Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

materiamque suo praebet seges arida damno.

Parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes,
cumque suis totas populis incendia gentes

in cinerem vertunt; silvae cum montibus ardent.
Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbem
adspicit accensum, nec tantos sustinet aestus,
ferventesque auras velut e fornace profunda
ore trahit, currusque suos candescere sentit.
Et neque iam cineres eiectatamque favillam
ferre potest, calidoque involvitur undique fumo.
Quoque eat, aut ubi sit, picea caligine tectus
nescit, et arbitrio volucrum raptatur equorum.

THE EARTH SUFFERS FROM THE HEAT

Sanguine tunc credunt in corpora summa vocato
Aethiopum populos nigrum traxisse colorem.
Tum facta est Libye raptis umoribus aestu
arida; tum nymphae passis fontesque lacusque
deflevere comis.

Dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis
lumen et infernum terret cum coniuge regem ;

et mare contrahitur, siccaeque est campus harenae

555

560

565

570

quod modo pontus erat; quosque altum texerat aequor exsistunt montes et sparsas Cycladas augent.

Ima petunt pisces, nec se super aequora curvi

tollere consuetas audent delphines in auras.

Corpora phocarum summo resupina profundo

exanimata natant; ipsum quoque Nerea fama est

--

-

575

554. māteriam: pābulum. — 563. involvitur: circumfunditur. — 564. piceā: obscūrā, 167.—566. vocātō: ēductō. — 567. trāxisse: sumpsisse. — 571. dissilit: hiat, agit rīmās, 552. — 578. resupīna: inversa.

Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris.
Ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu
exserere ausus erat; ter non tulit aëris ignes.
Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto,
inter aquas pelagi, contractos undique fontes,
qui se condiderant in opacae viscera matris,
sustulit oppressos collo tenus arida vultus;
opposuitque manum fronti, magnoque tremore
omnia concutiens paulum subsedit et infra
quam solet esse fuit; sacraque ita voce locuta est:

580

585

HER BITTER COMPLAINT

'Si placet hoc, meruique, quid O tua fulmina cessant, 590 summe deum? liceat periturae viribus ignis igne perire tuo, clademque auctore levare. Vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo' presserat ora vapor-'tostos en adspice crines, inque oculis tantum, tantum super ora favillae. Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem officiique refers, quod adunci vulnera aratri rastrorumque fero totoque exerceor anno, quod pecori frondes alimentaque mitia, fruges humano generi, vobis quoque tura ministro? Sed tamen exitium fac me meruisse; quid undae, quid meruit frater? cur illi tradita sorte aequora decrescunt et ab aethere longius absunt? Quod si nec fratris, nec te mea gratia tangit, at caeli miserere tui! circumspice utrumque :

595

600

605

- 592. cladem:

580. tepidis: calidīs, 563.582. exserere: emittere. exitium. 593. resolvō: aperiō. faucēs: ōs, 433.597. adunci: curvī, 576.-600. ministro: praebeō, 554.-601. fac: finge, 422.

fumat uterque polus; quos si vitiaverit ignis,
atria vestra ruent. Atlas en ipse laborat,
vixque suis umeris candentem sustinet axem.
Si freta, si terrae pereunt, si regia caeli,

in chaos antiquum confundimur. Eripe flammis
siquid adhuc superest, et rerum consule summae.'
Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem
ulterius potuit nec dicere plura; suumque
rettulit os in se propioraque manibus antra.

JUPITER TO THE RESCUE

At pater omnipotens, superos testatus et ipsum qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato interitura gravi, summam petit arduus arcem, unde solet latis nubes inducere terris,

unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat.
Sed neque quas posset terris inducere nubes
tunç habuit nec quos caelo dimitteret imbres.
Intonat et dextra libratum fulmen ab aure
misit in aurigam pariterque animaque rotisque
expulit, et saevis compescuit ignibus ignes.
Consternantur equi et saltu in contraria facto
colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt.
Illic frena iacent, illic temone revulsus
axis, in hac radii fractarum parte rotarum,
sparsaque sunt late laceri vestigia currus.
At Phaethon, rutilos flamma populante capillos,
volvitur in praeceps longoque per aëra tractu

610

615

620

625

630

607. ruent: cadent, 290.-613. ulterius: diūtius, 103. — 623. mīsit: iecit, 116.624. compescuit: oppressit; cf. 169. — 629. lacerī: frāctī, 628. -630. rutilōs: flāvōs.

fertur, ut interdum de caelo stella sereno
etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.

THE DEATH OF PHAËTHON. HIS MOTHER'S Sorrow
Quem procul a patria diverso maximus orbe
excipit Eridanus fumantiaque abluit ora.
Naides Hesperiae trifida fumantia flamma
corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum:
HIC SITUS EST PHAËTHON, CURRUS AURIGA PATERNI
QUEM SI NON TENUIT MAGNIS TAMEN EXCIDIT AUSIS.'

Nam pater obductos, luctu miserabilis aegro,
condiderat vultus: et si modo credimus, unum
isse diem sine sole ferunt; incendia lumen
praebebant, aliquisque malo fuit usus in illo.
At Clymene, postquam dixit quaecumque fuerunt
in tantis dicenda malis, lugubris et amens
et laniata sinus totum percensuit orbem:
exanimesque artus primo, mox ossa requirens,
repperit ossa tamen peregrina condita ripa,
incubuitque loco, nomenque in marmore lectum.
perfudit lacrimis et aperto pectore fovit.

A SONLESS FATHER AND A SUNLESS WORLD

Squalidus interea genitor Phaethontis et expers
ipse sui decoris, qualis cum deficit orbem.
esse solet, lucemque odit seque ipse diemque,
datque animum in luctus et luctibus adicit iram,
officiumque negat mundo. 'Satis' inquit ab aevi

635

640

645

650

655

638. situs est: positus est, 490.-639. excidit: frūstrātus est. -645. lūgubris: trīstis.646. percēnsuit: perlūstrāvit. -648. peregrīnā: exterā. -651. squalidus: horridus, 296.

TERM OF OV. - -4

sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque
actorum sine fine mihi, sine honore laborum.
Quilibet alter agat portantes lumina currus!
Si nemo est, omnesque dei non posse fatentur,
ipse agat; ut saltem, dum nostras temptat habenas,
orbatura patres aliquando fulmina ponat.

660

Tum sciet, ignipedum vires expertus equorum,

non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.'

Talia dicentem circumstant omnia Solem

numina, neve velit tenebras inducere rebus,

665

supplice voce rogant; missos quoque Iuppiter ignes excusat, precibusque minas regaliter addit.

Conligit amentes et adhuc terrore paventes

Phoebus equos, stimuloque domans et verbere caedit;

saevit enim natumque obiectat et imputat illis.

870

656. principiis: initio.-661. orbātūra: quae privent.

[graphic][ocr errors][merged small]
« ZurückWeiter »