iniusta vocatur unius sermone Midae. Nec Delius aures humanam stolidas patitur retinere figuram;

840

sed trahit in spatium, villisque albentibus implet,
instabilesque imas facit et dat posse moveri.

845

Cetera sunt hominis: partem damnatur in unam,
induiturque aures lente gradientis aselli.
Ille quidem celare cupit, turpique pudore
tempora purpureis temptat velare tiaris;
sed solitus longos ferro resecare capillos

850

viderat hoc famulus.Qui cum nec prodere visum
dedecus auderet, cupiens efferre sub auras,

nec posset reticere tamen, secedit humumque

effodit, et domini quales adspexerit aures

voce refert parva terraeque immurmurat haustae ;

855

indiciumque suae vocis tellure regesta

obruit, et scrobibus tacitus discedit opertis.
Creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus
coepit, et, ut primum pleno maturuit anno,
prodidit agricolam: leni nam motus ab austro
obruta verba refert, dominique coarguit aures.

860

845. īmās: ab inferă parte. — 846. damnātur: pūnitur.—847. aselli: asini.-857. obruit: tegit, 351. scrobibus: fossīs.—859. plēnō: exāctō.— 861. coarguit: culpat, 22.

AN ANCIENT SPREAD

VII. PHILEMON AND BAUCIS

THE AGED COUPLE'S HOME

Tiliae contermina quercus

collibus est Phrygiis, modico circumdata muro.

Haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim,
nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae.
Iuppiter huc specie mortali, cumque parente
venit Atlantiades positis caducifer alis.

Mille domos adiere, locum requiemque petentes :
mille domos clausere serae. Tamen una recepit,
parva quidem, stipulis et canna tecta palustri :
sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon
illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa
consenuere casa; paupertatemque fatendo
effecere levem nec iniqua mente ferendo.

865

870

Nec refert, dominos illic famulosne requiras :

875

tota domus duo sunt, idem parentque iubentque.

863. modico: parvo, 820.-873. paupertatem: inopiam.—875. rēfert: interest.

THEIR GENEROUS RECEPTION OF THE STRANGERS

Ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates,
submissoque humiles intrarunt vertice postes,
membra senex posito iussit relevare sedili,
quo superiniecit textum rude sedula Baucis;
inde foco tepidum cinerem dimovit, et ignes
suscitat hesternos foliisque et cortice sicco
nutrit et ad flammas anima producit anili,
multifidasque faces ramaliaque arida tecto
detulit et minuit, parvoque admovit aëno.
Quodque suus coniunx riguo conlegerat horto,
truncat holus foliis. Furca levat ille bicorni
sordida terga suis nigro pendentia tigno;
servatoque diu resecat de tergore partem
exiguam, sectamque domat ferventibus undis.

Interea medias fallunt sermonibus horas,
concutiuntque torum de molli fluminis ulva
impositum lecto, sponda pedibusque salignis.

880

885

890

Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo
sternere consuerant; sed et haec vilisque vetusque
vestis erat, lecto non indignanda saligno.

895

THE DINNER

Accubuere dei. Mensam succincta tremensque ponit anus: mensae sed erat pes tertius impar : testa parem fecit. Quae postquam subdita clivum sustulit, aequatam mentae tersere virentes.

Ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae,

877. penātēs: casam, 873.883. animā: spīritu. subiecta, 304.

900

899. subdita:

conditaque in liquida corna autumnalia faece,
intibaque et radix et lactis massa coacti,

Post haec caelatus eodem

ovaque non acri leviter versata favilla, —
omnia fictilibus.
sistitur argento crater fabricataque fago

pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris.
Parva mora est, epulasque foci misere calentes,
nec longae rursus referuntur vina senectae
dantque locum mensis paulum seducta secundis.
Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis
prunaque, et in patulis redolentia mala canistris
et de purpureis conlectae vitibus uvae.

Candidus in medio favus est. Super omnia vultus
accessere boni nec iners pauperque voluntas.

THE GODS REVEALED. A TRANSFORMATION SCENE

Interea totiens haustum cratera repleri
sponte sua, per seque vident succrescere vina.
Attoniti novitate pavent, manibusque supinis
concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon,
et veniam dapibus nullisque paratibus orant.
Unicus anser erat, minimae custodia villae,
quem dis hospitibus domini mactare parabant.
Ille celer penna tardos aetate fatigat,
eluditque diu, tandemque est visus ad ipsos
confugisse deos. Superi vetuere necari:

905

910

915

920

925

'Di'que 'sumus, meritasque luet vicinia poenas

impia,' dixerunt; 'vobis immunibus huius.

906. sistitur: ponitur, 789. fabricata: facta, 347.-908. misēre: dedēre, 654. — 915 accessēre: sunt additī, 667. — 920. nūllīs: exiguis, 890. -926. luet: dabit.

« ZurückWeiter »